De humilitate Christi (dsv 2.6)
In primis tribus verbis commendavit nobis Magister noster Christus tres eximias virtutes, caritatem ad inimicos, misericordiam ad miseros et pietatem ad parentes. In quatuor sequentibus verbis commendat virtutes quatuor, non quidem excellentiores, sed nobis non minus necessarias, humilitatem, patientiam, perseverantiam et oboedientiam. Et quidem humilitatem, quae proprie virtus Christi dici potest, cum ejus nulla fiat mentio in scriptis sapientum hujus mundi, in toto vitae suae decursu re ipsa et factis ostendit; sed praeterea disertis verbis ejus virtutis se magistrum professus est, cum ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11,29). Sed numquam clarius hanc virtutem et simul etiam patientiam, quae separari ab humilitate non potest, nobis commendavit, quam cum ait: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? His enim verbis Christus ostendit, permittente Deo, omnem suam gloriam et excellentiam in conspectu hominum obscuratam, quod ipsum etiam tenebrae illae demonstrabant. Non potuit autem Dominus sine eximia humilitate et patientia obscurationem ejusmodi tolerare.
Gloria Christi, de qua loquitur sanctus Joannes in principio Evangelii, cum ait: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Io 1,14), posita erat in potentia, sapientia, probitate, majestate regia, beatitudine animae et dignitate divina, quam habuit ut verus et naturalis Filius Dei. Haec omnia passio obscuravit, et hunc obscurationem illa verba significant: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Potentiam passio obscuravit, quia Cruci affixus nihil omnino posse videbatur; et ideo principes sacerdotum et milites et ipse etiam latro exprobrabant illi impotentiam dicentes: Si Filius Dei es, descende de cruce. Et: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere (Mt 27,40.42). Quanta patientia, quanta humilitas necessaria fuit, ut nihil ad ista responderet is, qui vere erat omnipotens? Sapientiam passio obscuravit, quando coram principibus sacerdotum, coram Herode, coram Pilato ad multas interrogationes, quasi consilii omnis expers nihil respondebat, ex quo factum est, ut eum Herodes indutum veste alba spreverit et exercitus ejus (Lc 23,10–11). Quanta humilitas, quanta patientia necessaria erat ad ista toleranda ei, qui non solum Salomone sapientior, sed ipsa Dei Sapientia erat? Probitatem vitae passio obscuravit, cum in medio latronum cruci affixus penderet, quasi seductor populorum et regni alieni usurpator esset.
Atque hanc innocentiae gloriam magis adhuc obscurare videbatur derelictio Dei, quam ipse fatebatur, dicens: Cur me dereliquisti? Deus enim non probos viros, sed improbos derelinquere solet. Certe superbi omnes valde cavent, ne aliquid dicant, unde possint, qui audiunt, suspicari indignitatem aliquam suam eos ipsos confiteri. Sed humiles et patientes, quorum Rex Christus fuit, libenter occasionem omnem arripiunt humilitatis et patientiae, modo nihil falsi dicant. Quanta igitur humilitas, quanta patientia necessaria fuit ad ista toleranda illi, de quo Apostolus dicit: Talis decebat, ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus (Hbr 7,26). Porro regiam majestatem passio sic obscuravit, ut pro diademate aureo spineam coronam, pro sceptro arundinem, pro tribunali patibulum, pro regio comitatu duos illi latrones adjunxerint. Quanta igitur humilitas, quanta patientia necessaria fuit illi, qui vere erat Rex regum et Dominus dominantium (Apc 19,16; 17,14) et Princeps regum terrae (Apc 1,5). Quid jam dicam de beatitudine animae, quam vere Christus habuit ab ipsa conceptione et quam potuisset, si voluisset, in corpus etiam transfundere? Quam vehementer gloriam istam passio obscuravit; cum eum fecerit virum dolorum et scientem infirmitatem et despectum et novissimum virorum, juxta Isaiam (Is 53,3), et cum ipse clamet prae magnitudine passionis: Deus meus, ut quid dereliquisti me? Denique celsissimam divinae personae dignitatem passio sic obscuravit, ut, qui supra omnes non homines tantum, sed etiam Angelos sedet, propter passionem dicat: Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis (Ps 21,7).
Ad hunc igitur locum novissimum Christus in passione descendit: sed haec descensio non sine ingenti merito et exaltatione fuit. Quod enim idem Dominus verbo saepissime promisit, dicens: Omnis, qui se humiliat, exaltabitur (Mt 23,12; Lc 14,11; 18,14), in ipsius persona impletum fuisse, Apostolus testatur, cum ait: Humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Phlp 2,8–10). Ita, qui fuit novissimus, declaratus est primus; et humiliatio brevissima et quasi momentanea fuit, sed exaltatio sempiterna. Quod idem videmus accidisse Apostolis et Sanctis omnibus. Nam Apostolos, scribit B. Paulus, fuisse tamquam purgamenta hujus mundi et omnium peripsema (1 Cor 4,13), id est res vilissimas, quae ab omnibus projiciuntur et conculcantur; haec fuit humilitas Apostolorum. Sed quae exaltatio? S. Joannes Chrysostomus (Homilia 32 in Epistola ad Romanos) docet, cum ait, Apostolos nunc in caelo prope ipsum thronum Dei assistere, ubi Cherubim Deum glorificant, ubi Seraphim volant, id est cum primis principibus regni caelorum locum tenere, a quo loco numquam excident. Certe si homines attente considerarent, quam honorificum sit, humilitatem Filii Dei hic in terris imitari, et simul aliquo modo suspicari possent, quanta sit exaltatio, ad quam humilitas ipsa perducit, paucos omnino superbos inveniremus; sed quia sensibus carnis et humana cogitatione plerique omnia metiuntur, ideo mirum non est, si rara sit humilitas in terris et superborum infinitus sit numerus.
De septem verbis - ad exordium: