Jdi na obsah Jdi na menu
 


13. 8. 2026

De desiderio Christi infinitio pro nostra salute patiendi (dsv 1.9)

 

Ex hoc tertio verbo multi fructus colligi possunt, si quis omnia diligenter observet. Ac primum colligi poterit, infinitum in Christo fuisse desiderium pro nostra salute patiendi, ut plenissima et copiosissima esset redemptio. Nam ceteri homines cavent in morte, et multo magis in morte violenta et plena dedecoris et infamiae, ne propinqui praesentes adsint, ne dolor et tristitia ab eorum praesentia duplicetur. Christus autem non contentus passione propria, eaque atrocissima, doloris et dedecoris plena, voluit etiam, ut propria Mater et discipulus, quem diligebat, adessent et prope ipsam Crucem astarent, ut dolor compassionis carorum dolorem passionis propriae duplicaret. Erat Christus in Cruce, quatuor quasi fontes sanguinis copiose diffundens; voluit, ut astarent Mater et discipulus necnon Maria, soror Matris ejus et Magdalena, quae praeter ceteras sanctas mulieres eum ardentissime diligebant, ut ex illis quatuor fontes lacrimarum erumperent: ut paene non minus ipse torqueretur ex propria sanguinis effusione quam ex copioso imbre lacrimarum, quem dolor astantium ex eorum cordibus exprimebat. Videor mihi dicentem Christum audire: Circumdederunt me dolores mortis (Ps 17,5; 114,3). Sed non minus cor meum lancinat et disrumpit gladius ille a Simeone praedictus (Lc 2,35), qui Matris meae innocentissimae animam cum incredibili dolore pertransit. Siccine separas, amara mors (1 Sm 15,32), non animam solum a corpore, sed etiam Matrem, et talem matrem a Filio, et tali filio? Ideo enim non permisit amor, ut dicerem: Mater, sed, mulier, ecce filius tuus. Sic Deus dilexit mundum, ut pro ejus redemptione Filium suum unigenitum daret (Io 3,16), et sic Filius unigenitus dilexit Patrem, ut pro ejus honore sanguinem proprium large profunderet; et non contentus dolore passionis, addidit et dolorem compassionis, ut esset pro peccatis copiosissima satisfactio. Itaque Pater et Filius commendat caritatem suam in nobis (Rom 5,8) ineffabili ratione et modo, ut non pereamus, sed ut vitam aeternam habeamus; et tamen cor humanum adhuc tantae caritati resistit et mavult iram omnipotentis Dei viventis experiri, quam dulcedinem misericordiae degustare et caritati divini amoris cedere. Vere ingratissimi sumus et omni supplicio digni, si, cum Christus tanto nos amore dilexit, ut pro nobis pati voluerit multo amplius, quam necesse esset, et cum ad redemptionem nostram gutta una sanguinis ejus sufficeret, ipse totum sanguinem fundere et innumerabilia supplicia sustinere voluerit: nos pro ejus dilectione et nostra salute vix, quod satis sit, tolerare velimus. Causa hujus tantae socordiae et stultitiae non alia est, nisi quia Christi passionem et dilectionem serio et attente, ut oporteret, non cogitamus et tempora et loca apta ad tantum negotium non eligimus: sed breviter et cursim Christi passionem legimus, vel audimus. Ideo Propheta sanctus monet: Attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12). Et Apostolus ait: Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes (Hbr 12,3). Sed veniet tempus, quando nostrae hujus tantae ingratitudinis erga Deum et neglegentiae erga propriam salutem nos frustra paenitebit. Multi enim sunt, qui in novissimo die erunt paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes ac dicentes: Ergo erravimus a via veritatis, et sol justitiae non luxit nobis (Sap 5,3–6). Neque tunc primum incipient, sed etiam ante diem judicii, cum primum clauserint per mortem oculos corporis, aperientur illis oculi cordis, et videbunt, quae, quando tempus erat, videre noluerunt.

 

De septem verbis  - ad exordium: