De consideratione immensae misericordiae Christi et quam bonum est et utile illi servire (dsv 1.5)
Ex verbo secundo in cruce prolato aliquot eosque eximios fructus colligere possumus. Primus fructus est consideratio immensae misericordiae et liberalitatis Christi, et quam bonum atque utile sit illi servire. Christus, oppressus doloribus, potuisset latronem orantem non audire, sed caritas maluit oblivisci dolorum acerbissimorum, quam miserum peccatorem confitentem non audire. Idem Dominus ad maledicta et exprobrationes sacerdotum et militum omnino obmutuit, sed ad clamorem pauperis poenitentis et confitentis caritas obmutescere non potuit. Ad maledicta obmutuit, quia patiens est, ad confessionem non obmutuit, quia benigna est. Sed de liberalitate quid dicemus? Qui serviunt temporalibus dominis saepe multum laborant, et modicum est, quod lucrantur. Certe non paucos videmus quotidie, qui in aulis Principum aetatem contriverunt, et in senio postea domum redeunt paene mendici. Christus autem, Princeps vere liberalis, vere magnificus, nihil accepit ab isto latrone nisi pauca verba bona et bonum illi obsequendi desiderium, et ecce, qualem mercedem accepit, ipsa die primum dimittuntur ei debita multa, quae toto vitae tempore peccando contraxerat; deinde admiscetur principibus populi sui, Patriarchis videlicet et Prophetis. Denique assumitur ad consortium mensae suae, dignitatis suae, gloriae suae, atque adeo omnium bonorum suorum: Hodie, inquit, mecum eris in paradiso. Et quod dixit, fecit, neque distulit mercedem eius ad alteram diem; sed illa ipsa die mercedem plenam, confertam, coagitatam, supereffluentem dedit in sinum eius (Lc 6,38).
Neque cum solo latrone isto Christus hoc fecit. Reliquerunt Apostoli naviculas aut telonia aut domunculas suas, ut Christo servirent: ille vero constituit eos principes super omnem terram (Ps 44,17); subjecit eis daemonia et serpentes et omnia morborum genera (Mt 10,1). Dedit aliquis, ut Christo obsequeretur, pauperi cibum aut vestes: audiet in die judicii: Esurivi, et dedisti mihi panem; nudus eram, et vestisti me (Mt 25,35–36): accipe ergo et posside regnum sempiternum. Denique, ut alia praetermittam, audi liberalitatem Domini plane incredibilem, nisi Deus esset, qui promittit: Omnis, qui reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Mt 19,29). Explicant autem sanctus Hieronymus (In Comment. ad cap. 19 Matth.) et alii sacri Doctores hanc promissionem, ut haec sit eorum verborum sententia: Qui rem aliquam temporariam pro Christo in praesenti vita dimiserit, duplicem mercedem accipiet, et utramque incomparabiliter majorem, quam sit res illa pro Christo dimissa. Primum enim accipiet spirituale gaudium sive spirituale donum in hac vita centuplo majus ac pretiosius, quam sit res illa pro Christo dimissa, sic ut recto judicio malit vir ille spirituale illud bonum sibi retinere, quam illud cum centum domibus vel agris vel aliis rebus similibus commutare. Deinde ac si merces ista exigua aut nulla fuisset, accipiet felix ille mercator in futuro saeculo vitam aeternam; qua voce immensa bonorum omnium copia significatur.
Haec videlicet est Christi, Regis maximi, liberalitas in eos, qui serio se ipsius servitio mancipare non dubitant. An non igitur stulti sunt, qui, Christo dimisso, mammonae aut gulae aut luxuriae servire cupiunt? Sed, inquiunt, qui Christi divitias non noverunt: Ista verba sunt, nos enim videmus Christi famulos plerumque pauperes, sordidos, abjectos, tristes. Istud vero centuplum, quod magnificas, numquam vidimus. Ita est; carnalis homo non vidit umquam illud centuplum, quod Christus promisit, quia non habet oculos, quibus videri potest; neque umquam solidum illud gaudium gustavit, quod pura conscientia et vera caritas in Deum degustare solet. Sed exemplum afferre volo, ex quo utcumque carnalis etiam animus spirituales delicias et divitias suspicari possit. Legitur libro exemplorum de illustribus viris Ordinis Cisterciensis (Dist. 3 exempl. 26), Arnulphum quendam virum nobilem et divitem, relictis omnibus, factum esse monachum Cisterciensem sub Abbate sancto Bernardo. Hunc Deus flagellis durissimis variorum morborum, praesertim circa finem vitae exercuit. Sed cum doloribus acrius torqueretur, coepit magna voce clamare ac dicere: Vera sunt omnia, quae dixisti, Domine Jesu. Interrogantibus, qui adstabant, cur ista diceret, ait: Dominus in Evangelio suo dicit, qui reliquerit divitias et omnia, quae habet, propter ipsum, eum accepturum centuplum in hac vita et postea vitam aeternam. Ego vim hujus promissionis nunc demum intellego et fateor, me nunc centuplum accipere omnium, quae dimisi: siquidem immensa hujus doloris acerbitas adeo mihi sapit propter spem divinae miserationis, quae in ea reposita est mihi, ut hac ipsa caruisse me nolim, pro centuplicata mundi substantia, quam reliqui. Vere enim spirituale gaudium, quod modo est in spe, centies millies exsuperat gaudium saeculare, quod nunc est in re. Haec ille. Perpendat lector haec verba et postea judicet, quanti facienda sit spes certa, divinitus infusa, beatitudinis aeternae jam jam obtinendae.
De septem verbis - ad exordium: