Jdi na obsah Jdi na menu
 


16. 8. 2026

Crucem amare, crucem honorare, et cruci affigi (dsv 2.17)

 

Quintus fructus ex verbis illis decerpendus erit, quatenus haec verba significant, Ecclesiae aedificationem in Cruce consummatam fuisse, et ipsam Ecclesiam ut alteram Evam ex latere Christi morientis tamquam ex costa Adami dormientis prodiisse. Hoc porro mysterium docet nos, ut crucem amemus, crucem honoremus, cruci vehementer afficiamur. Quis enim locum non amat, unde mater ipsius prodiit? Certe fideles omnes miro modo afficiuntur erga sacratissimam domum Lauretanam, quia ibi nata est Virgo Deipara, et ibidem natus est, non quidem extra uterum, sed in utero virginali Jesus Christus, Deus noster. Sic enim loquitur Angelus ad Josephum: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est (Mt 1,20). Hinc etiam et ipsa Ecclesia, memor nativitatis suae, Crucem ubique pingit, ubique locat, in fronte, in templis, in domibus; neque ulla Sacramenta peragit sine Cruce, neque aliquid benedicendo sanctificat sine Cruce; sed amorem praecipuum tunc Cruci deferimus, cum patienter propter amorem Crucifixi toleramus adversa. Hoc enim est in Cruce gloriari, id facere, quod Apostoli faciebant, cum ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti erant pro nomine Jesu contumeliam pati (Act 5,41). Et Apostolus Paulus, quod sit in Cruce gloriari, explicat, cum dicit: gloriamur in tribulationibus, scientes, quod tribulatio patientiam operetur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Rom 5,3–5). Unde concludit ad Galatos scribens: Mihi absit gloriari nisi in Cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Gal 6,14). Hic est vere triumphus Crucis, si mundus cum suis pompis et oblectationibus sit animae christianae et Christum crucifixum diligenti veluti mortuus, et anima ipsa christiana sit ipsi mundo mortua, amans tribulationem et contemptum, quae mundus odit, et odio prosequens carnales voluptates et gloriam temporariam, quae mundus diligit: sic perficitur et consummatur servus Dei, ut de ipso quoque dici possit: Consummatus est.

 

De septem verbis  - ad exordium: