Jdi na obsah Jdi na menu
 


13. 8. 2026

Sitio (2.7)

 

Sequitur verbum quintum, quod habetur apud sanctum Joannem, et est vere verbum unum, videlicet Sitio. Sed ut intellegatur, necesse est addere verba Evangelistae praecedentia et sequentia. Sic igitur loquitur sanctus Joannes: Postea sciens Jesus, quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo erat positum aceto plenum, illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus (Io 19,28–29). Quorum verborum haec sententia est: Dominus noster adimplere voluit omnia, quae de vita et morte ejus Prophetae, Spiritu Sancto pleni praenoverant et praedixerant. Et quoniam, omnibus aliis adimpletis, adhuc unum restabat, ut acetum in siti sua gustaret, juxta illud Psalmi sexagesimi octavi: In siti mea potaverunt me aceto (Ps 68,22), dixit clara voce: Sitio; et qui astabant obtulerunt ori ejus spongiam aceto plenam et calamo impositam. Dominus igitur noster dixit: Sitio, ut impleretur Scriptura. Et quare ut impleretur Scriptura? cur non potius dixit: Sitio, quia revera sitiebat et restinguere sitim cupiebat? Non enim Propheta praedixerat ad hoc, ut fieret, quod praedixit, sed ideo praedixerat, quia praeviderat futurum; et futurum praedixerat, quia res vere futura erat, etiamsi non praevideretur. Itaque praevisio vel praedictio non est causa rei futurae, sed res futura causa est, cur possit praevideri vel praedici. Magnum hoc loco mysterium aperitur. Vere enim Dominus siti gravissima laboravit a principio crucifixionis, et ea sitis crevit semper magis ac magis, ita ut unum fuerit ex majoribus tormentis, quae Dominus in Cruce pertulit. Siquidem emissio magnae copiae sanguinis exsiccat, et sitim provocat. Novi ego personam, quae multis affecta vulneribus, ex quibus ingens copia sanguinis fluxerat, nihil nisi potum desiderabat, quasi nihil pateretur praeter ardentissimam sitim. Idem legitur in vita S. Emmerami Martyris (Vide Surium, ad diem 22 Septembris.): qui, ligatus ad palum et plurimis vulneribus acceptis, de siti tantummodo quaerebatur. Christus igitur, qui post longam defatigationem multum sanguinis in flagellatione fuderat, et postea crucifixus quatuor quasi fontes in corpore suo patentes gerebat, ex quibus ingens sanguinis copia longo jam tempore fluxerat: quomodo fieri potest, ut non siti ardentissima cruciaretur? Et tamen longum hunc cruciatum per tres horas silentio presserat, et potuisset etiam premere usque ad mortem, quae jam tunc erat in januis. Cur igitur tanto tempore silentio texit cruciatum tam immanem, et jamjam moriturus illum manifestans dixit: Sitio, nisi quia voluntas Dei erat, ut nos omnes novum hoc tormenti genus Christo non defuisse sciremus? Et ideo idem Pater caelestis a Propheta praedici voluit in persona Christi et ipsi Domino Jesu Christo inspiravit, ut ad exemplum patientiae fidelibus suis notum faceret hunc novum et acerbissimum cruciatum. Dixit ergo: Sitio, id est deficit jam in carne mea humor omnis, aruerunt venae, aruit lingua, aruit palatum, aruerunt fauces, aruerunt interiora omnia: si quis me refocillare cupit, potum offerat.

Audiamus nunc, quem potum illi obtulerint, qui Cruci astabant. Erat ergo vas aceto plenum, illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori ejus. O consolationem, o refrigerium! Erat ibi vas aceto plenum, quod noxium est vulneribus et mortem accelerare solet atque ea de causa ibi conservabatur, ut mortem cruci affixis acceleraret. Certe sanctus Cyrillus (Lib. 22, c. 35 in Joannem) ad hunc locum ita scribit: Pro juvante et jucundo potu nocentem et acerbum obtulerunt. Et hoc ideo credibilius redditur, quod sanctus Lucas scribat in Evangelio: Illudebant autem ei et milites, accedentes et acetum offerentes ei (Lc 23,36). Et quamvis hoc scribat sanctus Lucas de Christo recens Cruci affixo, tamen credibile est, illos ipsos milites, cum audiverunt clamantem Sitio, tunc acetum per spongiam et calamum dedisse, quod antea illudentes obtulerant. Summa est: ut initio paulo ante cruci affixionem obtulerunt vinum felle mistum (Mt 27,34); sic in exitu vitae acetum noxium vulneribus obtulerunt (Io 19,29), ut a principio usque ad finem tota Christi passio fuerit simplex et vera passio, nulla consolatione mixta.

 

De septem verbis  - ad exordium: