Consummatum est (dsv 2.12)
Verbum sextum a Domino in Cruce prolatum, refertur ab eodem sancto Joanne ut paene conjunctum cum quinto. Statim atque Dominus dixerit: Sitio, et acetum sibi oblatum biberat, addit sanctus Joannes: Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est (Io 19,30). Et quidem ad litteram nihil aliud est Consummatum est, nisi consummatum ac perfectum est opus passionis. Siquidem opera duo injunxerat Pater Filio; unum praedicandi Evangelium, alterum patiendi pro genere humano. De priore opere dixit Dominus apud Joannem: Opus consummavi, quod dedisti mihi, ut facerem: manifestavi nomen tuum hominibus (Io 17,4). Haec dixit Dominus post ultimam et longissimam contionem habitam ad discipulos post cenam. Proinde tunc consummavit primum opus, quod ei Pater injunxerat. Alterum opus erat bibendi calicem passionis, de quo Dominus ait: Potestis bibere calicem, quam ego bibiturus sum? (Mt 20,22; Mc 10,38). Et alibi: Pater, si vis, transfer calicem hunc a me (Mc 14,36; Lc 22,42). Et alibi: Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis, ut bibam illum? (Io 18,11). De hoc igitur Dominus proximus morti ait: Consummatum est; calicem enim exhausi totum usque ad faeces, nihil jam superest, nisi ut abeam ex vita. Et inclinato capite tradidit spiritum (Io 19,30).
Sed quoniam neque Dominus ipse neque sanctus Joannes, brevitati consulens, explicaverunt, quod esset illud, quod consummatum est, data est nobis occasio ad plura mysteria, non sine ratione et fructu, illud applicandi. Primum igitur sanctus Augustinus in commentario hujus loci refert vocem illam Consummatum est ad impletionem Prophetiarum, quae de ipso erant. Sciens enim, inquit Evangelista, quia jam omnia consummata erant, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio; et paulo post, accepto aceto, dixit: Consummatum est (Io 19,28–30), id est impletum est illud, quod superaret adimplendum. Ex quo intellegimus, etiam illum voluisse dicere, consummata et adimpleta jam esse, quae de ipsius vita et morte praedicta a Prophetis fuerant. Vere enim omnia praedicta fuerant. Conceptio: Ecce, Virgo concipiet (Is 7,14); nativitas in Bethlehem: Et tu, Bethlehem terra Juda, ... ex te exiet Dux, qui regat populum Israel (Mich 5,2; Mt 2,6; Io 7,42); apparitio novae stellae: Orietur stella ex Jacob (Num 24,17); adoratio regum: Reges Tharsis et insulae munera offerent (Ps 71,10); praedicatio Evangelii: Spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus misit me (Is 61,1; Lc 4,18); miracula: Deus ipse veniet et salvabit vos. Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt, tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum (Is 35,4–6); sessio super asinam et pullum ejus: Ecce, Rex tuus veniet tibi justus et Salvator, ipse pauper, et ascendens super asinam et pullum filium asinae (Zach 9,9; Is 62,11; Mt 21;5). Denique passio tota per partes descripta est a David in Psalmis (Ps 21 et 68), et ab Isaia (Is 53), Jeremia (Ir 11), Zacharia (Zach 12) et aliis. Atque hoc est, quod ipse Dominus, iturus ad passionem, dicebat: Ecce, ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis (Lc 18,31). De illis igitur, quae consummanda erant, nunc dicit: Consummatum est id totum, quod consummandum, id est implendum erat, ut Prophetae fideles invenirentur.
Deinde Consummatum est significat ex sententia sancti Joannis Chrysostomi, consummatam fuisse in morte Christi potestatem, quae permissa erat hominibus et daemonibus in Christum; de qua potestate Christus ipse dixit ad principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: Haec est hora vestra et potestas tenebrarum (Lc 22,53). Haec igitur hora et hoc tempus totum, quo, Deo permittente, potestatem habuerunt impii in Christum, finitum est, cum Dominus dixit: Consummatum est; tunc enim finem accepit peregrinatio Filii Dei inter homines, quam praedixit Baruch, cum ait: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob, puero suo, et Israel, electo suo (Bar 3,36–38). Et simul cum peregrinatione finem accepit vitae mortalis condicio, secundum quam esuriebat, fatigabatur, injuriis et flagellis, vulneribus et morti obnoxius erat. Itaque ubi dixit Christus in Cruce, Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum, consummatum est iter, de quo dixerat: Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem (Io 16,28). Consummata est peregrinatio laboriosa, de qua dictum erat a Jeremia: Exspectatio Israel, Salvator ejus in tempore tribulationis; quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum? (Ir 14,8) Consummata est mortalitas humanitatis ejus et consummata est potestas omnium inimicorum ejus in ipsum.
Tertio consummatum est Sacrificium, omnium sacrificiorum maximum, et in quod omnia sacrificia veteris Legis, tamquam figurae et umbrae, in sacrificium verum et solidum intuebantur. Sic enim loquitur sanctus Leo: Traxisti, Domine, omnia ad te, quoniam, scisso templi velo, Sancta sanctorum ab indignis pontificibus recesserunt, ut figura in veritatem, prophetia in manifestationem et lex in Evangelium verteretur (Sermo 8 de Pass. Domini). Et paulo post: Nunc etiam carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis tui implet oblatio (Ibid.). In hoc enim Christi sacrificio Sacerdos est Deus-homo, ara Crus, sacrificium Agnus Dei, ignis holocausti caritas, fructus sacrificii mundi redemptio. Sacerdos, inquam, fuit Deus-homo, quo nullus major excogitari potest: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps 109,4; Io 12,34; Hbr 5,6; 7,17). Et vere secundum ordinem Melchisedech, quia Melchisedech sine patre, sine matre, sine genealogia legitur in Scripturis: et Christus sine patre fuit in terra, sine matre in caelo, sine genealogia, quia generationem ejus quis enarrabit (Is 53,8; Act 8,33)? quippe ante luciferum genitus (Ps 109,3), et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis (Mich 5,2). Ara fuit Crux, quae, quanto vilior fuit, antequam Christus eam subiret, tanto postea illustrior et nobilior facta est, et in novissimo die apparebit in caelo, sole splendidior. De Cruce enim intellegit Ecclesia, quod dicitur in Evangelio: Tunc parebit signum Filii hominis in caelo (Mt 24,30); sic autem cantat Ecclesia (In Festis Inventionis et Exaltationis S. Crucis: V. ad Vesperas): Hoc signum Crucis erit in caelo, cum Dominus ad judicandum venerit. Quod idem confirmat sanctus Joannes Chrysostomus (Homilia 77 in c. 24 Mt), illud etiam observans, quod, quando sol obscurabitur et luna non dabitur lumen suum, tunc in caelo Crux apparebit ipso sole lucidior. Porro sacrificium fuit Agnus Dei prorsus innocens et immaculatus. De quo Isaias: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum (Is 53,7). Et Praecursor Domini: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi (Io 1,29). Et Apostolus Petrus: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Christi (1 Ptr 1,18–19). Qui etiam dicitur in Apocalypsi (Apc 13,8) Agnus occisus ab origine mundi, quia pretium ejus a Deo praevisum proderat etiam illis, qui Christi tempora praecesserunt. Ignis, holocaustum cremans sacrificiumque perficiens, est caritas immensa, quasi fornax vehementer accensa, quae flagrabat in corde Filii Dei, et quam aquae multae passionum exstinguere non potuerunt (Cant 8,7). Denique fructus sacrificii fuit expiatio peccatorum omnium filiorum Adam sive mundi totius reconciliatio. Sic enim loquitur sanctus Joannes in Epistola sua prima: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (1 Io 2,2) Quod idem significant verba S. Joannis Baptistae: Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi (Io 1,29).
Una sola restat quaestio, ad quem modum Christus idem potuerit esse Sacerdos et victima; sacerdotis enim officium est mactare victimam: Christus autem non se ipse mactavit neque potuit id jure facere, quia sacrilegium perpetrasset, non sacrificium obtulisset. Sed vere Christus non se ipse occidit, et tamen vere sacrificium obtulit, quia libens et volens se mactandum obtulit ad gloriam Dei et expiationem peccati. Neque enim potuissent umquam milites aut satellites eum comprehendere vel tenere, neque clavi manus ejus pedesque transfigere, neque mors ad eum quantumvis crucifixum accedere potuisset, nisi ipse voluisset. Itaque verissime dicit Isaias: Oblatus est, quia ipse voluit (Is 53,7). Et ipse Dominus: Ego pono animam meam, nemo tollit animam meam, sed ego pono eam (Io 10,17–18). Et apertissime Apostolus Paulus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Eph 5,2). Admirabili igitur ratione et modo, quod mali sive peccati et sceleris fuit in passione Christi, id totum ad Judam et Judaeos, ad Pilatum et milites pertinet: et isti non sacrificium obtulerunt, sed sacrilegium perpetrarunt; quod in eadem passione fuit boni, religiosi et pii, id totum Christi est, qui ex affluentissima caritate sua, ut iram Dei placaret et mundum Deo reconciliaret et justitiae divinae satisfaceret et genus humanum non periret, obtulit se ipse victimam Deo, non se occidendo, sed mortem et mortem crucis patientissime tolerando. Quod paucissimis verbis sanctus Leo (Sermo 10 de Passione Domini) expressit, cum ait: Admisit in se impias manus furentium, qui, dum proprio incumbunt sceleri, famulati sunt Redemptori.
Quarto, in Christi morte consummatum est proelium ingens Christi cum principe hujus mundi, de quo proelio loquitur Dominus ipse apud Joannem, dicens: Nunc judicium est mundi, nunc princeps huius mundi ejicietur foras: et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Io 12,31–32). Hoc vero proelium judiciale fuit, non militare, qualia sunt proelia litigantium, non qualia sunt proelia militum. Litigabat enim diabolus cum Filio Dei de possessione mundi, id est generis humani. Diabolus a longo tempore intruserat se in possessionem mundi, quia vicerat primum hominem et servum suum illum fecerat cum universa ejus progenie. Itaque ipse etiam B. Paulus daemones vocat principes et potestates mundi et rectores tenebrarum harum (Eph 6,12). Et Christus ipse, ut paulo ante diximus, vocat diabolum principem mundi hujus. Nec solum diabolus se mundi principem haberi volebat, sed etiam Deum unde est illud Psalmographi: Dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit (Ps 95,5). Passim enim diabolus in sculptilibus gentium adorabatur et sacrificiis arietum et vitulorum colebatur. Ab altera parte Filius Dei, ut verus et legitimus heres universorum (Hbr 1,2), mundi principatum sibi repetebat. Hoc igitur proelium in Cruce tandem consummatum et lata sententia in favorem Domini nostri Jesu Christi: quia Dominus in Cruce plenissime satisfecit justitiae divinae pro culpa hominis primi et omnium filiorum ejus. Reddita enim est oboedientia Patri a Filio major, quam fuisset inoboedientia servi ad Dominum, et humiliatus est Filius Dei usque ad mortem in honorem Patris magis, quam in superbiam elatus fuisset servus in injuriam Dei. Ita Deus reconciliatus in gratiam Filii generi humano, eripuit illud de potestate diaboli, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Col 1,13).
Est et alia ratio, quam adducere solet B. Leo, quam verbis illius reddemus: Si crudelis, inquit, et superbus inimicus consilium misericordiae Dei nosse potuisset, Judaeorum animos mansuetudine potius temperare quam injustis odiis studuisset accendere: ne omnium captivorum amitteret servitutem, dum nihil sibi debentis persequitur libertatem (Sermo 10 de Passione Domini). Egregia omnino ratio: aequum enim fuit, ut diabolus imperium amitteret in eos omnes, quos per peccatum servos sibi fecerat; quia in Christum, qui servus ejus non erat et quem ad peccandum numquam induxerat, extendere manus eumque ad mortem usque persequi non dubitaverit.
Sed si res ita se habet, si proelium consummatum est, si victoria penes Filium Dei stetit, et ipse vult omnes homines salvos fieri (I Tim 2,4): cur tam multi usque ad hanc diem mancipia diaboli sunt in hac vita et ad tormenta gehennae rapiuntur in alia? Uno verbo respondeo, quia sic ipsi volunt; Christus enim, a proelio victor regrediens, duo quaedam ingentia beneficia humano generi praestitit: unum, ut justis paradisi januam aperiret, quae a primi hominis lapsu usque ad eam diem clausa fuerat; et illo ipso die victoriae suae dixit: Hodie mecum eris in paradiso, latroni, qui merito sanguinis ejusdem Christi per fidem, spem et caritatem justificatus fuerat; unde canit exsultans Ecclesia: Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum (in Hymno Ambrosiano). Alterum, ut Sacramenta institueret, quae vim haberent, remittendi peccata et gratiam conferendi, et praecones in omnes partes mundi mitteret, qui alta voce praedicarent: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Mc 16,16). Itaque victor in proelio Dominus viam stravit omnibus ad libertatem gloriae filiorum Dei. Quod si multi nolunt eam viam ingredi, culpa sua pereunt, non impotentia vel neglegentia Redemptoris.
Quinto denique, Consummatum est rectissime potest intellegi consummatione aedificii, quod est Ecclesia. Perfectionem enim aedificii consummationem dici, auctor est ipse idem Magister noster Christus, qui ait apud Lucam: Iste homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Lc 14,30). Porro Ecclesiam in passione Christi fuisse consummatam, quae in ejus baptismo fuerat inchoata, docent sancti Patres Epiphanius in libro tertio adversus haereses (Lib. 3 haer. 78), et sanctus Augustinus in libro ultimo de Civitate Dei (Lib 22, c. 17), qui docent Evam, de costa Adami ipso dormiente aedificatam, typum fuisse Ecclesiae, quae ex Christi latere, dum ipse dormire coepisset per mortem, aedificata est: et notant non sine mysterio dixisse Scripturam, Evam fuisse aedificatam, non formatam. Quod autem a baptismo Christi aedificari coeperit Ecclesia, probat sanctus Augustinus (De Civit. Dei Lib. 17 cap. 8) ex Psalmo, ubi dicitur: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Ps 71,8). Regnum enim Christi, quod est Ecclesia, coepit a baptismo Christi, in quo ipse, baptismum Joannis accipiens, aquas consecravit et baptismum suum instituit, quod est janua Ecclesiae, et tunc manifeste innotuit, voce Patris audita de caelo. Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite (Mt 3,17; Mc 1,11; Lc 3,22). Et ex eo tempore Dominus coepit praedicare, et congregare discipulos, qui fuerunt primi, qui ad Ecclesiam accesserunt. Quamvis autem apertio lateris Christi post mortem facta sit et tunc exierint sanguis et aqua, quae significant duo praecipua Sacramenta Ecclesiae, baptismum et Eucharistiam: attamen a Christi passione virtutem accipiunt omnia Sacramenta. Et quod de latere Christi fluxerint sanguis et aqua, declaratio fuit mysteriorum, non institutio. Rectissime igitur dicitur consummatio aedificii Ecclesiae tunc facta, cum Christus dixit: Consummatum est, quia tunc nihil superaret nisi mors, quae statim consecuta est et redemptionis pretium consummavit.
De septem verbis - ad exordium: