Consideratio causae, propter quam Christus in cruce statim exauditus est (dsv 2.23)
Sequitur fructus quartus, qui ex felicissima exauditione orationis Domini colligi potest, ut eo tam fausto eventu nos omnes animati et ardentiores simus in nostro spiritu Domino commendando. Verissime enim Apostolus scripsit, exauditum fuisse Dominum Jesum Christum pro sua reverentia (Hbr 5,7). Oraverat Dominus Patrem, ut supra demonstravimus, pro celeri resurrectione corporis sui: exaudita est oratio illa, ut non diutius resurrectio differretur, quam necesse esset ad fidem faciendam, vere corpus Domini fuisse mortuum. Nisi enim probari potuisset, corpus illud vere vitam fuisse defunctum, ipsa quoque resurrectio et tota fides christiana nutaret. Debuit igitur Christus in tumulo jacere ad horas, ut minimum, quadraginta; praesertim cum esset implenda figura Jonae Prophetae, quam ipse Dominus in Evangelio ad mortem suam praemonstrandam factam fuisse docuit (Mt 12,39; 16,4; Lc 11,29). Sed ut resurrectio Christi, quantum fieri poterat, acceleraretur et Christi oratio manifestius exaudita demonstraretur, tres dies et tres noctes, quibus Jonas fuit in ventre ceti, voluit divina providentia, ut revocarentur in Christi resurrectione ad unum integrum diem et duas partes dierum duorum: quod tempus non proprie, sed per figuram intellectionis dici poterat continere tres dies et tres noctes. Neque solum exaudivit orationem Christi Pater, accelerando tempus resurrectionis, sed etiam restituendo corpori mortuo vitam sine comparatione meliorem, quam ante fuisset. Si quidem vita Christi ante obitum mortalis erat, et restituta ei est immortalis. Christus enim resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, ut Apostolus dixit (Rom 6,9). Vita Christi ante mortem passibilis erat, id est obnoxia fami, siti, fatigationi, vulneribus: restituta est impassibilis et nulli omnino injuriae subjecta. Corpus Christi ante mortem erat animale; evasit per resurrectionem spirituale, id est ita subjectum spiritui, ut posset in ictu oculi deferri, quocumque spiritus voluisset.
Porro causa, ob quam oratio Christi tam facile fuerit exaudita, subjungitur ab Apostolo, cum ait pro sua reverentia, quae vox graece ευλαβεια significat timorem reverentialem, qui in Christo erga Patrem omnino eximius fuit. Ideo enim Isaias, describens dona Spiritus Sancti, quae in Christi anima fuerunt, de aliis donis dicit: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus sapientiae et pietatis, de timore reverentiali dicit: et replebit eum spiritus timoris Domini (Is 11,2–3). Quoniam ergo anima Christi plenissima erat timore reverentiali erga Patrem, ideo et Pater in illo sibi maxime complacebat, juxta illud Matthaei: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit (Mt 3,17; 17,5; 2 Ptr 1,17). Et quemadmodum Filius Patrem summopere reverebatur, ita et Pater semper eum orantem audiebat et quidquid peteret, concedebat.
Hinc et nos discere debemus, si volumus a Patre caelesti semper audiri et, quidquid ab illo petimus, impetrare, oportere nos Christum imitari et Patrem caelestem summa reverentia prosequi et nihil ejus honori anteponere. Sic enim fiet, ut nos, quodquod petierimus, impetremus; ac praesertim illud, in quo summa stat rerum nostrarum, ut, morte propinquante, commendatam Deus habeat animam nostram de corpore egredientem, quando leo rugiens prope astat paratus ad praedam. Neque existimet aliquis reverentiam Deo exhibendam solum in genuflexione, in capitis apertione, in ejusdem generis cultu atque honore. Non hoc solum vox ευλαβεια, id est reverentialis timor significat, sed potissimum designat timorem magnum offensionis divinae, horrorem intimum et perpetuum peccati, non ob timorem poenae, sed ob amorem Patris. Ille reverentiali timore vere praeditus est, qui culpam, praecipue lethalem, ne cogitare quidem audet. Beatus vir, inquit David, qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis (Ps 111,1). Id est ille timet vere Deum ac per hoc beatus dici potest, qui valde studet omnia Dei mandata servare. Atque hinc illa sancta vidua Judith timebat Dominum valde (Idt 8,8), ut in ejus libro scriptum legimus, quoniam, cum esset adulescentula et speciosissima et dives valde, defuncto viro suo, ne ullam occasionem peccandi dare vel accipere posset, in cubiculo secreto cum puellis clausa morabatur et, habens super lumbos suos cilicium jejunabat omnibus diebus praeter festa domus Israel. En, quanto zelo in ipse Lege veteri, quae majorem multo licentiam permittebat quam Evangelium, cavebat peccata carnalia mulier adulescentula et dives, non alia de causa, nisi quia timebat Dominum valde. Id ipsum de sancto Job Scriptura sancta commemorat. Iste enim pepigerat foedus cum oculis suis, ut ne cogitaret quidem de virgine (Iob 31,1), id est nolebat omnino virginem aspicere, ne forte ex aspectu cogitatio ulla minus honesta subreperet. Et cur tam diligenter Job ista vitabat? quia timebat Dominum valde. Sic enim adjungit: Quam enim partem haberet in me Deus desuper (Iob 31,2)? id est, si turpis cogitatio me utcumque foedaret, non essem ego pars Dei neque esset Deus pars mea. Quod si vellem exempla Sanctorum novi Testamenti proferre, nullus esset finis. Hic igitur est timor Sanctorum, quo si nos quoque pleni essemus, nihil esset, quod a Patre caelesti non facillime impetrare possemus.
De septem verbis - ad exordium: