Jdi na obsah Jdi na menu
 


13. 8. 2026

Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (dsv 1.4)

 

Alterum verbum sive altera sententia a Christo in Cruce prolata, teste sancto Luca (Lc 23,43), fuit illa magnifica promissio ad latronem secum in Cruce pendentem: Hodie mecum eris in paradiso. Occasio hujus sententiae fuit, quod, cum duo latrones cum eo crucifixi fuissent, unus a dextris et alter a sinistris, unus ad peccata sua praeterita adjecit, ut Christum blasphemaret et imbecillitatis argueret, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos (Lc 23,39). Scribunt quidem sanctus Matthaeus (Mt 27, 44), et sanctus Marcus (Mc 15,32), latrones cum Christo crucifixos imbecillitatem illi exprobrasse. Sed omnino credibile est Matthaeum et Marcum accepisse numerum multitudinis pro numero singulari, quod frequens est in Scripturis sanctis, ut sanctus Augustinus observavit in libris de consensu Evangelistarum (Lib. 3 c. 16.). Nam et Apostolus ad hebraeos scribens, de Prophetis dicit (Hbr 11,33.37): Obturaverunt ora leonum, lapidati sunt, secti sunt, circuierunt in melotis et in pellibus caprinis: et tamen, qui obturavit ora leonum, unus fuit Daniel, et qui lapidatus est, unus Ieremias fuit, et qui sectus est, unus Isaias. Adde, quod Matthaeus et Marcus non diserte scribunt, utrumque latronem exprobrasse Christo, sicut Lucas diserte scribit: Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum (Lc 23,39). Accedit quoque, quod nulla est ratio, cur idem latro nunc blasphemaret, nunc laudaret. Quod enim aliqui dicunt, latronem hunc, qui ante blasphemabat, mutasse sententiam et Christum laudasse, quando audivit eum dicentem: Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt, repugnat Evangelio manifeste. Sanctus enim Lucas narrat, Christum pro persecutoribus suis orasse Patrem, antequam latro deterior inciperet blasphemare. Itaque sequenda est sententia sancti Ambrosii (In Luc. 23) et sancti Augustini (Lib. 3 de consensu Evangelistarum), qui ex duobus latronibus unum solum blasphemasse et alterum laudasse et defendisse Christum sentiunt. Igitur latroni blasphemanti respondit alter: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es (Lc 23,40). Felix iste latro ex consortio Crucis Christi et ex luce divina, quae ei affulgere coeperat, fratrem suum corripere atque ad meliorem mentem convertere satagit. Verborum autem ejus haec sententia est: Tu quidem Judaeos blasphemantes imitari voluisti, sed illi nondum judicium Dei timere didicerant; quia vicisse se credunt et de victoria sua exsultant, cum Christum Cruci affixum cernent, se autem liberos et solutos et nihil mali patientes vident. Tu autem, qui propter delicta tua suspensus in cruce ad mortem properas, quare non incipis Deum timere? cur addis peccata peccatis? Deinde proficiens in opere bono et luce gratiae Dei auctus, confitetur peccata sua et Christi innocentiam praedicat. Et nos quidem, inquit, digna factis recipimus: hic autem nihil mali gessit (Lc 23,41). Postremo crescente lumine gratiae addit: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum (Lc 23,42). Admiranda prorsus Spiritus Sancti gratia in corde hujus latronis illuxit: Apostolus Petrus negat (Io 18,25–26), latro cruci affixus confitetur; discipuli euntes in Emmaus, dicunt: Nos autem sperabamus (Lc 24,21), hic autem confidenter loquitur, dicens: Memento mei, dum veneris in regnum tuum. Thomas Apostolus, nisi videat Christum resurrexisse, negat se crediturum (Io 20,25); latro in cruce Christum Cruci affixum aspiciens, Regem post mortem futurum non dubitat.

Quis latronem istum mysteria tam alta docuerat? Dominum vocat, quem nudum, vulneratum, dolentem, palam irrisum et despectum secum pendere considerat; dicit venturum post mortem in regnum suum. Ex quo intellegimus, illum non somniare Christi regnum temporale in terris futurum, quale Judaei expectant, sed aeternum Regem post mortem futurum in caelis. Quis illum ista tam sublimia sacramenta docuerat? Nemo omnino, nisi Spiritus veritatis, qui praevenit eum in benedictionibus dulcedinis (Ps 20,4). Dixit post resurrectionem suam Apostolis Christus: Sic scriptum est, et sic oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam (Lc 24,26). Sed latro miro modo hoc ipsum praenovit et confessus est eo tempore, quo nulla erat in Christo similitudo regnantis. Reges enim regnant, dum vivunt, cum autem vivere desinunt, regnare etiam desinunt; latro vero aperte dixit, Christum per mortem iturum ad regnum. Id quod in parabola quadam Dominus exposuit, cum ait: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti (Lc 19,12). Haec Dominus dixit proximus passioni, significans se per mortem iturum in regionem longinquam, id est ad alteram vitam sive ad caelum, quod longissime distat a terra; iturum autem, ut acciperet sibi regnum maximum et sempiternum, ac postea rediturum in die judicii, ut redderet omnibus, quod in hac vita meruerant, sive praemium, sive poenam. De hoc igitur regno Christi, quod statim a morte accepturus erat, latro sapiens dicit: Memento mei, dum veneris in regnum tuum. At nonne Christus Dominus etiam ante mortem Rex erat? Erat omnino: nam ideo Magi clamabant: Ubi est, qui natus est, Rex Judaeorum? (Mt 2,2) et Christus ipse Pilato dixit: Tu dicis, quia Rex sum ego: ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati (Io 18,37). Sed peregrinus inter hostes, et ideo non agnoscebatur ut Rex nisi a paucis, et contemnebatur et male excipiebatur. Itaque ideo dixit in parabola supra citata, se iturum in regionem longinquam accipere sibi regnum; nec dixit, acquirere, quasi alienum, sed accipere suum et reverti, et latro sapienter dixit: Cum veneris in regnum tuum.

Porro Christi regnum hoc loco non intellegitur potestas regia vel dominium; hoc enim ab initio habuit, juxta illud Psalmi: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Ps 2,6). Et alio loco: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Ps 71,6). Et Isaias dicit: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humerum ejus (Is 9,6). Et Jeremias: Et suscitabo David germen justum: et regnabit Rex, et sapiens erit: et faciet judicium, et justitiam in terra (Ir 23,5). Et Zacharias: Exsulta satis, filia Jerusalem, ecce, Rex tuus veniet tibi justus et Salvator; ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinae (Zach 9,9). Non igitur de hoc regno loquitur Christus in parabola de regno accipiendo, neque bonus latro, cum ait: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; sed loquitur uterque de perfecta beatitudine, per quam homo eximitur ab omni servitute et subjectione rerum creatarum, et soli subjicitur Deo, cui servire regnare est, et ab ipso Deo constituitur super omnia opera ejus. Hoc regnum, quod attinet ad beatitudinem animae, Christus habuit in initio conceptionis suae; sed quantum ad corpus, non habuit de facto, sed solum de jure, nisi post resurrectionem. Dum enim peregrinaretur in terris, subjectus erat fatigationi, fami, siti, injuriis, vulneribus et ipsi morti; quia tamen illi debebatur gloria corporis, ideo post mortem intravit in gloriam suam, quae videlicet illi debita erat. Sic ipse Dominus loquitur post resurrectionem: Nonne oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? (Lc 24,26). Quae quidem gloria ideo etiam dicitur sua, quia potest eam aliis etiam dare; et inde quoque dicitur: Rex gloriae (Ps 23,7.10), et Dominus Gloriae (1 Cor 2,8), et Rex regum (1 Tim 6,15; Apc 19,16) et ipse dicit Apostolis: Ego dispono vobis regnum (Lc 22,29); nos enim gloriam et regnum accipere possumus, sed non dare; et dicitur nobis: Intra in gaudium Domini tui (Mt 25,21), non, in gaudium tuum. Hoc igitur est regnum, de quo bonus latro dicit: Cum veneris in regnum tuum.

Sed praetereundae non sunt eximiae virtutes, quae micant in oratione istius sancti latronis, ut minus miremur, cum responsionem Christi Domini audiemus. Domine, inquit, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Dominum apellat, quo titulo se famulum vel mancipium potius empticium esse fatetur et Christum ut redemptorem agnoscit. Addit: Memento mei, quod est verbum plenum fide, spe, dilectione, devotione, humilitate. Non ait, si poteris; quoniam credit, eum omnia posse. Non dicit, si placebit tibi; quia de caritate ejus et pietate plane confidit. Non dicit, cupio regni consortium; quia humilitas ejus id non ferebat. Denique nihil in particulari petit, sed tantum: Memento mei; ac si dicere vellet, si solum dignaberis meminisse mei, si in me oculum tuae benignitatis declinare volueris, id mihi satis est, quia de tua potentia et sapientia certus sum et de pietate et caritate omnino confido. Adjungit postremo: Cum veneris in regnum tuum, ut ostendat, se nihil fragile aut caducum petere, sed ad sola sempiterna et sublimia suspirare. 

Sequitur, ut responsionem Christi audiamus: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Illud Amen est vox Christo sollemnis, qua utebatur, cum aliquid serio affirmare vellet. Certe sanctus Augustinus (Tract. 41 in Joannem.) non timuit dicere, istam vocem esse quasi juramentum Christi; non est enim proprie juramentum, quia, cum Dominus apud Matthaeum dixerit: Ego dico vobis, non jurare omnino; et paulo post: Sit autem sermo vester: Est, est: non, non; quod autem his abundantius est, a malo est (Mt 5,34.37). Non est ullo modo credibile, Dominum toties juravisse, quoties pronuntiavit Amen, cum vocem illam Amen frequentissime usurpaverit, et apud sanctum Joannem non solum Amen, sed Amen, amen. Recte igitur sanctus Augustinus non dixit, Amen esse juramentum, sed quasi juramentum Christi. Significat enim ea vox: Vere; et cum quis ait, Vere dici tibis, serio affirmat, quod est proprium juramenti. Christus igitur optima ratione latroni dixit: Amen, dico tibi; id est omnino affirmo, et tantum non juro; quoniam tribus de causis potuisset latro ambigere de promissione Christi, nisi tam asseveranter affirmaret. Primum ratione personae propriae, quae non videbatur ullo modo tanto praemio vel tanto munere digna. Quis enim suspicari potuisset, latronem de cruce ad regnum repente posse transire? Deinde ratione personae Christi promittentis, qui tunc videbatur ad extremam inopiam et debilitatem et calamitatem redactus. Potuisset enim latro sic ratiocinari: Si iste non potuit vivens aliquid amicis suis praestare, quomodo poterit mortuus? Denique, ratione rei promissae; promittebatur enim paradisus, atqui paradisus, ut tunc notus erat, non ad animas, sed ad corpora pertinebat. Siquidem paradisi nomine terrestris paradisus apud Hebraeos significabatur. Credibilius erat latroni, si Dominus dixisset: Hodie mecum eris in refrigerii loco cum Abraham, Isaac et Jacob. Ob istas igitur causas jure Dominus praemisit illa verba: Amen, dico tibi.

Hodie: non dicit, In die judicii cum justis ad dexteram te locabo. Non ait, Post aliquot annos purgatorii ad refrigerium te perducam, non post aliquot menses vel dies te consolabor, sed hodie, antequam sol occumbat, mecum transibis de patibulo crucis ad delicias paradisi. Mira liberalitas Christi, mira felicitas peccatoris. Non sine causa sanctus Augustinus in libro de origine animae (Lib. 5 c. 9.) sanctum Cyprianum secutus, existimat latronem illum posse vocari Martyrem; et ideo sine purgatorio transivisse de hoc mundo ad patriam. Martyrem autem ideo posse vocari bonum latronem, quia publice confessus est Christum, quando ne ipsi quidem Apostoli verbum de eo facere audebant. Itaque ob liberam confessionem habitam fuisse apud Deum mortem illius cum Christo, ac si eam pertulisset pro Christo. Illud autem Mecum eris, quamvis nihil promitteretur aliud, magnum praemium latroni fuisse; nam ut scribit sanctus Augustinus (Tract. 51 in Joannem.): Ubi male poterat esse cum illo, et ubi bene esse poterat sine illo? Non enim parvam mercedem promisit Christus iis, qui eum sequuntur, quando dixit: Qui mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Io 12,26). Sed non societatem suam solum promisit, sed addidit, in paradiso.

Quid hoc loco paradisus significet, etiamsi nonnulli ambigere videantur, non videtur in quaestionem revocari posse. Certum enim est die post mortem fuisse cum corpore in sepulcro, cum anima apud inferos. Id enim disertis verbis symbolum fidei tradit. Certe autem neque sepulcro neque inferis nomen paradisi caelestis aut terrestris attribui potest. Non sepulcro, quod illud angustissimus fuerit locus et solis cadaveribus recipiendis aptus: ut omittam, quod in eo sepulcro solum Christi corpus, non etiam latronis positum fuerit; proinde si de eo loco ageretur, non fuisset adimpleta promissio, hodie mecum eris. Neque vero inferis ulla ratione paradisi nomen aptari potest; paradisus enim significat hortum deliciarum. Et quidem in paradiso terrestri erant arbores florigerae et fructiferae, erant aquae limpidissimae, erat aeris amoenitas maxima. In paradiso caelesti erant et sunt deliciae immortales, lumen indeficiens, sedes beatorum. Apud inferos vero etiam in ea parte, ubi sanctorum Patrum animae morabantur, nulla erat lux, nulla amoenitas, nullae deliciae; non quidem illae animae torquebantur, sed contra potius consolabatur eas et exhilarabat spes redemptionis futurae et visitatio Christi ad eos venturi. Sed tamen in obscuro carcere quasi captivae detinebantur. Sic enim loquitur Apostolus, Prophetam exponens: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Eph 4,8; Ps 67,19.). Et Zacharias ait: Tu in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua (Zach 9,11.). Ubi vocabula illa vinctos tuos et de lacu, in quo non est aqua, non paradisi amoenitatem, sed carceris obscuritatem significant. Igitur nomen paradisi hoc loco nihil significat aliud nisi beatitudinem animae, quae in visione Dei posita est; illa enim vere paradisus deliciarum est, non corporalis aut localis, sed spiritualis et caelestis. Atque haec est ratio, cur petenti latroni ac dicenti: Memento mei, dum veneris in regnum tuum, Christus non responderit, hodie mecum eris in regno meo; sed in paradiso, quia non fuerat Christus ea die futurus in regno suo, id est in perfecta felicitate corporis et animae, sed in die resurrectionis ad regnum illud perventurus erat, quando corpus habiturus erat immortale, impassibile, gloriosum ac nulli omnino servituti vel subjectioni obnoxium. Neque in hoc regno socium habiturus erat bonum latronem usque ad communem resurrectionem atque ultimi judicii diem. Verissime autem et proprie illi dixit: Hodie mecum eris in paradiso, quoniam illa ipsa die communicaturus erat tum animae boni latronis, tum animabus omnium Sanctorum apud inferos degentium gloriam visionis Dei, quam ipse ab ipsa conceptione acceperat; haec enim est gloria sive felicitas essentialis, atque id bonum, quod est praecipuum in caelesti paradiso. Et est sane admiranda proprietas verborum Christi. Non enim dixit, erimus hodie in paradiso, vel adibimus hodie paradisum: sed, mecum eris hodie in paradiso. Quasi dicere voluisset, tu mecum es hodie in cruce, sed non es mecum in paradiso, in quo ego sum, quoad portionem animae superiorem; sed paulo post, hac ipsa die, mecum eris non solum extra crucem, sed etiam intra paradisum.

 

De septem verbis  - ad exordium: