Jdi na obsah Jdi na menu
 


13. 8. 2026

De quaerendo et inveniendo quibus de causis Deus Christum reliquit (dsv 2.4)

 

Cum Dominus in Cruce clamans dixit: Deus meus, ut quid dereliquisti me? non ideo dixit, quod revera nesciret, cur eum Deus dereliquisset. Quid enim nesciret, qui omnia novit? sic enim Apostolus Petrus respondit Domino quaerenti: Simon Joannis, amas me? Domine, inquit, tu omnia nosti, tum scis, quia amo te. (Io 21,17) Et Apostolus Paulus, de Christo loquens, addit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae. (Col 2,3) Non igitur quaesivit, ut disceret, sed ut nos ad quaerendum hortaretur, et ut quaerendo et inveniendo multa nobis utilia vel etiam necessaria disceremus. Cur igitur Deus Filium suum in laboribus acerbissimis dereliquit? Quinque mihi occurrunt causae, quas in medium adducam, ut sapientioribus occasionem praebeam meliora et utiliora investigandi.

Prima igitur mihi esse videtur magnitudo et multitudo offensionum generis humani in Deum, quas Filius in suo corpore expiandas suscepit. Peccata nostra, inquit sanctus Petrus, ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut, peccatis mortui, justitiae vivamus: cujus livore sanati estis. (1 Ptr 2,24) Porro magnitudo offensionis, quam Christus passione sua delendam suscepit, est quidem aliquo modo infinita, ratione personae infinitae, dignitatis et excellentiae, quae fuit offensa; sed etiam persona satisfacientis, quae est filius Dei, est etiam infinitae dignitatis et excellentiae, ac per hoc quaelibet poena, a Filio Dei sponte suscepta, etiamsi una tantum fuisset sanguinis gutta, satis esse potuisset ad satisfactionem. Atque hoc quidem verum est; sed ut copiosa esset redemptio, et quia non unica fuit offensio, sed prope innumerabiles; non enim solius Adae peccatum primum, sed omnia peccata omnium hominum super se accepit Agnus Dei, qui tollit peccata mundi: ideo placuit Deo, ut poenas innumerabiles easque gravissimas Filius ejus portaret. Atque hoc in illa derelictione significatur, de qua Filius ad Patrem dicit: Quare dereliquisti me? Altera causa fuit magnitudo et multitudo poenarum gehennae, quam ut notam nobis faceret, voluit eam Filius Dei tam ingenti poenarum suarum imbre restinguere. Quanta sint autem gehennae incendia, docet Isaias Propheta, cum ea docet esse plane intolerabilia, cum ait: Quis poterit habitare de vobis cum igne devoranti? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Is 33,14) Gratias igitur ex toto corde agamus Deo, qui derelinquere voluit Filium suum unigenitum in doloribus maximis ad tempus, ut nos liberaret ab ardoribus sempiternis. Gratias quoque Agno Dei ex intimo corde reddamus, qui derelinqui maluit a Deo gladio jugulanti, quam ut relinqueret ille nos sub dentibus bestiae infernalis, quae semper rodit et numquam rodendo satiatur. Tertia causa est magnitudo pretii gratiae, quae est illa margarita pretiosa (Mt 13,45–46), quam mercator sapientissimus Christus, venditis omnibus, quae habebat, emit nobisque restituit. Gratia Dei, quae nobis in Adamo data fuerat, et quam Adamo peccante perdidimus, tam pretiosa margarita erat, ut et mirifice nos ornaret et Deo gratissimos redderet et pignus esse felicitatis aeternae. Hanc margaritam, quae summa erat divitiarum nostrarum, serpentis astutia nobis ademptam, nemo erat, qui recuperare posset, nisi Filius Dei, qui sapientia sua vincit malitiam diaboli, sed cum gravissimo incommodo suo, exponens ipse se laboribus et doloribus plurimis; vicit pietas Filii, qui se itineri laboriosissimo ac molestissimae peregrinationi commisit, ut margaritam illam nobis recuperaret. Quarta causa fuit magnitudo eminentissima regni caelorum, ad quod nobis aditum immensis laboribus et doloribus suis aperuit Filius Dei, de quo Ecclesia gratissimo animo canit: Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum. (In Hymno Ambrosiano.) Atque ut mortis aculeum vinceret, opus illi fuit durissimo proelio cum morte luctari: in quo proelio Pater eum dereliquit, ut gloriosius triumpharet. Quinta causa fuit amor ingens, quo Patrem Filius prosequebatur. Optabat enim, ut in redemptione mundi et abolitione peccati honori Patris aeterni copiosissime et cumulatissime satisfaceret. Id vero fieri non poterat, nisi Pater Filium derelinqueret, item pati sineret tormenta omnia, quae a diabolo excogitari et ab homine tolerari queunt. Si quis igitur quaerat, ut quid Deus Filium in Cruce extrema quaeque patientem dereliquit, responderi poterit, ut appareat magnitudo peccati, magnitudo gehennae, magnitudo gratiae divinae, magnitudo vitae aeternae et magnitudo caritatis Filii Dei erga Patrem suum. Ex quibus causis alia quoque solvitur quaestio, cur videlicet multis Martyribus Deus sic admiscuerit calicem passionis cum ingenti copia spiritualium consolationum (Vide Ruffinum historia Eccles. c. 36.), ut Martyres illi maluerint calicem passionis cum admistione illarum consolationum, quam sine illis consolationibus carere calice passionis: et Filium suum dilectissimum permiserit sine ulla consolatione calicem amarissimum usque ad faeces, ut sic loquar, exhaurire. Hujus enim rei ratio est, quia in sanctis Martyribus nulla earum causarum locum habebat, quas in passione Christi enumeravimus.

 

De septem verbis  - ad exordium: