Certitudo eventuum futurorum a Christo praedicatorum (dsv 2.13)
Non pauci fructus ex verbo sexto decerpi possunt, si quis hujus verbi fecunditatem attente consideret; ac primum ex eo, quod diximus, Consummatum est, intellegi debere de impletione vaticiniorum, deducit sanctus Augustinus (In Psalmum 76) utilissimum documentum. Nam quemadmodum certi sumus ex ipso eventu rerum, vera fuisse, quae Prophetae sancti tanto antea praedixerunt: ita certi esse debemus, omnino futura esse, quae iidem Prophetae futura praedixerunt, quamvis adhuc impleta non sint. Prophetae siquidem non humana voluntate, sed Spiritu Sancto inspirante locuti sunt (2Ptr 1,21); et quia Spiritus Sanctus Deus est, et non potest ullo modo fieri, ut fallat vel mentiatur Deus, ideo certissimi sumus, omnino esse adimplenda, quae futura denuntiata sunt, et impleta non sunt. Sicut usque ad hodiernam diem, inquit sanctus Augustinus, omnia evenerunt: sic et quae restant, eventura sunt; timeamus diem judicii, venturus est Dominus; qui venit humilis, veniet excelsus. Haec ille. Sed nos argumenta majora tenemus, quam antiqui tenuerint, ut in fide rerum futurarum non haesitemus. Qui enim Christi tempora praecesserunt sine experimento ullo, multa credere tenebantur; nos ex iis, quae scimus impleta, facile credere possumus adimplenda, quae restant. Qui temporibus Noe audiebant, futurum esse diluvium generale, hoc ipsum praedicente Noe, Propheta Domini, non verbo solum, sed etiam magno illo labore, quo arcam sollicite fabricabat: non erant faciles ad credendum, quia diluvium ejusmodi numquam viderent, et ideo repentina super eos ira divina descendit. Nos vero, qui scimus impletum fuisse, quod Noe Propheta praedixit, cur non facile credemus futurum diluvium ignis, et eo destruenda omnia, quae nunc tanti facimus? Et tamen revera pauci sunt, qui ista futura credant, ut desiderium a rebus perituris avocent et ibi figant corda, ubi vera et sempiterna sunt gaudia (Oratio in Dom. IV post Pascha.).
Sed hoc ipsum est praedictum ab ipso Domino, ut inexcusabiles sint futuri, qui ex impletione praeteritorum vix adduci possunt, ut credant adimplenda esse futura. Sic enim Dominus loquitur: Sicut in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis; sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. Vigilate igitur, quia nescitis, qua hora Dominus vester venturus sit (Mt 24,37–39.42). Et Apostolus Petrus: Adveniet, inquit, dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et, quae in ipsa sunt, opera exurentur (2 Ptr 3,10). Sed, inquiunt, ista procul absunt. Esto procul absint, si tamen procul absunt, certe mors tua non procul abest, et hora ejus incerta est. Et certum est etiam, in judicio particulari, quod non procul abest, reddendam esse rationem de verbo otioso (Mt 12,36), et si de verbo otioso, quid fiet de verbo pernicioso, de blasphemia, quae tam multis familiaris est? et si de verbis: quid de rebus, de furtis, de adulteriis, de fraudibus in emendo et vendendo, de caedibus, de incendiis, de peccatis aliis etiam gravioribus? Itaque res praedictae jam impletae nos inexcusabiles reddent, nisi certissime credamus esse omnino implenda, quae restant; neque satis est credere, nisi fides nos efficaciter moneat ad facienda vel fugienda, quae fides docet facienda esse vel fugienda. Si, dicente architecto domum minari ruinam, et qui intus sunt, fidem se habere architecto dicant, et tamen non exeant et ruina domus se opprimi sinant: quid dicemus de illa fide? id, quod Apostolus de similibus ait: Dicunt se nosse Deum, factis autem negant (Tit 1,16). Et si jubenti medico, ne aegrotus vinum bibat, aeger assentiatur, medicum utilia praecepisse, atque interim vinum postulet et irascatur, nisi detur, quid dicemus? certe vel aegrotum phrenesi laborare vel medico fidem non habere. Utinam non essent plurimi inter christianos, qui futurum judicium Dei et alia id genus dicant se credere, factis autem negent.
De septem verbis - ad exordium: