De felicitate servorum crucis (dsv 2.14)
Alter fructus colligi potest ex secunda explicatione verborum Christi: Consummatum est. Diximus enim cum sancto Joanne Chrysostomo, consummatum fuisse in morte Christi iter laboriosum peregrinationis ipsius Christi. Quae quidem peregrinatio negari non potest, quin fuerit supra modum aspera: sed tamen asperitas illa brevitate et fructu, gloria et honore compensata est. Duravit annis triginta tribus: sed quid est labor annorum triginta trium ad quietem aeternitatis comparatus? Laboravit Dominus in fame et siti, in doloribus multis, in injuriis sine numero, in plagis, in vulneribus, in ipsa morte: sed nunc torrente voluptatis potatur, quae voluptas non deficiet in aeternum. Denique humiliatus est, factus opprobrium hominum et abjectio plebis (Ps 21,7) ad breve tempus, sed Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum (Phlp 2,9–10). Contra vero Judaei perfidi exsultaverunt ad horam in passione Christi; Judas, avaritiae mancipium, exsultavit ad horam in lucro paucorum nummorum; Pilatus exsultavit ad horam, quia non amisit amicitiam Augusti et recuperavit amicitiam regis Herodis; sed jam ad annos fere mille sexcentos cruciantur in gehenna, et fumus eorum ascendet in saecula saeculorum (Apc 14,11). Ex his discant omnes servi Crucis humiles, mites, patientes, quam bonum et faustum sit, crucem suam tollere in praesenti vita et Christum ducem sequi, nec ullo modo invideant iis, qui felices esse videntur in hoc saeculo. Vita enim Christi et sanctorum Apostolorum et Martyrum verissimus commentarius est verborum Magistri omnium magistrorum: Beati pauperes, beati mites, beati, qui lugent, beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,3–5.10). Et contra: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis; vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Lc 6,24–25). Et quamvis non solum verba Christi, sed etiam vita et mors Christi, id est non solum textus, sed etiam commentarius a paucis intellegatur et capiatur in gymnasiis hujus mundi, tamen, si quis exire voluerit de mundo et ad cor suum intrare et serio meditari ac sibi ipse dicere: Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus (Ps 84,9), et simul humili prece et gemitu columbino pulsare voluerit ad aures Magistri, cujus est liber et commentarius: non difficulter intelleget omnem veritatem, et veritas liberabit eum ab erroribus universis, ut jam non sit difficile, quod antea impossibile videbatur.
De septem verbis - ad exordium: