Ecce Mater tua, ecce filius tuus (dsv 1.8)
Postrema sententia ex tribus illis, quae ad caritatem proximi proprie pertinent, illa fuit: Ecce Mater tua! Ecce filius tuus! Sed antequam ad haec verba veniamus, explicanda sunt verba Evangelistae praecedentia. Sic enim loquitur sanctus Joannes: Stabant autem juxta Crucem Jesu Mater ejus et soror Matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem stantem et discipulum, quem diligebat, dicit Matri suae: Ecce filius tuus! Deinde dicit discipulo: Ecce Mater tua! et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Io 19,25–27) Ex tribus mulieribus, quae Cruci Domini astabant, duae notissimae sunt, Maria, Mater Domini, et Maria Magdalene. De Maria Cleophae nonnulla quaestio est; vulgo enim fertur Mariam Cleophae fuisse germanam sororem B. Virginis Deiparae, ex Anna matre procreatam, quibus addunt et tertiam sororem, Mariam Salome. Sed haec opinio penitus explodenda est. Nam neque credibile est, tres sorores eodem nomine appellatas fuisse, et satis constans eruditorum et piorum sententia est, B. Annam solius Virginis matrem fuisse, neque ulla est Maria Salome in Evangeliis. Ubi enim scribit sanctus Marcus: Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata (Mc 16,1), vox Salome non est casus secundi, quasi significet Mariam Salome, ut paulo ante dixit Mariam Jacobi: sed est casus primi et est generis feminini, ut manifestum est ex graeco textu Σαλώμη. Denique Salome uxor erat Zebedaei et mater Jacobi et Joannis Apostolorum, ut intellegi potest ex sancto Mathaeo Cap. 27,6 et ex Marco Cap. 15,40, sicut Maria Jacobi sive Cleophae erat uxor Cleophae et mater Jacobi minoris et Judae, sive Thaddaei. Vera igitur sententia est, Mariam Cleophae appellatam fuisse sororem Virginis Deiparae, quia Cleophas frater erat sancti Josephi, sponsi Virginis Mariae: conjuges enim duorum fratrum recte dici possunt inter se sorores. Qua ratione etiam Jacobus minor dictus est frater Domini, consobrinus videlicet, quia erat filius Cleophae, fratris, ut diximus, Josephi. Haec historiam scribit Eusebius Caesariensis in historia Ecclesiastica (Lib. 2, c. 1 et lib. 9, c. 11), et adducit fidelem auctorem Hegesippum, qui tempora Apostolorum attigit. Quod idem confirmat sanctus Hieronymus in libro adversus Helvidium.
Alia etiam litteralis quaestio breviter dissolvenda est, quomodo dicat sanctus Joannes, tres istas mulieres stetisse juxta Crucem Domini, cum Marcus Cap. 15,40 et Lucas Cap. 23,49 scribant eas longe stetisse. Concordat haec testimonia sanctus Augustinus in libro 3 de consensu Evangelistarum, quod sanctae istae mulieres dici possint et longe a Cruce, et juxta Crucem fuisse. Longe, si conferantur ad milites et satellites, qui tam prope erant, ut Crucem tangerent. Juxta vero, quia vocem Christi facile poterant exaudire ob vicinitatem, quod non poterant turbae, quae longissime aberant. Posset etiam dici, tres illas sanctas mulieres, cum fieret crucifixio, longe admodum stetisse, impediente turba et militibus, sed paulo post, crucifixione completa multisque recedentibus, tres istas mulieres cum sancto Joanne propius accessisse. Ex quo solvitur aliqua quaestio, qua ratione potuerint sancta Virgo et sanctus Joannes de se intellegere verba Domini: Ecce filius tuus, ecce Mater tua, cum turba frequens adesset, et Christus neque Virginem neque discipulum appellasset ex nomine. Respondemus enim, tres illas mulieres et sanctum Joannem prope Crucem astitisse, ut facile posset Dominus oculis designare personas, ad quas loquebatur, praesertim cum certum esset illum loqui ad suos, non ad extraneos; inter suos autem nullum fuisse virum cui dici posset: Ecce Mater tua, nisi sanctum Joannem; et nullam ibi fuisse mulierem, quae per mortem orbaretur Filio, nisi Virginem Matrem. Dixit igitur Matri: Ecce filius tuus, et discipulo: Ecce Mater tua. Quorum verborum haec sententia est: Ego quidem transeo de hoc mundo ad Patrem, et quoniam novi, te, Matrem meam, neque parentes habere neque virum neque fratres aut sorores: ut non relinquam te omni humano auxilio destitutam, commendo te Joanni, discipulo meo carissimo; ille erit tibi in filium, et tu eris illi in matrem. Quod salubre consilium vel imperium Christi utrique valde placuit, et uterque, ut credibile est, capite inclinato annuit. Et de se sanctus Joannes ait: Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua; hoc est continuo paruit et enumeravit eam inter personas, quarum cura et providentia ad se pertinebat, quales erant parentes ejus jam senes, Zebedaeus et Salome.
Sed occurrit hoc loco nova quaestio litteralis. Sanctus enim Joannes unus ex illis erat, qui dixerant: Ecce, nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? (Mt 19,17) et inter ea, quae reliquerant, Dominus ipse numerat patrem et matrem, fratres et sorores, domum et agros, et de isto ipso sancto Joanne et fratre ejus sancto Jacobo scripsit sanctus Matthaeus: Illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. (Mt 4,22) Cur igitur, qui reliquerat unam matrem, iterum accipit aliam matrem? sed responsio facilis est. Apostoli enim, ut Christum sequerentur, dimiserunt patrem et matrem, quatenus illis impedimento esse possent ad Evangelium praedicandum, et quatenus inde commodum vel delectationem carnalem percipere possent. Sed non dimiserunt sollicitudinem, quam ex justitia exhibere tenebantur parentibus aut filiis directione vel subsidio indigentibus. Quae ratio est – ut passim Doctores affirmant (S. Thomas Summa theol. 2, 2 qu. 189, a. 6.) – ut non possit filius ingredi ordinem religiosum, qui patrem habet, vel senio confectum vel egestate ita pressum, ut sine ope filii vitam sustentare non possit. Sic igitur sanctus Joannes reliquit patrem et matrem, quando ejus opera non indigebant, curam vero et sollicitudinem Virginis Matris, Christo jubente, suscepit, quoniam destituta erat omni humano subsidio. Poterat quidem Deus sine humano labore per Angelos Matri suae, quae ad vitam illi necessaria erant, facile procurare; nam et ipsi Christo in deserto Angeli ministrabant (Mt 4,11): sed voluit id fieri per Joannem, ut simul et Virgini prospiceret et Joannem honoraret et adjuvaret. Nam et Eliam Deus misit apud viduam sustentandum, non quod non posset per corvos alere, ut antea fecerat, sed ut viduae benediceret, ut sanctus Augustinus admonuit (Sermo 26 de verbis Domini). Sic igitur placuit Domino Matris sollicitudinem discipulo demandare, ut ipsum maximo beneficio afficeret ac vere sibi dilectum praeter ceteros esse demonstraret. Vere enim in hac mutatione matris impletum est illud: Qui reliquerit patrem vel matrem etc., centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Mt 19,29). Vere enim centuplum accepit, qui reliquit matrem, uxorem piscatoris, et accepit in matrem Matrem Creatoris, mundi Dominam, gratia plenam, benedictam inter mulieres et exaltandam paulo post super choros Angelorum ad caelestia regna.
De septem verbis - ad exordium: