Jdi na obsah Jdi na menu
 


16. 8. 2026

De ultimo fructu verbi septimi, qui est oboedientia erga Dominum (dsv 2.24)

 

Restat fructus postremus, qui ex consideratione oboedientiae in ultimis verbis et in ipsa morte Christi declaratae colligitur. Quod enim Apostolus ait: Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phlp 2,8), tunc potissimum impletum est, cum Dominus verbis illis prolatis: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, continuo exspiravit. Operae pretium autem erit paulo altius repetere, quae de oboedientia Christi dici possunt et debent, ut fructum pretiosissimum ex arbore sanctae Crucis decerpamus. Christus igitur, Magister et Dominus virtutum, eam oboedientiam exhibuit Deo Patri, ut major neque cogitari neque fingi possit.

Primum oboedientia Christi erga Patrem ab ipsa ejus conceptione initium sumpsit et usque ad mortem sine intermissione duravit, sic ut vita Domini nostri Jesu Christi unus fuerit continuatae oboedientiae cursus. Siquidem anima Christi in ipso primo suae creationis momento usum habuit liberi arbitrii et simul gratia et sapientia plena fuit, ac per hoc ex illo primo instanti adhuc in utero Matris inclusus exercere coepit oboedientiam. Id, quod in Psalmo illo exprimitur, ubi dicitur in persona Christi: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei (Ps 39,8–9). Illud in capite libri nihil aliud significat nisi in summa Scripturae divinae, hoc est in tota Scriptura summatim ac praecipue de me praedicatur, quod ad hoc electus et missus fuerim, ut facerem voluntatem tuam. Ego vero, Deus meus, id volui ac libentissime acceptavi ac legem tuam, mandatum tuum, imperium tuum in medio cordis emi posui, ut illud semper considerarem et accuratissime promptissimeque perficerem. Huc etiam respiciunt illa ejusdem Christi verba: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus (Io 4,34). Quemadmodum enim cibus non semel aut iterum per totam vitam sumitur, sed cotidie et cum voluptate sumitur: sic ipse Dominus noster cotidie et volenti animo in oboedientiam Patris incumbebat; unde et dicebat: Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus, qui misit me (Io 6,38). Et apertius alio loco: Qui me misit, mecum est et non reliquit me solum, quia, quae placita sunt ei, facio semper (Io 8,29). Et quoniam oboedientia sacrificium est sacrificiorum omnium praestantissimum, juxta Samuelis sententiam (1 Sm 15,22), ideo Christus, quot opera faciebat, dum in terris peregrinaretur, tot sacrificia eaque Deo gratissima offerebat. Haec igitur prima est oboedientiae Christi praerogativa, quod ab ipsa conceptione usque ad finem vitae duraverit.

Deinde Christi oboedientia non fuit determinata ad unum aliquod genus operis, ut inter homines fieri videmus, sed extendebatur ad omnia omnino, quae Deo Patri imperare placuisset. Hinc tanta varietas in vita Christi Domini cernitur, ut nunc moraretur in deserto non manducans neque bibens, fortasse etiam neque dormiens, et cum bestiis degens, ut sanctus Marcus adnotavit (Mc 1,13); nunc in frequentia hominum manducans et bibens; nunc domi obscurus et tacens, idque per annos non paucos; nunc eloquentia et sapientia clarus et miracula maxima patrans; nunc cum potestate magna ex templo ejiciens ementes et vendentes; nunc denique latens et quasi imbecillus declinans a turba: quae omnia requirunt animum liberum ab omni propria voluntate. Neque enim Dominus dixisset: Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Mt 16,24), id est propriae voluntati proprioque judicio renuntiet, nisi ipse hoc jam fecisset; neque alibi, ad oboedientiae perfectionem cohortans discipulos suos, addidisset: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres aut sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Lc 14,26): nisi ipse prior rebus omnibus, quae ardenter diligi solent, nuntium remisisset, sicut etiam animam suam, id est vitam propriam paratus fuisset tam prompte deserere, ac si eam vere odisset. Haec est vera radix et quasi mater oboedientiae, quae in Christo Domino mirabiliter fulsit; et qua qui carent, vix umquam ad perfectae oboedientiae palmam pervenient. Quomodo enim poterit alienae voluntati parere, qui propriae voluntati proprioque judicio adhaeret? Haec nimirum est causa, cur caelestes orbes Angelis moventibus non resistant, sive in ortum sive in occasum convertantur, quoniam non habent propensionem aliquam propriam, sive ad unam partem sive ad aliam. Et eadem causa est, cur ipsi quoque Angeli Deo jubenti ad nutum oboediant, ut in Psalmo canit sanctus David (Ps 102,20–21), quia nullam habent propriam voluntatem repugnantem voluntati Dei, sed, conjuncti feliciter cum Deo, unus spiritus sunt cum eo.

Praeterea oboedientia Christi non solum longe lateque diffunditur, sed etiam, quantum per patientiam et humilitatem ad ima deprimitur, tantum per meritorum excellentiam ad alta sustollitur. Est igitur tertia oboedientiae Christi proprietas, quod ad incredibilem patientiam et humilitatem descendit. Incepit Christus infans ad Paternam implendam oboedientiam in ergastulo tenebricoso sciens et prudens habitare. Infantes ceteri, qui ratione carent in utero, nullas molestias sentiunt. Christus autem, quia rationis usu fruebatur, horruisset sine dubio novem mensibus degere in ergastulo angusto et horrido materni uteri, nisi oboedientia Patris et caritas erga homines effecisset, ut ad liberandum genus humanum, ut Ecclesia canit (In Hymno Ambrosiano), non horreret Virginis uterum. Deinde non exigua patientia et humilitas necessaria fuit, ut toto infantiae tempore Christus, qui etiam tunc sapientior erat Salomone, quippe in quo erant omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei (Col 2,3), sese ad infantium mores et imbecillitatem accommodaret. Sed illa admirabilis prorsus continentia et modestia fuit nec non patientia et humilitas, quod per annos octodecim, ab anno duodecimo usque ad tricesimum, Patre jubente, sic latuit in paterna domo, ut fabri filius (Mc 6,3; Mt 13,55) et faber diceretur et ignarus litterarum et forte indocilis vulgo haberetur, cum tamen omnes homines et Angelos sapientia anteiret. Accessit postea gloria ingens ex praedicatione et miraculis, sed admixta egestati extremae et laboribus assiduis, dicente ipso: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet (Lc 9,58; Mt 8,20). Et fatigatus ex itinere sedit aliquando super fontem (Io 4,6), cum pedes obiret civitates et castella, praedicans regnum Dei. Et tamen facile illi fuisset, si Patris oboedientia sineret, vel humano vel Angelico ministerio rebus omnibus abundare. Quid jam dicam de persecutionibus, de conviciis, de maledictis, de sputis, colaphis, flagellis, denique de ipso crucis supplicio? Hic vero humilis oboedientia sic profundas egit radices, ut plane inimitabilis videatur.

Sed restat adhuc aliquid profundius, videlicet ultimum terribilium. Atque ad hoc profundum oboedientia Christi pervenit, cum clamans voce magna dicit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et haec dicens exspiravit. Videtur autem Filius Dei hunc in modum Patrem affari voluisse: Ego a te, Pater, mandatum accepi, ut ponerem animam meam, ut iterum eam reciperem (Io 10,17); jam tempus advenit, ut hoc postremum mandatum tuum adimpleam. Et quamvis nimis sit amara disjunctio animae meae a carne mea, quae a principio unionis usque ad hanc horam cum summa pace et caritate conjunctae manserunt; quamvis etiam mors, invidia diaboli introducta, valde sit inimica naturae et vere ultimum terribilium: tamen mandatum tuum, in medio atque in initio cordis mei altissime defixum, omnibus rebus praevalere debet. Ideo paratissimus sum nunc mortem deglutire et calicem hunc amarissimum a te mihi datum exhaurire. Sed quia mandatum tuum fuit, ut sic ponerem animam meam, ut iterum reciperem eam, ideo in manus tuas commendo spiritum meum, ut primo quoque tempore illum mihi restituas. Et tunc licentia discedendi a Patre accepta, inclinato ad oboedientiam capite, emisit spiritum. Sic oboedientia vicit et triumphavit, nec solum praemium amplissimum in ipso Christo recepit, ut, qui infra omnes descenderat et omnibus in gratiam Patris caelestis obtemperaverat, supra omnes ascenderet et omnibus imperaret, sed etiam obtinuit, ut omnes homines, qui ejus oboedientiam et humilitatem imitarentur, ipsi quoque super omnes caelos ascenderent et super omnia bona Domini sui constituerentur, ac demum participes throni, et regni fierent in aeternum. Denique de rebellibus et inoboedientibus ac superbissimis spiritibus tam insignem triumphum duxit, ut omnes illi ad conspectum Crucis contremiscant et fugiant.

Hoc exemplar aspicere et imitari debent, quicumque ad veram gloriam aspirant et pacem ac requiem animae suae desiderant. Nec solum viri regulares, qui voto ad oboedientiam Superioris, qui loco Dei praesidet, sese obligarunt, sed omnes homines, qui Christi discipuli et fratres esse cupiunt, ad palmam hujus praeclarissimae victoriae aspirare debent, nisi velint cum superbis daemonibus sub pedibus Sanctorum in aeternum gemere. Oboedientia enim, quae divinis praeceptis debetur, et quam idem Deus deferri jubet iis, qui in terris praesunt, omnibus omnino necessaria est. Omnibus enim Christus dicit: Tollite jugum meum super vos (Mt 11,29), et omnibus Apostolus loquitur, cum ait: Oboedite praepositis vestris et subjacete eis (Hbr 13,17). Et omnibus etiam regibus Samuel praecepit, cum ait: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non magis, ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae; et addit, ut gravitatem peccati inoboedientiae demonstraret, quia quasi scelus idololatriae est, nolle acquiescere (1 Sm 15,22–23), mandatis videlicet Domini et eorum, qui loco Domini praesunt.

Sed in gratiam eorum, qui se totos majorum oboedientiae sponte subjiciunt, addam pauca de felicissimo eorum statu, non ex meo sensu, sed ex verbis Jeremiae Prophetae, qui Spiritu Sancto inspirante locutus ait: Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adulescentia sua: sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se (Lam 3,27–28). Admiranda plane felicitas significatur verbo illo Bonum est viro; nam ut ex verbis sequentibus aperte colligitur, bonum hoc loco dicitur id, quod est utile, honorificum, jucundum, denique omni ex parte beatum. Si quis enim assuescat ab adulescentia portare jugum oboedientiae, liber erit per totam vitam a jugo durissimo carnalium cupiditatum. Testis est sanctus Augustinus in octavo libro Confessionum, quam difficile sit excutere a se jugum concupiscentiae illi, qui per annos aliquos legi carnis oboedivit; et contra, quam sit jucundum et facile jugum Domini portare, antequam vitiorum laquei animam irretierint. Deinde quam ingens lucrum est, in omni opere mereri apud Deum? qui enim nihil agit ex voluntate propria, sed ex oboedientia praelati, in omni opere sacrificat Deo sacrificium illi gratissimum, quia, ut loquitur Samuel: Melior est oboedientia quam victimae (1 Sm 15,22). Et rationem reddit sanctus Gregorius, quia per victimas aliena caro, per oboedientiam propria voluntas mactatur (Lib. Moralium 35, c. 10). Et quod est prorsus admirabile: si forte praelatus peccet imperando, subditus non peccat, sed meretur oboediendo, modo quod jubetur, non sit manifeste peccatum. Addit Jeremias: Sedebit solitarius et tacebit. Quid enim est sedebit, nisi quiescet, quia invenit requiem animae suae? qui enim nuntium remisit voluntati propriae et se totum divinae voluntati adimplendae addixit, nihil ambit, nihil quaerit, nihil cogitat, nihil desiderat, sed liber a mordacibus curis sedet cum Maria secus pedes Domini, audiens verbum illius (Lc 10,39), et vere solitarius sedet, tum quia cum illis habitat, qui sunt cor unum et anima una (Act 4,32), tum quia neminem singulari ac privato amore prosequitur, sed omnes in Christo et propter Christum diligit. Ideo etiam tacet, quia cum nullo litigat, cum nullo rixatur, cum nullo negotium proprium habet. Atque hujus tantae quietis illa ratio est, quia levavit se super se; transcendit enim ab ordine hominum ad ordinem Angelorum. Multi sunt, qui abjiciunt se infra se atque ad ordinem transeunt bestiarum, illi videlicet, qui terrena sapiunt et nihil magni faciunt, nisi quae carnem oblectant et sensus corporales pascunt: avari, lascivi, comissationibus et ebrietati addicti. Alii sunt, qui vitam hominum vivunt et in se quodammodo manent, quales sunt philosophi, qui vel naturae secreta rimantur vel de moribus praecepta tradunt. Alii denique levant se super se, non sine insigni dono et auxilio Dei, et vitam non tam humanam quam Angelicam ducunt, illi videlicet, qui relictis omnibus, quae in mundo possident, et abnegata etiam voluntate propria, cum Apostolo dicere possunt: Nostra conversatio in caelis est (Phlp 3,20), et Angelorum puritatem et contemplationem et oboedientiam aemulantes, vitam non tam humanam quam Angelicam ducunt. Angeli enim nulla umquam peccati sorde inquinantur et semper contemplantur faciem Patris, qui in caelis est (Mt 18,10), et negotiis aliis intermissis, toti sunt in mandatis Domini exsequendis intenti, juxta illud Psalmi: Benedicite Dominum, omnes Angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum ejus, ad audiendam vocem sermonum ejus (Ps 102,20). Haec est felicitas vitae regularis, quae, si serio Angelorum puritatem et oboedientiam imitetur in terris, sine dubitatione ulla eorum gloriae particeps erit in caelo, praesertim si Christum, Ducem et Magistrum, sequatur, qui humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phlp 2,8), et qui, cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, oboedientiam (Hbr 5,8), id est experimento proprio didicit, ex patientia veram probari oboedientiam; ac per hoc non solum oboedientiam exemplo suo docuit, sed docuit etiam, oboedientiae verae atque perfectae fundamenta et quasi bases solidissimas esse humilitatem et patientiam. Qui enim libenter oboedit superiori suo, cum jubet opera honorifica et jucunda, is non plane demonstrat, an virtus oboedientiae an aliquod aliud eum ad parendum invitet; sed qui in rebus vilibus et laboriosis, ubi humilitas et patientia necessariae sunt, prompte alacriterque oboedit, ille certus esse potest, se ut verum Christi discipulum veram atque perfectam oboedientiam didicisse.

Egregie omnino differentiam hanc inter veram fictamque oboedientiam sanctus Gregorius (Lib. 35 Moral. c. 10) explicat. Sic autem loquitur: Quia nonnumquam nobis hujus mundi prospera, nonnumquam vero jubentur adversa, sciendum summopere est, quod oboedientia aliquando, si de suo aliquid habeat, nulla est, aliquando autem, si de suo aliquid non habeat, minima. Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is, qui ad percipienda haec oboedit, oboedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub oboedientia dirigit, qui ad accipienda hujus vitae prospera libidini propriae ambitionis servit. Rursus, cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi ex se ipse animus haec appetat, oboedientia sibi meritum minuit: quia ad ea, quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit. Ad detrimentum quippe oboedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo oboedientia et in adversis ex suo aliquid habere, et rursus in prosperis ex suo aliquid non habere: quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino ordini etiam ex desiderio jungitur; et in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus ex mente separatur. Sed hoc virtutis pondus melius ostendimus, si caelestis patriae duorum hominum facta memoremus. Moyses namque, cum in deserto oves pasceret, Domino per Angelum in igne loquente vocatus est, ut eripiendae omni Israelitarum multitudini praeesset (Ex 3,10 ss). Sed quia apud se humilis exstitit, oblatam statim tanti regiminis gloriam expavit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudius tertius: et ex quo coepisti loqui ad servum tuum, tardioris et impeditioris linguae sum factus; et se postposito, alium deposcit, dicens: Mitte, quem missurus es (Ex 4,10–13). Ecce, cum auctore linguae loquitur et, ne tanti regiminis potestatem suscipiat, elinguem se esse causatur. Paulus quoque divinitus fuerat, ut in Jerusalem debuisset ascendere, admonitus, sicut ipse ad Galatas dicit (Gal 2,1). Isque in itinere cum Prophetam Agabum repperisset, quanta se adversitas in Jerosolymis maneret, audivit. Scriptum quippe est, quod idem Agabus zonam Pauli suis pedibus inserens dixit: Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem. A Paulo autem protinus respondetur: Ego non solum alligari sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu (Act 21,10–14). Praeceptione igitur revelationis Jerosolymam pergens adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit: audit, quae timeat, sed ad haec ardentior anhelat. Moyses itaque ad prospera de suo nihil habet: quia praecepto renititur, ne Israeliticae plebi praeferatur. Paulus ad adversa etiam ex suo voto ducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Ille praesentis potestatis gloriam Deo voluit jubente declinare; iste, Deo aspera et dura disponente, se studuit ad graviora praeparare. Praeeunte ergo utrorumque ducum infracta virtute instituimur, ut, si oboedientiae palmam apprehendere veraciter nitimur, prosperis hujus saeculi ex sola jussione, adversis autem etiam ex devotione militemus. Haec sanctus Gregorius. Quam doctrinam exemplo suo Magister omnium, Christus Dominus, apertissime comprobavit; nam cum sciret, venturas esse turbas, ut reperent eum et facerent regem, fugit in montem ipse solus (Io 6,15). Sed cum sciret venturos Judaeos et milites cum Juda, ut eum caperent et ad supplicium ducerent, juxta praeceptum, quod habuerat a Patre, obviam illis sponte processit et se capi ac ligari permissit (Io 18,1–12; Mt 26,50). Christus igitur, Magister bonus, non verbo et lingua oboedientiam qualemqumque ostentavit, sed opere et veritate oboedientiam Patri exhibuit in vera patientia et humilitate fundatam. Hoc exemplar est nobilissimae virtutis, quod intueri semper debent, qui a Deo vocati ad palmam propriae abnegationis et Christi imitationis aspirant.

Finis 

 

De septem verbis  - ad exordium: