Jdi na obsah Jdi na menu
 


16. 8. 2026

De imitatione perseverantiae Christi in eius passione (dsv 2.18)

 

Postremus erat fructus ab exemplo perseverantiae Domini in Cruce utilissime colligendus, siquidem ex verbo illo Consummatum est intellegimus, Dominum consummasse opus passionis suae ab initio usque ad finem, ut nihil desiderari posset. Dei perfecta sunt opera, inquit Moyses (Dt 32,4); et quemadmodum Pater die sexto perfecit opus creationis et die septimo requievit: sic et Filius die sexto consummavit opus redemptionis et die septimo requievit. Frustra clamabant Judaei ante Crucem: Si Rex Israel est, descendat de Cruce, et credimus ei (Mt 27,42). Rectius dicit sanctus Bernardus (Sermo de resurrectione): Immo quia Rex Israel est, titulum regni non deserat. Et paulo infra: Non tibi dabit occasionem surripiendae nobis perseverantiae, quae sola coronatur. Non faciet obmutescere praedicatorum linguas, consolantium pusillanimes et dicentium singulis: Tu locum tuum ne deseras, quod sine dubio sequeretur, si respondere possent, quia Christus suum deseruit. Christus igitur perseveravit in Cruce usque ad vitae finem, ut consummaret opus suum sic, ut nihil ei deesset et nobis exemplum perseverantiae prorsus admirabile relinqueret. Facile siquidem est, perseverare in locis amoenis et in actionibus, quae voluptatem afferunt; sed in labore et dolore diutius perseverare, difficillimum est. Sed si cognoverimus, quid Christum perseverare fecerit in Cruce, fortasse discemus et nos crucem nostram perseveranter ferre et, si opus etiam fuerit, in illa perseveranter ad mortem usque pendere. Si quis ad solam crucem oculos admoveat, non poterit non horrere funestae mortis instrumentum. Sed si oculos non tam corporis quam mentis ad illum erigat, qui crucem nos portare jubet, et ad locum, quo illa perducit, et ad fructum, quem eadem ipsa producit: tum non difficile et arduum, sed facile et jucundum erit, perseverare in bajulanda cruce vel perseveranter pendere de cruce.

Quid igitur Christum fecit tam perseveranter sine querela de Cruce pendere usque ad mortem? Prima causa fuit amor Patris. Calicem, inquit, quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Io 18,11)? Amabat Christus Patrem amore prorsus ineffabili, et ab illo pari amore diligebatur. Cum igitur videret calicem illum sibi dari a Patre optimo et amantissimo, ut nullo modo suspicari posset, sibi dandum nisi ad finem optimum et sibi ipsi gloriosissimum: quod mirum, si calicem illum libentissime totum exhausit? Denique Pater Filio nuptias fecit (Mt 22,2 ss.) et sponsam illi dedit Ecclesiam, sed sordidatam et rugosam, quam tamen, si vellet in balneo calente sanguinis sui diligenter abluere, facile redderet gloriosam, non habentem maculam neque rugam (Eph 5,27). Adamavit igitur Christus sponsam a Patre sibi conjunctam, et non grave illi fuit, sanguine suo illam abluere, ut formosam et gloriosam efficeret. Nam si Jacob propter Rachelem annis septem laboravit in pascendis gregibus Laban, sic ut aestu ureretur et gelu et fugeret somnus ab oculis ejus, et visi sunt illi tam multi anni pauci dies prae amoris magnitudine (Gn 29,20); si, inquam, pro una Rachele Jacob nihili fecit laborem annorum septem et rursum aliorum septem: quid mirum, si Filius Dei pro Ecclesia sponsa, quae multorum milium sanctorum Dei filiorum mater futura erat, tres horas in Cruce perseverare voluerit? Denique Christus non amorem solum Patris et Sponsae respiciebat, cum passionis calicem bibiturus esset, sed etiam eminentissimam illam gloriam et numquam finiendam laetitiae magnitudinem, ad quam per crucis patibulum ascensurus erat, dicente Apostolo: Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum (Phlp 2,8–10).

Addamus ad Christi exemplum exemplum Apostolorum. Paulus, cruces suas et aliorum Apostolorum enumerans in epistola ad Romanos, ait: Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames, an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Et respondet: Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8,35–37). Ut durarent et perseverarent in cruciatibus, non cruciatus attendebant, sed amorem Dei, qui nos dilexit et Filium suum pro nobis dedit; vel etiam, quia Christum ipsum considerabant, qui dilexit nos et dedit semetipsum pro nobis (Tit 2,14). Idem Apostolus scribens ad Corinthios: Repletus sum, inquit, consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra (2 Cor 7,4). Unde consolatio tanta, unde gaudium tantum, quod tribulationem quasi sentiri non patiatur? Respondet alio loco, quia, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, aeternum gloriae pondus operatur in nobis (2 Cor 4,17). Itaque contemplatio gloriae sempiternae, quam ante oculos mentis gerebat, causa erat, cur tribulatio momentanea et levis illi videtur. Has cogitationes, inquit sanctus Cyprianus (Lib. de exhort. Mart.), quae persecutio potest vincere, quae possunt tormenta superare? His addi potest exemplum sancti Andreae, qui crucem, in qua biduo pependit, non ut crucem aspexit, sed ut amicam salutavit et, cum populus eum deponendum curare vellet, nullo modo permisit, sed in cruce usque ad mortem perseverare voluit: neque erat iste homo imprudens, sed sapientissimus, et Spiritu Sancto plenus.

Ex his exemplis Christi et Apostolorum ejus discere possunt omnes christiani, quomodo se gerere debent, cum de cruce sua descendere, id est de tribulatione liberari sine peccato non possunt. Ejusmodi sunt in primis regulares omnes, quorum vita votis paupertatis, castitatis et oboedientiae adstricta similis martyrio esse censetur. Item conjugati, cum divina providentia maritus uxorem querulam, morosam, iracundam ac paene intolerabilem sortitus est; vel uxor maritum non minus difficilem habet, qualem fuisse sanctae Monicae virum testis est sanctus Augustinus in libris Confessionum (Lib. 9, cap. 9). Ejusmodi sunt etiam mancipia, quae libertatem amiserunt, addicti perpetuo carceri vel alligati triremibus; aegroti denique, qui morbo incurabili laborant; et pauperes, qui nisi furtis vel latrociniis ad divitias aspirare non queunt. Hi omnes et si qui sunt alii, si perseverare in ferenda cruce cum gaudio spirituali et ingenti mercede cupiunt, non respiciant crucem, sed eum, qui crucem humeris illorum imposuit. Is enim sine dubio Deus fuit, qui Pater noster amantissimus est et sine cujus providentia nihil in hoc mundo geritur. Beneplacitum autem Dei sine dubitatione ulla optimum est et nobis gratissimum esse debet. Proinde cum Christo dicere debent omnes: Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Io 18,11)? Et cum Apostolo: In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8,38). Deinde possunt etiam ac debent omnes, qui crucem suam deponere sine peccato nequeunt, non tam praesentem laborem considerare quam futuram mercedem, quae sine dubitatione superat omnem laborem et dolorem vitae praesentis, dicente Apostolo: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom 8,18). Et alibi de Moyse loquens: Majores divitias aestimans thesauro AEgyptiorum improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem (Hbr 11,26).

Denique addere possumus ad consolationem eorum, qui crucem gravem et longo tempore gestare coguntur, exempla duorum, qui perseverantiam perdiderunt et crucem sine comparatione graviorem invenerunt. Judas, Christi proditor, cum in se reversus proditionis crimen detestaretur, non ferens confusionem, qua suffundi eum necesse erat, si cum Apostolis vel dicipulis aliis versari voluisset, laqueo se ipse suspendit: sed mutavit, non evasit crucem confusionis, quam fugiebat. Major enim confusio illum sequetur in die judicii coram omnibus Angelis et hominibus, quando non solum Christi proditor, sed etiam homicida sui ipsius declarabitur. Et quanta caecitas illa fuit, vitare confusionem modicam apud gregem pusillum et mansuetum discipulorum Christi, qui omnes illum ad bene sperandum de misericordia Salvatoris erexissent: et non vitare infamiam et confusionem proditionis Christi et proprii suspendii apud theatrum omnium hominum et Angelorum? Alterum exemplum desumi potest ex oratione sancti Basilii in quadraginta Martyres. Summa haec est: In persecutione Licinii imperatoris milites quadraginta, cum in fide Christi perseverare statuissent, damnati sunt, ut sub dio, nudi, tempore et loco frigidissimo, totam noctem consummarent et eo modo longissimo acerbissimoque martyrio ex congelatione perirent. Aderat autem paratum balneum calidum, ut, si qui fidem abnegare vellent, in eo reciperentur. Ex iis triginta novem, non tam ad poenam congelationis praesentem et brevi finiendam quam ad coronam gloriae sempiternae mentis oculis aspicientes, facile in fide perseveraverunt et coronas splendidissimas de manu Domini meruerunt. Unus, qui totus defixus erat in poena sua consideranda et appendenda, perseverare non potuit, et ideo in tepefactum balneum insiluit. Sed continuo defluentibus carnibus jam congelatis animam exhalavit et ad inferos, ut Christi abnegator, ad perpetua tormenta descendit. Sic mortem fugiens mortem invenit et crucem brevem et levem cum sempiterna et gravissima commutavit. Horum igitur duorum infelicium hominum imitatores sunt, quotquot crucem ordinis religiosi deserunt; qui jugum suave et onus leve projiciunt et, quando minime cogitant, inveniunt se jugo longe graviori alligatos cupiditatum variarum, quas explere numquam poterunt, et oneribus peccatorum gravissimis pressos, ut respirare non possint. Eadem ratio est de omnibus aliis, qui crucem suam cum Christo ferre recusant et crucem diaboli peccando ferre coguntur.

 

De septem verbis  - ad exordium: