Jdi na obsah Jdi na menu
 


13. 8. 2026

Condonatio injuriarum (dsv 1.3)

 

Alter fructus, et quidem valde salutaris omnibus gustantibus eum, erit, si discant homines acceptas injurias facile condonare, ac per hoc amicos sibi ex inimicis facere. Ad hoc autem persuadendum satis magnum argumentum esse deberet exemplum Christi et Dei. Nam si Christus crucifixoribus ignovit et pro eisdem oravit, cur id non faciet christianus? si Deus Creator, qui posset ut Dominus et Judex statim ultionem sumere de peccatoribus, tamen exspectat, ut peccator ad paenitentiam redeat, et ad pacem et reconciliationem invitat, paratus ignoscere iis, qui majestati suae injuriam fecerunt, cur id non faciet creatura? Adde, quod injuriae condonatio non caret ingenti praemio. Scriptum est in historia de vita et obitu sancti Engelberti, archiepiscopi Coloniensis (Vide apud Surium, die 7 Nov), quod, cum ille in itinere positus ab inimicis suis occideretur et ille in corde suo diceret: Pater, ignosce illis, revelatum de eo fuit, quod ob illam unam actionem Deo supra modum gratam non solum anima illa subito ab Angelis suscepta in caelum delata fuerit, sed etiam, inter choros Martyrum collocata, palmam et coronam Martyrum acceperit et multis post obitum miraculis claruerit.

O, si scirent homines christiani, quam facile possent, si vellent incomparabilibus thesauris ditari et quam illustres honorum et gloriae titulos promereri, si vellent perturbationibus animi sui dominari et breves ac parvas injurias excelso animo praeterire: certe non tam duri et inexorabiles essent ad injurias condonandas vel tolerandas. Sed inquiunt, videtur omnino juri naturae adversari, quod quis injuste se conculcari et verbis aut factis violari patiatur; videmus enim animantia bruta, quae solo naturae instinctu ducuntur, in bestias inimicas, ubi eas conspexerint, acriter insilire easque morsibus vel calcibus interimere. Experimur et ipsi in nobis, cum forte in inimicum nostrum incidimus, continuo accendi bilem, ebullire sanguinem, vindictae cupiditatem naturaliter exoriri. Fallitur omnino, qui sic ratiocinatur et confundit justam defensionem cum ultione injusta. Defensio justa reprehendi non potest: et hoc est, quod natura ipsa docet, vim vi repellere, non acceptam injuriam vindicare. Repugnare, ne injuria sibi fiat, nemo prohibet; sed acceptam injuriam ulcisci, lex divina vetat. Id enim non ad privatos homines, sed ad publicum magistratum pertinet. Et quia Deus Rex regum est, ideo clamat et dicit: Mihi vindicta, et ego retribuam (Rom 12,19; Hbr 10,30).

Quod autem bestiae in bestias inimicas naturaliter irruant, id ex eo nascitur, quod bestiae sint et discernere nequeant inter naturam et vitium naturae. Homines autem, qui ratione praediti sunt, separare debent naturam sive personam, quae a Deo creata bona est, et vitium sive peccatum, quod malum est et a Deo non prodiit. Proinde debet homo, cum injuriam accepit, diligere personam et odisse injuriam, nec tam irasci homini inimico quam misereri, et imitari medicos, qui diligunt aegrotos et ideo diligentissime curant, sed odio habent morbum et ad eum expellendum et destruendum atque ad nihilum redigendum pro viribus incumbunt. Atque hoc est, quod Magister et Medicus animarum, Christus, docuit, cum ait: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Mt 5,44). Neque similis fuit Magister noster Christus scribis et pharisaeis, qui, docebant et non faciebant (Mt 23,2): sed sedens in cathedra sanctae Crucis, quod docuit, fecit: dilexit enim inimicos suos et pro iis oravit, dicens: Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt. Quod vero etiam in hominibus sanguis bullire incipiat, cum eos, a quibus injuriam acceperunt, vident, ratio est, quia sunt homines animales, et nondum didicerunt motus partis inferioris, quae nobis cum bestiis communis est, freno rationis coercere. Qui enim spirituales sunt et motibus corporis non subjacere, sed praeesse noverunt, non irascuntur inimicis, sed miserentur et beneficiis illos ad pacem atque concordiam allicere student.

At hoc, inquiunt, nimis difficile est et durum, praesertim hominibus, qui, nobiliter nati, de honore solliciti esse debent; immo vero facile est: nam jugum Christi, qui legem istam sectatoribus suis imposuit, suave est et onus ejus leve, ut Evangelia testantur (Mt 11,30); et mandata ejus gravia non sunt, ut sanctus Joannes affirmat (1 Io 5,3). Quod si difficilia et gravia nobis videntur, id nobis accidit, quia caritas Deo modica aut nulla in nobis est; nihil enim est difficile caritati, dicente Apostolo: Caritas patiens est, benigna est, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (1 Cor 13,4.7). Neque solus Christus inimicos dilexit, quamvis in hac re super omnes emineat: nam in lege naturae sanctus Patriarcha Joseph inimicos suos, a quibus venditus fuit, mirifice dilexit (Gn 45,1ss.). Et in lege scripta David Saulem inimicum patientissime tulit, a quo longo tempore quaesitus est ad mortem, et ipse contra, cum posset Sauli necem inferre, semper abstinuit (1 Sm 24,1ss.). In lege autem gratiae Christi exemplum secutus est Stephanus Protomartyr, qui cum lapidaretur, orabat, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act 7,59). Et sanctus Jacobus (Euseb. in hist. lib. 2 c. 22.), Apostolus et episcopus Hierosolymae, qui a Judaeis de loco sublimi dejectus, ac morti proximus clamabat: Domine, da illis veniam, quia nesciunt, quid faciunt. Et Apostolus Paulus de se et de Coapostolis suis dicit: Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus (1 Cor 4,12–13). Denique Martyres plurimi et innumerabiles alii, Christi exemplum secuti, hoc mandatum facile impleverunt. Sed inquiunt adhuc alii, non nego, ignoscendum esse inimicis; sed tempore suo, cum videlicet recesserit memoria acceptae injuriae et animus a turbatione illa conquieverit. Sed quid, si interim rapiaris ex hac vita et sine veste caritatis inveniaris, et dicatur tibi: Quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem (Mt 22,12)? nonne tunc obmutesces, et audies sententiam Domini dicentis: Ligatis manibus et pedibus ejus, projicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Mt 22,13). Quin potius sollerter attendis et imitaris exemplum Domini tui, qui illo ipso tempore, quo accipiebat injuriam et stillabant manus et pedes ejus recenti sanguine et totum corpus ejus acerbissimis doloribus torquebatur, dicebat Patri: Pater, dimitte illis. Hic est verus et unicus magister, quem omnes audire debent, qui in errorem induci non volunt; de hoc Deus Pater de caelo pronuntiavit: Ipsum audite (Mt 17,5; Lc 9,35; 2 Ptr 1,17). In hoc sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae Dei (Col 2,3). Certe si Salomonem consuluisses, satis tuto consilium ejus vel judicium sequereris, et ecce plus quem Salomon hic (Mt 12,42; Lc 11,31).

Sed audio adhuc nescio quem reclamantem et dicentem: Si velimus reddere bonum pro malo, beneficium pro injuria, benedictionem pro maledicto: insolescent improbi, audaciores fient grassatores, opprimentur justi, conculcabitur virtus. Non ita est, nam saepe, ut sapiens loquitur: Responsio mollis frangit iram (Pr 15,1); nec raro patientia justi admirationi fuit persecutori, et de hoste amicissimum reddidit. Neque desunt in terris magistratus politici et reges ac principes, quibus cura est, ut secundum severitatem legum coerceantur impii; et detur opera, ut justi quietam et tranquillam vitam ducant. Sed etiam si aliquando dormitaret alicubi humana justitia, vigilat semper providentia Dei, quae nullum malum impunitum et nullum bonum irremuneratum relinquet, et admirabili ratione facit, ut improbi, dum se justos opprimere arbitrantur, illos exaltent et illustriores reddant. Sic enim loquitur sanctus Leo: Saevisti persecutor in Martyrem, saevisti et auxisti palmam, dum aggeras poenam. Nam quid non ad victoris gloriam ingenium tuum repperit, quando in honorem transierunt triumphi etiam instrumenta supplicii? (Sermo de S. Laur.). Quod idem dicere possimus de omnibus Martyribus necnon etiam de veteribus Sanctis. Nihil enim magis illustravit et exaltavit Josephum Patriarcham quam persecutio fratrum. Dum enim per invidiam illum Madianitis vendunt, causa illi fuerunt, ut totius AEgypti et fratrum suorum princeps fieret (Gn 37,28; 41,39ss.).

Sed his omissis, colligamus in summa, quanta et quam ingentia detrimenta patiantur, qui, ut umbram dedecoris apud homines fugiant, injurias ab inimicis acceptas obstinato animo ulcisci volunt. Primum stultos se produnt, cum velint majori malo tollere minus malum; est enim principium omnibus notum et ab Apostolo declaratum, cum ait: Non sunt facienda mala, ut veniant bona (Rom 3,8); sicut etiam non sunt facienda majora mala, ut tollantur mala minora. Qui injuriam accipit, incidit in malum poene: qui vindictam facit, incidit in malum culpae. At sine ulla comparatione majus est malum culpae quam poenae; siquidem poena facit hominem miserum, sed non malum; culpa facit miserum et malum; poena privat hominem bono temporali, culpa privat bono temporali et aeterno. Itaque similis est is, qui, ut medeatur malo poenae, incidit in malum culpae, ei, qui, ut accomodet calceum nimis brevem, abscindit sibi partem pedis: quae manifesta insania est. Sed non inveniuntur, qui in rebus temporalibus ita insaniant, inveniuntur tamen homines plane excaecati, qui non metuunt Deum gravissime offendere, ut umbram, ut dixi, humani dedecoris fugiant vel ut honoris fumum apud homines conservent. Isti enim incidunt in iram atque odium Dei; unde, nisi mature resipiscant et seriam paenitentiam agant, sempiterno opprobrio et supplicio mulctabuntur et gloriam ac decus aeternum amittent. Deinde diabolo et angelis ejus, qui hostes illorum ad injuriam inferendam incitarunt, hac ipsa de causa, ut rixae et inimicitiae orirentur, rem gratissimam faciunt. Quam turpe autem sit inimico saevissimo generis humani potius gratificari quam Christo, piorum omnium judicio et considerationi relinquo. Praeterea accidit, ut, qui injuriam accepit et ulcisci eam parat, inimicum suum graviter vulnerat vel occidat, et ex sententia principis confiscatis bonis vel interimatur ipse vel solum vertere cogatur, unde et ipse et filii et domus ejus tota infelicem vitam ducere cogatur. Sic diabolus ludit et illudit eos, qui mancipia falsi honoris magis esse cupiunt quam Christi, Regis optimi, servi, fratres et coheredes regni amplissimi et sempiterni. Quare cum tanta et tam gravis jactura maneat stultos homines, qui contra praeceptum Domini inimicis reconciliari recusant, omnes, qui sapiunt, Christum, magistrum omnium, in Evangelio docentem (Mt 5,44) et de Cruce facilis doctrinam suam confirmantem audiant et sequantur.

 

De septem verbis  - ad exordium: