Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (dsv 2.19)
Pervenimus ad postremam Christi vocem, quam, in Cruce moriturus, non sine magno clamore emisit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Explicabimus ordine verba singula. Pater, inquit, merito Patrem vocat, quia Filius illi fuit oboediens usque ad mortem, ideo dignissimus, qui audiatur. In manus tuas. Manus Dei dicuntur in Scripturis intellegentia et voluntas, sive sapientia et potentia, sive, quod in idem recidit, intellectus omnia sciens et voluntas omnia potens. His enim duabus, quasi manibus, Deus omnia facit, neque indiget instrumentis, quia, ut loquitur sanctus Leo (Sermo 2 de Nativitate): In Deo voluntas potentia est. Itaque velle apud Deum est facere: Omnia, quaecumque voluit, fecit in caelo et in terra (Ps 113,3). Commendo, quasi in depositum trado, ut cum fide restituatur, quando restituendi tempus advenerit. Spiritum meum. De hac voce non parva quaestio est; solet enim spiritus et pro anima, quae forma substantialis corporis est, et pro vita ipsa accipi: quoniam signum vitae spiratio est, et qui spirant, vivunt, qui spirare desinunt, moriuntur. Et quidem si per spiritum hoc loco intellegamus animam Christi, cavendum est, ne quis existimet periculum aliquod fuisse illi animae de corpore exeunti, in quem modum aliis hominibus morientibus commendari solet anima multis precibus et multa sollicitudine, quoniam ad tribunal Judicis vadit, acceptura pro meritis bonis vel malis gloriam sive poenam. Tali commendatione non eguit anima Christi, tum quia beata erat ab initio creationis, tum quia Filio Dei in persona conjuncta erat et anima Dei dici poterat, tum denique quia victrix et triumphatrix de corpore exibat et terrori erat daemonibus omnibus, non ipsa terreri a daemonibus poterat. Itaque si spiritus hoc loco pro anima accipiatur, illa verba Domini Commendo spiritum meum significabunt animam Christi, quae fuerat in corpore tamquam in tabernaculo, futuram esse in manibus Patris, quasi in deposito, donec revertatur ad corpus, juxta illud Sapientiae: Justorum animae in manu Dei sunt (Sap 3,1). Sed omnino credibilius est, hoc loco per spiritum intellegi vitam corporalem, ut sensus sit: Ego spiritum vitae nunc trado ac per hoc desino spirare et vivere, sed hunc spiritum, hanc vitam tibi, Pater, commendo, ut eam corpori meo brevi restituas. Tibi enim nihil perit, quin etiam tibi omnia vivunt, qui vocando, quae non sunt, facis, ut sint, et vocando, quae non vivunt, facis, ut vivant.
Hanc esse veram hujus loci sententiam, primo colligi potest ex Psalmo tricesimo, ex quo Dominus hanc orationem accepit. Sic enim orat sanctus David: Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. In manus tuas commendo spiritum meum (Ps 30,5–6), quo loco apertissime Propheta per spiritum intellegit vitam. Precatur enim Deum, ut non sinat se occidi ab hostibus, sed vitam sibi conservet. Deinde colligitur ex hoc ipso loco Evangelii; posteaquam dixit Dominus: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, subjunxit Evangelista: Et haec dicens, exspiravit (Lc 23,46). Exspirare enim est desinere spiritum trahere, quod est viventium; quod non de anima, forma substantiali, dicitur, sed de aere, quem spiramus, dum vivimus, et spirare desinimus, cum morimur. Postremo colligitur hoc idem ex illis verbis Apostolicis: Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia (Hbr 5,7). Hunc locum aliqui exponunt de oratione, quam Dominus fudit in horto, dicens: Pater, si fieri potest, transfer calicem hunc a me (Mc 14,36). Sed eo loco Dominus non oravit cum clamore valido neque fuit exauditus ac ne ipse quidem exaudiri voluit, ut salvus fieret a morte. Oravit enim, ut calix passionis transiret a se; ut ostenderet desiderium naturale non moriendi, et se vere esse hominem, cujus natura mortem exhorret, sed addidit: non quod ego volo, sed quod tu: fiat voluntas tua (Mc 14,36; Mt 26,42; Lc 22,42) Itaque in horto fieri non potest, ut oratio Christi fuerit illa, de qua loquitur Apostolus ad Hebraeos. Alii orationem istam Christi, cujus meminit sanctus Paulus, volunt istam esse, quam Dominus pro suis crucifixoribus fudit in Cruce, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt, quid faciunt (Lc 23,34). At eo tempore Dominus non est usus clamore valido neque pro se oravit, ut salvus fieret a morte; quae duo habentur aperte apud Apostolum ad Hebraeos. Oravit enim in Cruce pro crucifixoribus, ut eis peccatum illud gravissimum maximumque dimitteretur. Restat igitur, ut verba Apostolica intellegantur de oratione illa postrema, quam fudit in Cruce, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quam orationem fudit cum clamore valido, dicente sancto Luca: Et clamans voce magna, Jesus ait (Lc 23,46), ubi manifeste Paulus Lucasque consentiunt. Deinde oravit Dominus, ut salvus fieret a morte, teste beato Paulo, id quod non potest significare, ut non moreretur in Cruce; sic enim non fuisset exauditus, et Apostolus exauditum fuisse testatur (Hbr 5,7): sed significat eum petiisse, ut non absorberetur a morte, sed mortem solum degustaret et mox reverteretur ad vitam. Hoc enim significant illa verba: Preces ad eum, qui posset illum salvum facere a morte, obtulit. Non enim ignorare poterat Dominus, se omnino moriturum, ac praesertim cum jam esset vicinissimus morti; sed cupiebat salvus fieri a morte in hunc sensum, ut non diutius teneretur a morte, quod nihil fuit aliud nisi orare pro celeri resurrectione: in qua re plane exauditus erat, cum tertia die gloriosissime resurrexit. Haec vero explicatio testimonii Paulini satis aperte convincit, spiritum accipi pro vita, non pro anima, cum Dominus ait: In manus tuas commendo spiritum meum. Non enim sollicitus erat Dominus de anima, quam sciebat esse in tuto, cum beatissima esset et Deum facie ad faciem jam a sua creatione vidisset; sed sollicitus erat de corpore, quod vita destituendum per mortem esse videbat: atque adeo precabatur, ut corpus non diu maneret in morte, quod, ut diximus, cumulatissime impetravit.
De septem verbis - ad exordium: