Jdi na obsah Jdi na menu
 


16. 8. 2026

Meditari potentiam, sapientiam et charitatem Dei (dsv 2.20)

Jam vero ex hoc verbo postremo et morte Christi, quae proxime secuta est, fructus aliquos more nostro colligemus. Ac primum ex ea re, quae infirmitatis et stultitiae plenissima fuisse videtur, demonstrari video potentiam, sapientiam et caritatem Dei longe maximam. In eo enim, quod Dominus clamans voce magna exspiravit, perspicue cernitur potentia. Hinc enim colligitur, eum potuisse non mori et sponte sua obiisse. Qui enim naturaliter moriuntur, paulatim vires et vocem amittunt neque in extremo spiritu clamare possunt. Proinde non sine causa centurio videns, quod Jesus, tanto profuso sanguine, clamans expirasset, dixit: Vere filius Dei erat iste (Mt 26,54). Magnus Dominus Christus est, qui etiam moriens potentiam suam ostendit, non solum in extremo spiritu clamando, sed etiam terram concutiendo, lapides scindendo, monumenta aperiendo, velum templi disrumpendo: quae omnia Christo moriente facta esse Evangelista testatur (Mt 27,51–53). Accedit, quod ista omnia mysterio non carent, in quo etiam Christi sapientia ostenditur. Nam concussio terrae et scissio petrarum significabant, per Christi passionem et mortem fuisse permovendos homines ad paenitentiam, et etiam obstinatorum corda scindenda, quod illo ipso tempore factum fuisse scribit sanctus Lucas, cum refert, multos ab illo spectaculo reversos tundentes pectora sua (Lc 23,48). Aperitio sepulcrorum designabat resurrectionem mortuorum gloriosam ex morte Christi successuram. Scissio veli, unde patuerunt Sancta sanctorum, signum fuit, ob meritum mortis Christi aperiendum caeleste sanctuarium et Sanctos omnes deinceps admittendos ad videndam faciem Dei. Neque solum in his mysteriis significandis sapientiam suam Christus ostendit, sed etiam in eo, quod ex morte vitam produxit: in cujus rei figuram Moyses ex lapide scaturire fecit aquam (Num 20,11), et ipse Christus ob eandem causam grano frumenti se ipse comparavit, quod moriendo multum fructum affert (Io 12,25), nimirum ut granum frumenti, dum corrumpitur, germinat spicam viventem, sic Christus moriendo in Cruce multitudinem gentium vita gratiae donavit, et apertissime sanctus Petrus de Christo dicit: Deglutiens mortem, ut nos vitae aeternae heredes efficemur (1 Ptr 3,22), quasi dicere voluisset, primus homo, deglutiens dulce pomum vetitum, omnem posteritatem morti addixit: secundus homo, deglutiens mortis pomum amarissimum, omnes, qui ex illo renascuntur, ad vitam aeternam adduxit. Denique sapientiam suam moriendo Christus aperuit, quia fecit, ut crucis patibulum, quo nihil foedius aut horribilius olim cernebatur, factum sit honorificentissimum et gloriosum, ut reges ipsi illud in fronte gestare honori sibi ducant. Nec solum honorificum, sed etiam dulce et amabile Christi amatoribus factum est. Unde canit Ecclesia: Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sustinet (In adoratione S. Crucis Feria VI in Parasceve). Quod ipsum sanctus Andreas exemplo suo demonstravit, dum crucem, in qua figendus erat, aspiciens, dixit: Salve, crux pretiosa, quae decorem de membris Domini suscepisti: diu desiderata, sollicite quaesita, sine intermissione amata et tam concupiscenti animo praeparata, securus et gaudens ad te venio, et tu exsultans suscipias me, discipulum ejus, qui pependit in te Magister meus, Christus.

Quod jam de caritate dicemus? sententia Domini est: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Io 15,13). Id fecit Christus in Cruce; nemo enim potuit, illo invito, vita ipsum spoliare. Nemo, inquit ipse, tollit eam a me, sed ego pono eam (Io 10,18). Ideo autem majorem caritatem nemo habet, quam ut vitam suam ponat pro amicis suis, quia nihil amabilius vel pretiosius vita inveniri potest, cum ipsa fundamentum sit omnium bonorum. Quid enim prodest homini, inquit idem ipse Dominus, si universum mundum lucretur, animae vero suae, id est vitae suae detrimentum patiatur (Mt 16,26)? Hinc omnia pro viribus resistunt et supra vires resistere conantur iis, qui vitam eripere conantur. Ex quo legimus in libro Job: Pellem pro pelle dabit homo, et cuncta, quae habet, pro anima sua (Iob 2,4), id est pro vita sua. Sed haec generalia sunt, veniamus ad propria. Christus caritatem suam erga genus humanum et erga unumquemque nostrum in Cruce moriendo multis modis ineffabiliter demonstravit. Primum enim vita ejus omnium vitarum pretiosissima erat, quippe vita hominis Dei, vita Regis omnium potentissimi, vita doctorum omnium sapientissimi, vita proborum omnium optimi. Deinde vitam posuit pro inimicis, pro sceleratis, pro ingratis. Praeterea vitam posuit, ut istos inimicos, sceleratos et ingratos a gehennae incendiis, quibus addicti jam erant, sui sanguinis pretio liberaret. Denique vitam posuit, ut istos eosdem sibi fratres et coheredes efficeret et in regnis caelestibus perpetuo felicissimos collocaret. Et erit deinceps aliquis tam durus et tam efferatus, qui Christum Jesum toto corde non diligat et in ejus gratiam quaecumque aspera non sustineat? Avertat Deus cor tam lapideum et ferreum, non a fratribus nostris tantum, sed ab omnibus hominibus, etiam infidelibus et atheis.

 

De septem verbis  - ad exordium: