De cognitione differentiae crucis bonorum et malorum (dsv 1.7)
Fructus tertius ex eodem verbo Domini colligi poterit, si quis advertat tres fuisse in loco eodem et hora eadem crucifixos: innocentem unum, videlicet Christum, alterum paenitentem latronem bonum, tertium obstinatum in peccato, latronem malum. Vel si magis placeat, tres fuisse uno tempore cruci affixos: Christum semper et excellenter sanctum; latronem unum, semper et eximie improbum; latronem alterum, aliquando scelestum, aliquando sanctum. Ex qua re intellegere possumus, neminem in hac vita sine cruce posse vivere, et frustra niti illos, qui crucem omnino fugere se posse confidunt; illos vero sapientes esse, qui de manu Domini crucem suam accipiunt eamque usque ad mortem non solum patienter, sed etiam libenter ferunt. Quod omnes boni crucem suam habeant, ex verbis Domini potest intellegi: Si quis vult, inquit, venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Mt 16,24). Et alibi: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus (Lc 14,27). Quod idem Apostolus aperte docet, cum ait: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur (2 Tim 3,12). Cui concordant sancti Patres Latini et Graeci, ex quibus causa brevitatis duos tantum adducam. Sanctus Augustinus (Ad Psalm. 137.) in commentario Psalmorum Vita ista, inquit, parva tribulatio est; si non est tribulatio, non est peregrinatio, si autem peregrinatio est, aut parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. Et alio loco (Ad Psalm. 11.): Si putas te nondum habere tribulationes, nondum coepisti esse christianus. Sanctus Joannes Chrysostomus (Homilia 67 ad pop. Ant.) in homilia quadam ad populum Antiochenum sic loquitur: A christiani vita insolubile vinculum est tribulatio. Idem Doctor (Homilia 29 in Epistolam ad Hebraeos.): Non potes, inquit, dicere, quia justus est aliquis, qui expers tribulationis exsistat. Denique idipsum ratio manifeste probat. Res enim contrariae sine mutua concertatione simul esse non possunt. Ignis et aqua, donec inter se distant, omnino quiescunt; cum in unum locum conveniunt, continuo aqua fumare, saltare, stridere incipit, donec vel aqua consumitur vel ignis exstinguitur. Contra malum bonum est, inquit Ecclesiasticus, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator (Sir 33,15.). Justi sunt igni similes, lucent, ardent, sursum ascendunt, semper operantur et efficaciter agunt, quidquid agunt. Injusti contra similes sunt aquae, frigidi, per terram labentes, lutum ubique facientes. Quid ergo mirum, si omnes boni persecutionem a malis patiuntur? Quia vero usque ad mundi consummationem permixta erunt triticum et zizania in eodem agro (Mt 13,25), palea et frumentum in eadem area (Mt 3,12), boni et mali pisces in eodem reti (Mt 13,48), id est homines probi et improbi non solum in eodem mundo, sed etiam in eadem Ecclesia: ideo fieri non potest, ut probi et sancti viri ab improbis et sceleratis tribulationem non patiantur.
Sed nec improbi sine cruce in hoc mundo vivunt. Quamvis enim a viris piis impii persecutionem non patiantur, patiuntur tamen ab aliis impiis, patiuntur a propriis vitiis, patiuntur a mala conscientia. Certe sapientissimus Salomon, qui si ullus alius felicissimus vivus est, crucem se portare negare non potuit, cum ait: Vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi (Ecl 2,11.). Et paulo infra: Et taeduit me vitae meae videntem, mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus (Ecl 2,17.). Et Ecclesiasticus, vir quoque sapiens valde, generalem sententiam protulit, dicens: Occupatio magna creata est omnibus hominibus et jugum gravae super filios Adam (Sir 40,1.). Sanctus Augustinus (Homil. 3.) in Psalmos: Inter omnes, inquit, tribulationes nulla est major quam conscientia delictorum. Sanctus Joannes Chrysostomus (Homil. 3) in homilia de Lazaro docet multis verbis, non posse improbos cruce sua carere, nam si pauper est, paupertas illi crux est; si abest paupertas, adest cupiditas, quae magis affligit; si liber a morbo est, inflammatur ira, quae ipsa quoque crux est. Sanctus vero Cyprianus (Sermo de patientia) ex ipsa nativitate demonstrat omnem hominem ad crucem et tribulationem nasci eamque naturaliter fletu suo praedicere: Unusquisque nostrum, inquit, cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumit a lacrimis. Et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, nihil aliud novit in illa ipsa prima nativitate quam flere: providentia naturali lamentatur vitae mortalis anxietates et labores; et procellas mundi, quas ingreditur, in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima protestatur.
Quae cum ita sint, nemini dubium esse potest, quin sit crux bonis malisque communis. Illud restat, ut demonstremus, crucem piorum esse brevem, levem et frugiferam, et contra crucem improborum esse diuturnam, gravem et sterilem. Ac de cruce quidem piorum, quod sit brevis, dubitari non potest, cum ultra tempus vitae hujus extendi non possit. Morientibus enim justis, jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apc 14,13), et quod absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum (Apc 21,4; 7,17). Vitam autem praesentem esse brevissimam, quamvis, dum fluit, videatur esse prolixa, Scriptura divina non obscure significat, cum dicit: Breves dies hominis sunt (Iob 14,6). Et: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore (Iob 14,1). Et: Quae est vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur (Iac 4,15). Apostolus autem, qui gravissimam crucem portasse videtur, et tempore satis longo, ab adulescentia videlicet usque ad senectutem, tamen sic loquitur in Epistola ad Corinthios: Momentaneum hoc et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (2 Cor 4,17). Ubi momento indivisibili comparat annos tribulationis supra triginta et levem tribulationem dicit esurire, sitire, nudum esse, colaphis caedi, persecutionem assidue pati, ter virgis fuisse caesum a Romanis, quinquies flagellatum a Judaeis, semel lapidatum fuisse, ter naufragium fecisse. Denique versatum in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum; in mortibus frequenter (2 Cor 11,23 ss.). Quae igitur tribulationes graves dici potuerunt, si istae leves dicuntur et sunt? Quid, si addam, justorum crucem non solum levem esse, sed etiam suavem et dulcem ob superabundantem divini spiritus consolationem? Christus ipse de jugo suo, quod et crux dici potest, ita pronuntiat: Jugum meum suave est et onus meum leve (Mt 11,30). Et alibi: Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Io 16,20–22). Et Apostolus: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra (2 Cor 7,4). Denique crucem justorum non solum brevem et levem esse, sed etiam frugiferam, utilissimam, fecundissimam fructuum optimorum esse, negari non potest, cum Dominus noster apertissime dicat apud sanctum Matthaeum: Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,10); et Apostolus in Epistola ad Romanos clamat: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom 8,18). Cui concordat Coapostolus ejus Petrus, cum ait: Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes (1 Ptr 4,13).
Jam vero quod crux improborum sit longissima, durissima et sine ullo praemio vel fructu, nullo negotio demonstrari potest. Certe crux mali latronis non cum temporali vita finem accepit, ut crux latronis boni; sed usque ad hanc diem apud inferos durat et in omnem aeternitatem durabit. Vermis enim impiorum apud inferos non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Is 66,24). Et crux divitis epulonis (Lc 16,19–31), id est sitis cumulandarum opum, quas Dominus cum spinis verissime comparavit (Mt 13,7.22), quae sine molestia tractari et conservari non possunt, non in morte finita est, ut crux Lazari mendici: sed ad inferos eum comitata perpetuo urit ac torquet ac dicere cogit: Utinam aquae gutta linguam meam refrigeraret, quia crucior in hac flamma (Lc 16,24). Itaque crux improborum finem nullum inveniet. Et in hoc ipso tempore, quam sit gravis et aspera, testantur voces illorum, quos liber Sapientiae lamentantes introducit: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles (Sap 5,7). Quid? an non sunt viae difficiles ambitio, avaritia, luxuria? non sunt viae difficiles, quae illa vita comitantur, irae, rixae, invidiae? non sunt viae difficiles, opera, quae ex his vitiis nascuntur, proditiones, convicia, contumeliae, vulnera, mortes? ista certe ejusmodi sunt, ut non raro adigant homines, ut desperantes ipsi sibi vitam auferant; et, ut crucem unam effugiant, ipsi sibi crucem graviorem accersant.
Sed quid tandem lucri crux improborum parit? quem fructum affert? certe boni aliquid afferre non potest, quia spinae non faciunt uvas nec tribuli ficus. Jugum Domini quietem affert, dicente ipso Domino: Tollite jugum meum super vos, ... et invenietis requiem animabus vestris (Mt 11,29). Jugum diaboli, quod est Christi jugo contrarium, quid afferre potest nisi sollicitudinem et anxietatem? Et quod omnium gravissimum est, crux Christi gradus est ad sempiternam felicitatem; oportuit enim Christum pati, et ita intrare in gloriam suam (Lc 24,26). Crux diaboli gradus est ad aeterna supplicia. Sic enim dicet in judicio Dominus: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternam, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Mt 25,41). Qui ergo sapiunt, non quaerant de cruce sua descendere, si cum Christo crucifixi sunt, ut stulte malus latro quaesivit: sed potius cum latrone bono lateri Christi libenter inhaereant et patientiam postulent a Deo, non de cruce descensum. Sic enim Christo compatientes, Christo etiam conregnabunt, dicente Apostolo: Si compatimur, et conglorificabimur (Rom 8,17). Qui vero crucem diaboli patiuntur, si sapiunt, eam primo quoque tempore permutare satagant: mutent, si aliquid luminis in ipsis est, quinque juga boum cum uno Christi jugo (Lc 14,19). Juga boum quinque nihil aliud significare videntur nisi labores et dolores, quos tolerant homines improbi, ut quinque sensibus carnis suae deserviant. Tum vero cum uno Christi jugo suavi ac levi quinque juga boum commutantur, cum homo labores, quos peccando tolerabat, in labores agendae paenitentiae, Deo juvante permutat. Felix anima, quae carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigere (Gal 5,24) novit et, quas pecunias in explendis cupiditatibus insumebat, in eleemosynis faciendis insumere assuescit et, quas horas perdebat in comitandis aut visitandis magnis viris, molestissima ambitione cogente, eas in oratione vel sacra lectione consumit, ambiendo gratiam Dei et principum curiae caelestis. Sic enim crux mali latronis cum Christi Cruce, id est crux gravis et sterilis, cum cruce levi et fructuosa mutatur.
Prudenter omnino apud sanctum Augustinum (Lib. 8 Confess. cap. 6) miles honoratus, cum suo commilitone de cruce mutanda sic disserebat: Dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris, quo ambimus pervenire? Quid quaerimus? Cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? Et ibi quid non fragile plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quamdiu istud erit? Amicus autem Dei, si voluero, ecce, nunc fio. Haec ille, qui prudentissime judicavit, labores in ambienda gratia imperatoris gravissimos et longissimos et saepe infructuosos; utilissimum esse mutare in labores suaviores et breviores et sine dubitatione utiliores in ambienda amicitia Dei. Id quod etiam felices illi milites continuo fecerunt; uterque enim, relicta militia saeculari, soli Deo servire coeperunt. Et quod eis gaudium duplicavit, fuit, quod ambo sponsas habebant, quae, hoc audito, libentissime etiam ipsae virginitatem dicaverunt Deo.
De septem verbis - ad exordium: