Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (dsv 2.1)
LIBER SECUNDUS - DE QUATUOR RELIQUIS VERBIS IN CRUCE PROLATIS
Exposuimus libro superiore tria prima verba, quae Dominus noster ex cathedra Crucis pronuntiavit circa horam sextam, cum recens Cruci fuisset affixus. Exponemus in hoc posteriore libro alia quatuor verba, quae post tenebras et silentium trium horarum idem Dominus ex cathedra eadem, jam morti propinquus, clamans magna voce pronuntiavit. Sed necessarium esse videtur, breviter antea declarare, quales fuerint illae tenebrae et unde et ad quem finem exortae, quae inter priora tria verba et quatuor posteriora interjectae sunt. Sic igitur loquitur sanctus Matthaeus: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Mt 27,45–46). Quod autem tenebrae factae sint ex deliquio solis, expresse notat sanctus Lucas: Et obscuratus, inquit, est sol (Lc 23,45).
Sed tres sunt hoc loco enodandae difficultates, nam sol deficere solet in novilunio, quando inter solem et terram media invenitur luna. Id quod in morte Christi fieri non potuit, cum luna non esset conjuncta cum sole, quod fit in novilunio, sed esset opposita soli, quod fit in plenilunio. Erat enim tunc Pascha Judaeorum, quod secundum legem fiere incipiebat quartadecima die mensis primi. Deinde etiam fuisset in passione Christi luna conjuncta cum sole, non tamen poterant tenebrae fieri per tres horas, id est, a sexta ad nonam. Siquidem eclypsis solis diu durare non potest, praesertim si plena sit eclypsis, ut solem totum abscondat et ejus obscuritas tenebrae dici possint. Luna enim celerius movetur, quam sol, secundum motum sibi proprium, ac per hoc nonnisi brevissimo tempore totum solem obumbrat; statim enim recedere incipiens, liberum solem relinquit, ut possit terram fulgore solito illuminare. Denique numquam accidere potest, ut ob conjunctionem cum luna sol universam terram in tenebris relinquat. Luna enim minor est, quam sit sol et quam sit etiam terra; proinde non potest interpositione sui corporis luna solem ita tegere, ut universa terra in tenebris relinquatur. Quod si quis dixerit, Evangelistas loqui de universa terra Palaestinae, non de universa terra absolute, ista sententia facile refelli potest testimonio sancti Dionysii Areopagitae, qui in epistola ad sanctum Polycarpum testatur se vidisse defectionem illam solis et tenebras horribiles in civitate Heliopoli, quae est in AEgypto. Et Phlegon, historicus Graecus et gentilis, meminit hujus deliquii dicens: Quarto anno ducentesimae secundae Olympiadis magna et excellens inter omnes, quae antea acciderant, defectio solis est facta, dies hora sexta ita in tenebrosam noctem versus est, ut stellae in coelo visae sint. Iste autem historicus non in Judaea scripsit. Citant istum auctorem Origenes contra Celsum (Lib. 2), et Eusebius in chronico ad annum Christi trigesimum tertium. Idem testatur Lucianus Martyr, dicens: Perquirite in annalibus vestris, et invenietis temporibus Pilati fugato sole interruptum tenebris diem. Refert haec S. Luciani verba Ruffinus (Lib. 9, c.6) in historia Ecclesiastica Eusebii a se in linguam latinam translata. Tertullianus quoque in Apologetico, et Paulus Orosius in historia sua (Lib. 7, c.4), et omnes loquuntur de aliis mundi partibus, non de sola Judaea. Sed hae controversiae non difficulter explicari possunt; nam quod initio dicebatur de deliquio solis, quod in novilunio, non in plenilunio accidere solet, verum est, quando naturale deliquium accidit. Sed in morte Christi deliquium fuit singulare et prodigiosum, quod ab eo solo fieri potuit, qui fecit solem et lunam et caelum et terram. Scribit enim S. Dionysius loco notato, a se et Apollophane visam lunam circa meridiem insolito eoque velocissimo cursu venisse ad solem seque ei subjecisse, atque eo modo subjectam haesisse usque ad horam nonam, ac tum demum per eandem viam ad locum suum ad partem orientis rediisse. Et ad id, quod addebatur, non potuisse deliquium solis ad tres horas ita permanere, ut toto illo tempore tenebrae super terram essent, responderi potest, id verum esse in deliquio naturali et consueto. Sed hoc deliquium non regebatur a legibus naturalibus, sed a voluntate omnipotentis Creatoris, qui, sicut potuit lunam deferre insolito more ab oriente cursu velocissimo ad solem et post tres horas reducere ad locum suum in oriente: sic etiam potuit efficere, ut sub sole tres illas horas quasi immota duraret luna, ut neque lentius neque celerius quam sol ipse moveretur. Denique quod addebatur, non potuisse fieri, ut deliquium solis in universa terra conspiceretur, cum luna sit minor quam terra et minor etiam multo quam sol, verissimum esse non dubitamus ex interpositione solius lunae; sed quod luna facere non potuit, fecit Creator solis et lunae, tantum non cooperando cum sole in illustranda terra. Nihil enim res creatae facere possunt, non adjuvante et cooperante Creatore; nam quod aliqui dicunt, per terras et densas nubes factum esse, ut tenebrae fierent super omnem terram, verum esse non potest, cum ex testimonio veterum constet, tempore illius deliquii et illarum tenebratum fulsisse stellas in caelo, siquidem densae nubes non solum obscurare possunt ac solent ipsum solem, sed etiam lunam et stellas.
Cur autem voluerit Deus, hoc signum tenebrarum exsistere in passione Christi, variae reddi solent causae, sed haec sunt praecipuae. Primum ad demonstrandam excaecationem maximam populi Judaici, quam rationem S. Leo reddit in sermone 10 de passione Domini; quae caecitas adhuc durat et durabit, juxta vaticinium Isaiae, qui de principio Ecclesiae dicit: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est, quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos (Is 60,1–2): tenebrae videlicet densissimae operient terram judaicam et caligo, quae levior est et facile dissipari potest, operiet populos gentilium. Posterior causa est ad demonstrandam magnitudinem delicti Judaeorum, ut sanctus Hieronmus (Comment. in Matthaeum) docet: Antea siquidem homines mali persequebantur et vexabant atque occidebant homines bonos: nunc Deum ipsum humana carne indutum ausi sunt homines impii persequi et in crucem agere. Antea cives cum civibus lites habebant et ex litibus ad jurgia, ex jurgiis ad vulnera et caedes deveniebant; at nunc servi et mancipia adversus Regem hominum et Angelorum insurrexerunt et eum cruci incredibili audacia affixerunt. Ideo mundus totus inhorruit et sol ipse, tantum facinus aversatus, radios suos subtraxit et aerem totum tenebris horribilibus texit.
Veniamus nunc ad verba Domini: Eli, Eli, lamma sabacthani. Verba sunt ex principio Psalmi vigesimi primi deprompta: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Illud enim respice in me, quod est in medio versus, additum est a septuaginta Interpretibus et in ipso hebraico textu non habentur verba, nisi quae Dominus protulit. Illud unum est discriminis, quod verba Psalmi sint omnia hebraica, verba a Christo prolata sunt ex parte Syrica, quali tunc lingua utebantur passim Hebraei. Nam et verba illa Talitha cumi, puella surge, et Ephphatha, adaperire, et si qua sunt alia in Evangeliis, Syriaca sunt, non Hebraica. Queritur ergo Dominus se a Deo derelictum, et queritur clamans voce magna. Utrumque breviter explicandum est. Derelictio Christi a Patre quinque modis intellegi potest, quorum unus tantum est verus. Siquidem quinque erant in Filio Dei conjunctiones, una naturalis et aeterna personae Patris cum persona Filii in essentia, altera nova naturae divinae cum natura humana in persona Filii, sive, quod in idem recidit, personae divinae Filii cum natura humana. Tertia fuit unio gratiae et voluntatis; fuit enim Christus homo plenus gratiae et veritatis (Io 1,14), et Quae placita erant Deo, faciebat semper, ut ipse testatur apud Joannem (Io 8,29). Et de ipso Pater non semel dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Mt 3,17; 17,5; Mc 1,11; Lc 3,22; 2 Ptr 1,17). Quarta fuit unio gloriae; vidit enim anima Christi Deum ab ipsa conceptione. Quinta fuit unio protectionis, de qua loquitur ipse, cum ait: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum (Io 8,29). Prima unio est omnino inseparabilis et perpetua, quia est unio in essentia divina, de qua dicit ipse: Ego et Pater unum sumus (Io 10,30), et ideo non dixit Christus, Pater meus, ut quid dereliquisti me? Sed Deus meus, ut quid dereliquisti me? Pater enim non dicitur Deus Filii, nisi post incarnationem et ratione incarnationis. Altera quoque unio numquam dissoluta est, neque dissolvi potest; quod enim semel assumpsit, numquam dimisit, nam Apostolus dicit: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom 8,32). Et Apostolus Petrus: Christus passus est pro nobis (1 Ptr 2,21). Et: Christo in carne passo (1 Ptr 4,1). Quae omnia demonstrant non esse purum hominem, sed verum Dei Filium et Dominum Christum, qui crucifixus est. Tertia unio pariter semper manet et manebit: Mortuus est enim justus pro injustis, ut loquitur S. Petrus (1 Ptr 3,18): Et nihil omnino profuisset nobis Christi mors, si unio gratiae dissoluta fuisset. Quarta unio disrumpi non potuerat, quia beatitudo animae dimitti non potest, cum omnium bonorum aggregationem complectatur. Erat autem Christi anima secundum partem superiorem vere beata. Vide sanctum Thomam 3 p. q. 46 a. 48.
Restat igitur sola unio protectionis, quae ad breve tempus disrupta fuit, ut locum haberet oblatio sacrificii cruenti pro redemptione generis humani. Poterat quidem Deus Pater multis modis protegere Christum et impedire passionem ejus. Sic enim in oratione, quam habuit in horto Christus, dixit: Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu (Mc 14,36). Et ad Petrum: An putas, inquit, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones Angelorum? (Mt 26,53) Poterat quoque ipse Christus, ut Deus, protegere carnem suam, ne pateretur; ideo enim dicit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam (Io 10,18), quod multo ante Isaias praedixit, cum ait: Oblatus est, quia ipse voluit (Is 53,7). Potuit denique anima Christi beata transmittere ad corpus donum impassibilitatis et incorruptionis, sed placuit Patri, placuit Verbo, placuit Spiritui sancto ad exsequendum commune decretum permittere, ut vis humana in Christum ad tempus praevaleret. Haec enim fuit illa hora, de qua Dominus dixit ad eos, qui venerant ad eum capiendum: Haec est hora vestra et potestas tenebrarum (Lc 22,53). Sic igitur Deus Filium dereliquit, quando permisit, ut humana caro Filii sui absque ulla consolatione dolores acerbissimos pateretur. Porro clamans voce magna Christus hanc derelictionem manifestavit, ut omnes intellegerent magnitudinem pretii redemptionis; nam usque ad illam horam tam incredibili patientia et tanta aequitate animi tulerat omnia, ut credi posset sensu carere. Non questus est de Judaeis, qui eum accusaverant; non de Pilato, qui sententiam mortis in eum tulerat; non de satellitibus, qui eum cruci affixerant; non ingemuit, non clamavit, non ullo signo dolorem manifestavit. Ut igitur, cum esset jam morti vicinus, intellegeret genus humanus, ac praecipue ut nos, servi ejus, non essemus ingrati tantae gratiae et pretium redemptionis magnificaremus, voluit, ut dolor passionis ejus publice innotesceret. Quare verba illa: Deus meus, ut quid dereliquisti me? non sunt verba accusantis vel indignantis vel conquerentis, sed, ut dixi, magnitudinem passionis jure optimo et opportunissimo tempore declarantis.
De septem verbis - ad exordium: