Jdi na obsah Jdi na menu
 


16. 8. 2026

Morte propinquante, non in aliis confidere sed de salute sua ipse cogitare (dsv 2.22)

 

Fructus tertius in eo positus est, ut discamus, morte propinquante, non multum esse confidendum in eleemosynis, jejuniis et orationibus propinquorum vel amicorum. Multi sunt enim, qui, dum vitam ducunt, obliviscuntur animae suae neque aliud cogitant aut agunt, quam ut filios vel nepotes quam ditissimos relinquant. Cum autem moriendum est, tunc primum de anima propria cogitare incipiunt; et quoniam facultates suas jam inter filios vel nepotes diviserunt, animam suam aliis commendant, ut eam eleemosynis, precibus et sacrosancto sacrificio aliisque bonis operibus juvent. Non hoc exemplo suo Christus docuit, qui non cognatis, sed Patri spiritum commendavit; neque hoc sanctus Petrus admonuit, ut fideles animas suas filiis aut nepotibus, sed ut fideli Creatori commendent in benefactis (1 Ptr 4,19).

Non reprehendo eos, qui pro anima sua eleemosynas fieri et sacrosanctae Missae sacrificia offerri jubent vel petunt vel optant; sed damno in primis eos, qui in filiis vel nepotibus nimium confidunt, cum usus doceat, facile illos oblivisci majorum suorum defunctorum. Deinde reprehendo, quod in re tanti momenti non ipsi sibi prospiciant, non ipsi eleemosynas multas faciant, quibus multos sibi amicos concilient, a quibus juxta Evangelium recipiantur in aeterna tabernacula (Lc 16,9). Praeterea gravissime illos arguo, qui non oboediunt Principi Apostolorum, qui jubet fideli Creatori animas commendare, nec solis verbis commendare, sed etiam benefactis commendare (1 Ptr 4,19). Opera enim bona praemissa ad Deum illa sunt, quae pios christianos efficaciter vereque commendant. Audiamus, quid sancto Joanni de caelo sonuerit: Audivi vocem de caelo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur eos (Apc 14,13). Itaque opera bona, facta dum vivimus, non facienda post mortem a filiis vel nepotibus, illa sunt, quae certo nos consequuntur. Praesertim si opera illa non solum sint in genere suo bona, sed ut sanctus Petrus non sine mysterio expressit, bene sint facta. In benefactis, inquit, commendent animas suas fideli Creatori. Plurimi enim sunt, qui bona opera quam plurima a se facta numerare possunt: contiones frequentes, Missas cotidianas, preces horarias annorum multorum, jejunia quadragesimalia annis plurimis continuata, eleemosynas quoque non paucas; sed cum ad examen divinum ista venerint et accurate discutientur, an bene fuerint facta, recta intentione, cum attentione debita, suo tempore et loco, ab homine grato Deo: o quam multa, quae videbantur lucra, in detrimentis numerabuntur! O quam multa, quae humano judicio videbantur aurum, argentum et lapides pretiosi supra fundamentum fidei aedificata, invenientur ligna, faenum, stipulae, quae mox ignis consumet (I Cor 3,12)! Haec me consideratio non parum exercet, et quo magis ad exitum propinquo – nam ut Apostolus loquitur: quod antiquatur et senescit, prope interitum est (Hbr 8,13) – tanto clarius video, mihi necessarium esse consilium S. Joannis Chrysostomi (Homil. 38 ad pop. Antioch.), qui monet, ut de nostris operibus bonis non multum cogitemus, quoniam ea, si quae sint vera bona, id est bene facta, a Deo scribuntur in libris rationum, neque periculum est, ut mercede debita fraudentur; sed de malis nostris operibus assidue cogitemus atque ea corde contrito et spiritu contribulato multis lacrimis et seria paenitentia diluere satagamus. Qui enim hoc agunt, cum bona spe in exitu dicent: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: Redemisti me, Domine, Deus veritatis.

 

De septem verbis  - ad exordium: