Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt (dsv 1.1)
LIBER PRIMUS - DE PRIMIS TRIBUS VERBIS IN CRUCE PROLATIS
Christus Jesus, Verbum aeterni Patris, et de quo idem Pater aperte dixit: Ipsum audite (Mt 17,5; Lc 9,35; 2 Ptr 1,17; Mc 9,6), et qui de se aperte pronuntiavit, Unus est magister vester, Christus (Mt 23,8); ut officio suo plenissime satisfaceret, non solum vivens a docendo numquam cessavit, sed etiam moriens ex cathedra Crucis verba pauca, sed ardentia, sed utilissima, sed efficacissima praedicavit; et plane dignissima, quae a christianis omnibus in intimo cordis recipiantur et custodiantur et examinentur et reipsa ac factis adimpleantur. Prima sententia haec est: Jesus autem dicebat, Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt (Lc 23,34). Quam sententiam tamquam vere novam et insolitam voluit Spiritus Sanctus praedici ab Isaia Propheta in illis verbis: Et pro transgressoribus rogavit (Is 53,12). Quam vere autem dixerit Apostolus Paulus: Caritas non quaerit, quae sua sunt (1 Cor 13,5), ex ordine harum sententiarum facile potest intellegi. Siquidem ex numero harum sententiarum tres ad bonum aliorum pertinent, tres ad bonum proprium, una est communis. Sed prima cura Domino fuit de aliis, postrema de se. Ex primis autem tribus sententiis, quae ad alios pertinent, prima dirigitur ad inimicos, secunda ad amicos, postrema ad consanguineos. Cujus ordinis haec est ratio: quoniam caritas primum succurrit magis egentibus; et qui tunc magis egebant, inimici erant; et nos quoque tanti magistri discipuli magis egebamus, ut nos institueret de dilectione inimicorum, quae difficilior et rarior est, quam de dilectione amicorum, quae facillima est, et nobiscum quodam modo nascitur et nobiscum crescit et saepe plus, quam oportet, invalescit. Ait igitur Evangelista: Jesus autem dicebat. Illud autem designat tempus et occasionem orandi pro inimicis, atque opponit verba verbis et operibus opera. Ac si diceret Evangelista: Illi Dominum crucifigebant et vestes ejus, ipso aspiciente, inter se dividebant; alii irridebant et infamabant, quasi seductorem et mendacem: ille autem cum haec videret et audiret et dolor atrocissimus esset ob manus et pedes recens crudelissime perforatos, reddens bona pro malis dicebat: Pater, dimitte illis.
Patrem appellat, non Deum aut Dominum, quia intellegebat, in hac causa opus esse benignitate Patris, non severitate judicis: et quia ad Deum flectendum, sine dubio iratum ob tam ingentia scelera, opus erat amabile nomen Patris objicere. Itaque illud Pater hoc significare videtur: Ego Filius tuus, qui patior, ignosco, ignosce et tu, Pater. Mihi Filio dona hanc offensionem, quamvis isti non mereantur. Memento etiam, te quoque esse patrem istorum per creationem, quia eos fecisti ad imaginem et similitudinem tuam. Ostende igitur in illos paternam caritatem tuam, quoniam, etsi mali sunt, tamen filiis sunt.
Dimitte. Haec vox continet summam petitionis, quam Filius Dei, tamquam advocatus inimicorum suorum, Patri suo repraesentat. Potest autem illud verbum Dimitte referri tum ad poenam, tum ad culpam. Si referatur ad poenam, exaudita fuit haec oratio, quia, cum mererentur Judaei propter hoc scelus statim gravissime puniri, et vel igne de caelo cadente consumi vel diluvio aquarum perire vel ferro et fame exterminari, dilata fuit poena hujus peccati ad annos quadraginta; et, si interim gens illa paenitentiam egisset, salva incolumisque mansisset; sed quia paenitentiam non egit, immisit in eos Deus exercitum Romanorum, Vespasiano inperante, qui civitatem primariam evertit, et gentem Judaeorum partim fame in obsidione, partim gladio capta civitate necavit, partim vendidit, partim captivos abduxit, partim in varias terras et loca dispersit. Quod ipsum Dominus primum per parabolam vineae (Mt 20,1–16) et regis, facientis nuptias filio suo (Mt 22,1–14), et similitudinem ficulneae infructuosae (Lc 13,6–9), deinde etiam disertis verbis in die palmarum flendo et lamentando praedixit (Lc 19,41–44). Quod vero ad culpam attinet, exaudita fuit oratio, quia multis per hujus orationis meritum data est a Deo gratia compunctionis et resipiscentiae. Inter quos illi sunt, qui revertebantur percutientes pectora sua (Lc 23,48); et centurio, qui dicebat: Vere Filius Dei erat iste (Mt 27,54), et plurimi, qui paulo post ad apostolorum praedicationem convertebantur et confitebantur, quem negaverant, et adorabant, quem despexerant. Cur autem non omnibus conversionis gratia data sit, ratio est, quia oratio Christi conformis erat sapientiae et voluntati Dei. Quod illis verbis scribit sanctus Lucas in Actibus Apostolorum, cum dicit: Crediderunt, quotquot praeordinati erant ad vitam aeternam (Act 13,48).
Illis. Per hanc vocem significantur ii, quibus indulgentiam Christus oravit. Et quidem primi videntur illi esse, qui Christum reipsa cruci affixerunt et ejus vestimenta inter se diviserunt, deinde omnes illi, qui causa passionis Dominicae fuerunt, ut Pilatus, qui sententiam tulit, ut populus, qui clamavit: Tolle, tolle, crucifige eum (Io 19,15) ut principes sacerdotum et scribae, qui eum falso accusaverunt; ac ut altius ascendamus, ipse etiam primus homo et ejus omnis posteritas, qui peccando causam passioni Christi dederunt. Itaque inimicis suis omnibus veniam petiit ex Cruce Dominus. Inter inimicos autem nos omnes eramus, dicente Apostolo: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom 5,10). Itaque nos omnes, etiam ante quam nati essemus, numerati sumus in sacratissimo illo Memento, ut sic loquar, quo summus Pontifex Christus oravit in Missa illa sacrosanctissima, quam in ara Crucis peregit. Quid ergo retribues Domino, anima mea, pro omnibus, quae retribuit tibi, etiam antequam esses? Vidit pius Dominus, te quoque inter inimicos suos aliquando futuram, et te non quaerente neque petente, pro te ad Patrem oravit, ut tibi non imputaretur stultitia. An non et te oporteret semper meminisse tam dulcis patroni et omnibus viribus laborare, ut nulla te praeteriret occasio illi serviendi? An non etiam par esset, ut tanto exemplo permotus disceres et tu non solum inimicis tuis facile ignoscere et pro eis orare, sed etiam, quotquot poteris, ad idem faciendum adducere? Omnino ita est, et hoc ipsum facere cupio et statuo, modo qui dedit tam insigne exemplum, porrigat etiam ex eadem pietate sua ad opus tam grande efficax auxilium.
Non enim sciunt, quid faciunt. Ut videretur rationabilis intercessio, extenuat sive excusat Christus delictum inimicorum suorum, eo modo, quo potuit. Excusare certe non poterat injustitiam in Pilato neque crudelitatem in militibus neque invidiam in principibus sacerdotum neque stultitiam et ingratitudinem in populo neque falsa testimonia in pejurantibus. Hoc solum restabat, ut excusaret in omnibus ignorantiam. Vere enim, ut Apostolus loquitur, si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (1 Cor 2,8). Sed quamvis neque Pilatus neque principes sacerdotum neque populus neque ministri cognovissent Christum esse Dominum gloriae, cognovit tamen Pilatus illum fuisse virum justum et sanctum et a principibus sacerdotum per invidiam traditum; et agnoverunt principes sacerdotum illum vere esse Christum in lege promissum, ut sanctus Thomas (In Comment. ad 2. c. prioris ad Corint.) docet; quia negare non poterant neque negabant, eum multa signa facere, quae Messiam facturum fuisse Prophetae praedixerant. Cognovit denique populus, Christum sine causa justa damnari, palam clamante Pilato: Nullam causam inveni in eo (Lc 23,14), et: Innocens ego sum a sanguine justi hujus (Mt 27,24). Quamvis autem non cognoverint Judaei, sive principes sive populi, Christum esse Dominum gloriae, tamen cognoscere potuissent, nisi malitia excaecasset corda illorum. Sic enim loquitur sanctus Joannes (Io 12,37.39.40): Cum tanta signa fecisset coram eis, non credebant, quia dixit Isaias (Is 6,9; Mt 13,14; Mc 4,12; Lc 8,10; Act 28,26; Rom 11,8): Excaeca cor populi hujus et aures ejus aggrava, ut videntes non videant, et audientes non audiant, et convertantur, et sanem eos. Neque vero excaecatio excusat excaecatum, quia voluntaria et concomitans est, non praecedens. Ad quam modum illi etiam, qui ex malitia peccant, laborant semper ignorantia aliqua, quae tamen non excusat, quia non praecedit, sed comitatur. Vere enim Sapiens (Pr 14,22) dicit: Errant, qui operantur malum. Et vere etiam Philosophus dicit: Omnis malus ignorans. Et de omnibus peccantibus vere dici potest: Non sciunt, quid faciunt. Nemo enim potest velle malum sub ratione mali, quia voluntatis objectum non est res bona vel mala, sed solum bona, atque idcirco qui eligunt malum, semper eligunt sub ratione boni repraesentatum, immo etiam sub specie maximi boni, quod tunc obtineri possit. Cujus rei causa est perturbatio partis inferioris, quae offundit tenebras rationi et facit, ut non discernat nisi id parum boni, quod est in ea re, quae appetitur. Qui enim eligit adulterium vel furtum facere, numquam eligeret, nisi attenderet ad bonum delectationis vel lucri, quod est in adulterio vel furto; et nisi oculos mentis clauderet ad malum turpitudinis vel injustitiae, quae est in adulterio vel furto. Itaque similis est omnis, qui peccat, homini, qui, ex alto semetipse in fluvium praecipitare cupiens, ante claudit oculos ac postea semet in flumen projicit. Sic igitur omnis, qui male agit, odit lucem et ignorantia voluntaria laborat, quae non excusat, quia voluntaria est. At si non excusat, cur Dominus ait: Dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt? Ad hoc responderi potest, verba Domini primum intellegi posse de crucifixoribus, quos probabile est, penitus ignoravisse Christi non solum divinitatem, sed etiam innocentiam, et simpliciter functos officio suo. Pro his ergo verissime Dominus dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt.
Deinde si intellegantur de nobis, qui nondum eramus, vel de multis peccatoribus absentibus, qui vere nesciebant, quid tunc Hierosolymis ageretur, verissime Dominus dixit: Nesciunt, quid faciunt. Denique si intellegantur de iis, qui praesentes erant vel innocentem hominem non ignorabant: tunc dicendum erit, Christi caritatem tantam fuisse, ut peccatum inimicorum suorum extenuare voluerit, eo modo, quo poterat. Quamvis enim ignorantia illa simpliciter non excuset, tamen rationem aliquam, quamvis tenuem, excusationis habere videtur; quia gravius peccassent, si omni prorsus ignorantia caruissent. Et quamvis non ignoraret Dominus, excusationem illam non tam excusationem quam umbram excusationis esse, voluit tamen illam afferre, ut ex ea intellegeremus bonam ejus voluntatem erga peccatores, et quam avide arripuisset excusationem meliorem etiam pro Caipha et Pilato, si ulla melior et rationabilior inveniri potuisset.
De septem verbis - ad exordium: