Jdi na obsah Jdi na menu
 


13. 8. 2026

Praefatio: Verba Christi in Cruce prolata totam doctrinam eius colligunt; de forma Crucis (dsv 0.2)

 

Ecce, jam quartus agitur annus, cum, me ad exitum paraturus, ad locum quietis secedo a negotiis vacuus, sed non vacans a meditatione Scripturarum sanctarum et a scriptione eorum, quae meditanti occurrunt: ut, si prodesse jam voce vel scriptione longa non valeo, saltem piis libellis fratribus meis possim utcumque prodesse. Cogitanti vero mihi, quid potissimum eligerem, quod et me ad bene moriendum disponeret et proximis meis ad bene vivendum prodesset, occurrit mors ipsa Domini, atque illa postrema contio, quam, septem brevissimis sed gravissimis sententiis constantem, ex Cruce, quasi ex editissima cathedra, Redemptor mundi ad humanum genus universum habuit, siquidem in contione illa sive in septam verbis illis continentur omnia, de quibus idem Dominus ait: Ecce, ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prohpetas de Filio hominis (Lc 18,31). Ea, quae Prophetae de Christo futura praedixerunt, ad quatuor capita revocantur: ad contiones ad populum, ad orationem ad Patrem, ad mala gravissima patienda, ad opera sublimia et admirabilia perpetranda. Quae quidem omnia in ipsa Christi vita mirifice claruerunt. Contionabatur enim Dominus frequentissime in templo, in synagogis, in campis, in locis desertis, in domibus privatis, denique etiam de navicula ad turbas in litore consistentes. Porro noctes ut plurimum consumebat in oratione ad Deum. Sic enim loquitur Evangelista: Erat pernoctans in oratione Dei (Lc 6,12; 21,37). Opera vero admiranda in expellendis daemonibus et aegrotis curandis et panibus multiplicandis et tempestatibus sedandis in Evangeliis leguntur passim. Denique mala, quae reddebantur ei pro bonis, plurima erant, non solum in contumeliis verborum, sed etiam in lapidatione et praecipitio. Ceterum haec omnia verissime consummata sunt in Cruce. Sic enim contionatus est ex Cruce, ut plurimi redirent tundentes pectora sua; nec solum corda hominum, sed etiam petrae scissae sunt. Sic etiam oravit in Cruce, ut cum clamore valido et lacrimis orans exauditus sit pro sua reverentia, ut Apostolus loquitur ad Hebraeos (Hbr 5,7). Quae vero passus est in Cruce, tanto majora sunt iis, quae in reliqua vita passus est, ut haec sola ad passionem proprie pertinere videantur. Denique signa et prodigia numquam majora edidit, quam cum in Cruce veluti ad extremam imbecillitatem atque infirmitatem redactus esse videretur. Tunc enim non solum ostendit signa de caelo quae antea Judaei ab eo importune petierant (Mt 16,1); sed etiam paulo post signum edidit omnium signorum maximum, cum, mortuus et sepultus, propria virtute ab inferis rediit et corpus ipse suum ad vitam et vitam immortalem revocavit. Vere igitur in Cruce consummata sunt omnia, quae scripta fuerunt per Prophetas de Filio hominis.

Sed antequam de ipsis verbis Domini scribere incipiamus, visum est operae pretium, ut de ipsa Cruce, quae sedes contionantis et altare sacrificantis et stadium pugnantis et officina mirabilia facientis fuit, pauca dicamus. De structura igitur Crucis communior veterum sententia est, quod ex tribus lignis constiterit, uno oblongo, in quo corpus crucifixi extendebatur; altero transverso, in quo manus figebantur; tertio affixo ad partem inferiorem, in quo pedes crucifixi quiescebant, sed clavis confixi, ne dimoveri possent. Ita tradunt Patres antiquissimi, sanctus Justinus (In Dialog. cum Tryph. lib. 5.) et sanctus Ireneus (Advers. Haeres. Valentin.). Qui auctores satis aperte indicant, utrumque pedem supra scabellum stetisse, non unum pedem super alterum. Ex quo sequitur, clavos Christi quatuor fuisse, non tres tantum, ut multi existimant, qui ea de causa pingunt Christum Dominum ita Cruci affixum, ut unum pedem super alterum habeat. Sed apertissime contra sentit Gregorius Turonicus (Lib. de gloria Martyrum cap. 6.), et confirmatur ejus sententia ab antiquis picturis. Vidi ego ipse Parissiis in bibliotheca regia antiquissimos Evangeliorum libros manuscriptos, in quibus pictus erat frequnter Christus crucifixus, et semper cum quatuor clavis.

Porro lignum oblongum supra transversum aliquantulum eminuisse, tradit S. Augustinus (Epist 120.) et S. Gregorius Nyssenus (Sermo 1 de resurrect.) et ex Apostolo id colligi posse videtur. Cum enim Apostolus ad Ephesios (Eph 3,18) scribis: Ut, quae sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum, satis aperte describit figuram Crucis, quae quatuor habet extrema: latitudinem in longo transverso; longitudinem in oblongo; altitudinem, in ea parte oblongi, quae exstat atque eminet supra transversum; et profundum, in ea parte, quae sub terram absconditur. Hoc genus tormenti non casu neque invitus Dominus noster subivit, sed ab ipsa aeternitate praeelegit, ut S. Augustinus docet (Epist 120), idque ex illo Actorum Apostolico testimonio: Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum interemistis (Act 2,23). Et ideo Christus ipse initio praedicationis Nicodemo dixit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis, qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Io 3,14–15). Et saepe Apostolos, de sua Cruce loquens, ad imitandum hortabatur, dicens: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Mt 16,24).

Cur autem hoc supplicium Dominus elegerit, ille solus proprie novit, qui elegit. Sed tamen non desunt mysteria, quae sancti Patres excogitaverunt et nobis scripta reliquerunt. Sanctus Irenaeus libro paulo ante notato (Adversus haereses. lib. 5.) scribit, duo crucis brachia sub uno titulo convenire, in quo scriptum erat: Jesus Nazarenus Rex Judaeorum, ut intellegeremus duos populos, Hebraicum et gentilem, qui antea divisi erant, in unum corpus sub uno capite Christo aliquando fuisse jungendos. S. Gregorius Nyssenus in oratione de resurrectione (Orat. 1.) scribit, partem Crucis, quae caelum respicit, significare, per Crucem quasi per clavim caelum aperiri; partem vero, quae ad centrum mundi vergit, significare spoliandum fuisse infernum a Christo, cum ad eum descendisset; duo Crucis brachia, quae ad Orientem et Occidentem porriguntur, repurgationem mundi totius per Christi sanguinem futuram significare. Sancti vero, Hieronymus in Epistola ad Ephesios, Augustinus (Ep. 120.) ad Honoratum, et Bernardus de consideratione (Lib 5.), praecipuum Crucis mysterium ab Apostolo breviter attingi docent in verbis illis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Eph 3,18). Significantur autem in his verbis primum attributa Dei: in altitudine potentia, in profundo sapientia, in latitudine bonitas, in longitudine aeternitas. Deinde virtutes Christi patientis: in latitudine caritas, in longitudine patientia, in altitudine oboedientia, in profundo humilitas. Denique virtutes in hoc tempore necessariae iis, qui salvantur per Christum: in profundo fides, in altitudine spes, in latitudine caritas, in longitudine perseverantia. Ex quibus intellegimus, solam caritatem, quae merito dicitur regina virtutum, ubique locum habere in Deo, in Christo et in nobis; reliquas virtutes alias esse in Deo, alias in Christo, alias in nobis. Proinde mirum non est, si in ipsis Christi novissimis verbis, quae nunc explicanda suscepimus, primum locum obtineat caritas.

Nos igitur primum explicabimus tria prima verba, quae dicta sunt a Christo circa horam sextam, antequam sole obscurato tenebrae fierent super omnem terram. Deinde considerabimus ipsam solis defectionem; et tunc veniemus ad explicanda reliqua verba Domini, quae prolata fuerunt circa horam nonam, ut scribit sanctus Matthaeus (Mt 27), videlicet recedentibus tenebris, et morte Christi propinquante vel potius imminente.

 

De septem verbis  - ad exordium: