De consilio Dei tenebris illis illuminare Hebraeos et confirmare fidem Christianorum (dsv 2.5)
Addi potest etiam alius fructus non tam ex ipso quarto verbo, quam ex circumstantia temporis, in quo dictum est, videlicet ex horrendis tenebris, quae verbum illud proxime praecesserunt. Siquidem tenebrae illae aptissimae sunt ad gentem Hebraeorum illuminandam et ad christianos ipsos in vera fide confirmandos, si ad vim demonstrationis, quam ex tenebris illis deductam nunc proponemus, animum serio applicare velint. Demonstratio ex quatuor veritatibus nullo negotio colligi potest.
Prima veritas est, Christo crucifixo solem obscuratum esse plane totum, ut stellae in caelo conspicerentur, ut noctu conspici solent. Haec veritas quinque testibus fide dignissimis, et qui diversarum erant nationum et diversis temporibus, et in locis diversis erant, cum scriberent libros suos, ut non potuerint ex collatione vel conventione inter se facta scribere. Primus est S. Matthaeus, Hebraeus, qui in Judaea scripsit, et unus ex illis est, qui solem obscuratum viderunt (Mt 27,45). Et certe hic vir gravis et prudens numquam hoc in Judaea et, ut credibile est, in ipsa civitate Hierosolyma scripsisset, si verum non esset, quod scripsit. Quoniam alioqui potuisset ab omnibus illius civitatis et regionis incolis reprehendi et derideri, quasi scripsisset, quae omnes scirent esse falsissima. Alter testis est sanctus Marcus (Mc 15,33), qui Romae scripsit, et ipse quoque eclypsim illam vidit, quia tunc in Judaea erat cum aliis discipulis Domini. Tertius est sanctus Lucas (Lc 23,44–45), qui Graecus erat et in Graecia scripsit, et ipse quoque vidit eclypsim Antiochiae, in patria sua. Nam cum eam viderit Heliopoli in AEgypto sanctus Dionysius Areopagita, facilius eam videre potuit sanctus Lucas ex Antiochia, quae vicinior est Hierosolymae quam Heliopolis. Quartus testis et quintus sunt Dionysius et Apollophanes, qui Graeci erant et eo tempore gentiles; et disertis verbis testantur, eam eclypsim a se visam et consideratam cum summa sua admiratione. Hi sunt quinque testes, qui de visu proprio testantur. His accedunt annales Romanorum veterum, et Phlegon, chronographus Hadriani imperatoris, ut supra monuimus in primo capite. Itaque prima veritas nullo modo sine ingenti temeritate negari potest a Judaeis vel a paganis. Nam apud christianos veritas haec fidem catholicam pertinet.
Altera veritas est, praedictam eclypsim non potuisse fieri nisi per omnipotentiam Dei; ac per hoc non a daemonibus ullo modo vel ab hominibus auxilio daemonum procurari potuisse, sed de speciali providentia et voluntate Dei, Creatoris et Gubernatoris mundi esse profectam. Haec veritas hac ratione demonstratur. Nam sol non potest deficere nisi uno ex tribus modis: vel per interpositionem lunae inter solem et terram, vel per ingentem et densissimam aliquam nubem, vel per radiorum solis retractionem. Primo modo non potuit naturaliter illa interpositio fieri, quia, cum tunc esset Pascha Judaeorum, luna inveniebatur opposita soli, proinde necesse fuit, vel sine interpositione lunae illam eclypsim fieri, vel inusitato et maximo miraculo lunam paucis horis iter fecisse, quod quatuordecim diebus factura erat, ac deinde simili miraculo retrocessisse tanta velocitate, ut spatio trium horarum conficeret rursum iter dierum quatuordecim. Illa autem, quae ad caelestes orbes pertinent, extra controversiam est, non posse fieri nisi a Deo, neque enim daemones ullam potestatem habent nisi infra lunam. Ideo enim Apostolus (Eph 2,2) daemonem appellat principem potestatis aeris hujus. Secundo modo non potuit fieri deliquium illud solis, quoniam, ut supra diximus, nubes densa et crassa non potest eripere nobis aspectum solis, nisi etiam auferat aspectum stellarum; constat autem ex testimonio Phlegontis, deficiente sole in passione Christi, visas fuisse stellas in caelo, eo plane modo, quo videntur in noctibus. Tertio denique modo notissimum est, non posse solis radios retrahi vel exstingui, nisi a Deo, qui solem creavit. Igitur secunda veritas non minus certa est quam prima, neque minori temeritate potest negari quam prima.
Tertia veritas est, tenebras illas, de quibus nunc agimus, Christi crucifixi causa exortas atque a divina providentia procuratas fuisse. Haec veritas ex eo demonstrari potest, quod tenebrae illae tamdiu perseveraverint in aere, quamdiu Christus Dominus vivus pependit in Cruce: id est ab hora sexta usque ad nonam. Id attestantur, quotquot hujus deliquii meminerunt, neque casu fieri potuit, ut tenebrae plenae miraculis cum Christi passione conciderent. Quae enim miraculo fiunt, non casu, sed divina providentia fiunt. Neque ullus auctor est, quod ego sciam, qui aliam causam hujus tam admirandi deliquii assignare potuerit. Qui enim Christum noverunt, ejus causa deliquium illud factum esse confessi sunt; qui Christum non noverunt, ignorantiam suam fassi admirantes permanserunt.
Quarta veritas est, tenebras illas tam prodigiosas nihil aliud indicare potuisse, nisi sententiam Caiphae et Pilati injustissimam fuisse, et Jesum esse verum et proprium Filium Dei verissimumque Messiam judaeis promissum. Haec enim potissima causa fuit, cur Judaei Christum ad necem postulaverint. Nam in concilio pontificum et sacerdotum, scribarum et pharisaeorum, cum videret pontifex testimonia adversus Christum nihil probare, surrexit et ait: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei. Consentiente autem Domino et confitente se esse, scidit vestimenta pontifex dicens: Blasphemavit; quod adhuc egemus testibus? ecce, nunc audistis blasphemiam, quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis (Mt 26,63.65.66). Ac deinde coram Pilato, qui Dominum liberare a morte cupiebat, pontifices et ministri dixerunt: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit (Io 19,7). Haec igitur potissima causa fuit, cur Dominus ad crucem damnatus fuerit. Quod praedictum fuit a Daniele Propheta dicente: Occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est (Dn 9,26). Atque haec ipsa causa fuit, cur Deus in passione Domini horrendas illas tenebras in mundum effuderit, ut apertissime testaretur, erravisse pontifices, erravisse populum, erravisse Pilatum, erravisse Herodem: et illum, qui pendebat in Cruce, esse verum Filium suum et Messiam promissum. Quod ipsum centurio, animadversis caelestibus signis, clamavit: Vere Filius Dei erat iste (Mt 27,54). Et rursum: Vere hic homo justus erat (Lc 23,47). Cognovit enim centurio signa illa caelestia esse quasi vocem Dei retractantis sententiam Caiphae et Pilati et affirmantis, hominem illum contra omne jus morti traditum fuisse, cum sit auctor vitae, verus Dei Filius, et Christus in lege promissus. Quid enim significare potuit Deus tenebris illis, addita scissione petrarum et veli Sanctuarii, nisi aversum se jam esse a populo quondam suo et iratum iracundia maxima, propterea quod non cognoverit tempus visitationis suae, ut Dominus illis manifeste praedixit apud Lucam (Lc 19,41–44).
Certe si Judaei ista considerarent et simul animadverterent, se ab illo tempore dispersos esse inter varias nationes, et neque reges habere neque pontifices neque altaria neque sacrificia neque miracula divina neque responsa Prophetarum: plane intellegerent, se a Deo derelictos et, quod est longe miserius, datos esse in reprobum sensum, et nunc impleri in eis, quod Isaias futurum praedixit, cum Dominum dicentem introducit: Vade et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intellegere: et videte visionem, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus et aures ejus aggrava et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum (Is 6,9–10).
De septem verbis - ad exordium: