Sitire cum Christo quae vere sitienda sunt (dsv 2.8)
Scripturae Testamenti veteris plerumque per Scripturas Testamenti novi declarari solent; sed in hoc mysterio de siti Domini verba Psalmi sexagesimi octavi haberi possunt pro commentario Evangelii. Siquidem in Evangelio non aperte declaratur, an, qui obtulerunt acetum Domino sitienti, id fecerint, ut ei gratificarentur, an ut eum magis affligerent, id est ex amore vel odio. Nos cum sancto Cyrillo in malam partem accipimus factum illorum, qui Domino sitienti acetum propinaverunt. Sed verba Psalmi apertiora sunt, quam ut explicatione indigeant, atque ex eis hunc fructum colligemus, ut discamus sitire cum Christo, quae vere et salubriter sitienda sunt. Haec sunt verba Prophetae: Sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inventi: et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps 68,21–22). Itaque qui dederunt Christo Domino, paulo antequam crucifigeretur, vinum cum felle mixtum; et qui crucifixo Domino acetum obtulerunt, de illis erant, de quibus queritur, dicens: Sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.
Sed posset aliquis quaerere, an non beatissima Virgo, Mater Domini, et soror Matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalena cum Apostolo Joanne, stantes juxta Crucem vere et ex corde simul contristabantur? An non etiam mulieres illae, quae sequebantur Dominum ad montem Calvariae, plangentes eum (Lc 23,27), vere simul cum eo contristabantur? denique nonne Apostoli omnes passionis tempore tristabantur, cum eis Christus ipse praedixisset: Mundus gaudebit, vos vero contristabimini (Io 16,20). Omnino contristabantur omnes isti et serio contristabantur; sed non simul cum Domino contristabantur, quia non eadem erat tristitiae causa vel ratio in Christo et in aliis. Dominus autem ait: Sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. Illi tristabantur de passione et morte Christi corporali: ille non de hac re tristabatur nisi ad breve tempus in horto, ut se vere hominem demonstraret; immo dicebat: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar (Lc 22,15) et alio loco: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem (Io 14,28). Quaenam igitur causa erat tristitiae Domino, in qua simul contristantes non invenit? perditio animarum, pro quibus patiebatur. Et quae erat causa consolationis, in qua consolantem non invenit, nisi salus animarum; quam sitiebat? Hanc unam consolationem quaerebat, hanc optabat, hanc esuriebat, hanc sitiebat; sed datum est ei fel in escam et acetum in potum. Fellis enim amaritudo peccata significat, quibus nihil est amarius ei, qui sensum gustandi habeat non infectum vel depravatum; aceti vero acrimonia vel acerbitas obstinationem significat in peccato, proinde merito Christus testabatur, quia videbat pro uno latrone converso non solum alterum latronem in obstinatione mansisse, sed multos alios item obstinatos manere, et ex Apostolis ipsis omnes fere scandalum passos, Petrum negasse, Judam desperasse.
Si quis igitur velit Christum in Cruce esurientem et sitientem et inde valde contristatum et dolentem consolari atque reficere: primum ipse se offerat vere paenitentem et peccata propria detestantem; deinde simul cum Christo tristitiam magnam in corde suo concipiat, quod tanta animarum multitudo cotidie pereat, cum tam facile possent omnes homines salvari, si redemptionis pretio uti vellent. Vere Apostolus Paulus unus erat ex iis, qui cum Christo tristabantur, cum ait in Epistola ad Romanos (Rom 9,1–4): Veritatem dico in Christo, non mentior: ... quoniam tristitia mihi magna est et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, etc. Non poterat Apostolus magis amplificare desiderium suum erga salutem animarum quam illa exaggeratione, Cupiebam anathema esse a Christo. Significat enim ex sententia sancti Joannis Chrysostomi de compunctione cordis (Lib. 1) et in Epistola ad Romanos (Hom. 18) se adeo vehementer tristari de damnatione Judaeorum, ut, si fieri posset, cuperet ipse separari a Christo propter Christum; non quidem a caritate Christi separari cupiebat, de qua dixerat paulo ante: Quis nos separabit a caritate Christi? (Rom 8,35) sed a gloria Christi, malens ipse gloria caelesti privari, quam ut Christus privaretur tanto fructu passionis suae, quantus apparet in conversione multorum milium Judaeorum. Iste igitur vere tristabatur cum Christo et consolabatur dolorem Christi, sed paucos habet hoc tempore imitatores. Primum enim pastores animarum non pauci magis tristantur, si proventus Ecclesiae suae diminui aut etiam perire videant, quam si multus animarum numerus ex ipsorum absentia vel neglegentia pereat. Patientius, inquit S. Bernardus (Lib. 4 de Consid. c. 9) de episcopis loquens, ferimus Christi jacturam quam nostram. Cotidianas expensas cotidiano reciprocamus scrutinio, et continua Dominici gregis detrimenta nescimus. Non satis debet esse praelato, si ipse pie vivat et Christi virtutes privatim imitari satagat, nisi etiam subditos suos vel potius filios suos pios efficiat et per Christi vestigia ad vitam aeternam ducat. Proinde si Christo compati et cum illo tristari ejusque dolores consolari cupiunt, vigilent super gregem suum, non deserant oviculas suas, verbo dirigant, exemplo praecedant.
Sed etiam de privatis hominibus jure queri potest Christus, quod cum illo non contristentur neque dolorem suum consolentur. Et si, cum in Cruce pendebat, merito querebatur de perfidia et obstinatione Judaeorum, a quibus videbat tantum suum laborem doloremque contemni et tam pretiosam medicinam sanguinis sui tamquam a phreneticis respui: quid nunc dicere potest, cum non jam de Cruce, sed de caelo videat, ab his, qui in eum credunt aut credere se dicunt, nihili fieri passionem suam, sacrum sanguinem conculcari, et nihil nisi fel et acetum sibi offerri, id est sine consideratione divini judicii et sine metu gehennae multiplicari peccata? Gaudium est in caelis super uno peccatore paenitentiam agente (Lc 15,7); sed si paulo post ille, qui per fidem et baptismum natus videbatur in Christo, et qui per paenitentiam a morte revocatus videbatur ad vitam, iterum peccando moritur: nonne gaudium vertitur in tristitiam et lac in fel et vinum vertitur in acetum? Certe mulier, quae, cum parit, tristitiam habet, si vivum pariat puerum, jam non meminit pressurae, quia natus est homo in mundum (Io 16,21): sed si forte puer continuo moriatur aut etiam mortuus nascatur, nonne duplici dolore torquebitur? Sic etiam multi laborant confitendo peccata, fortasse etiam in jejuniis et eleemosynis non sine labore versantur; sed quia per conscientiam erroneam vel ignorantiam non probabilem ad indulgentiam non pervenerunt, nonne isti laborant in parturiendo, et tamen abortum faciunt et se ipsi et pastores suos duplico maerore conficiunt? Similes sunt ejusmodi homines viro aegrotanti, qui amarissimo pharmaco, unde sanitatem sperabat, sibi ipse mortem accelerat; vel agricolae, qui, post multos labores in vinea vel agro colendo consumptos, improvisa grandine superveniente, proventus omnes, id est labores suos omnes amittit. Ista igitur sunt mala jure deflenda, et qui ista deflet et de his contristatur, is cum Christo in Cruce contristatur, et cum in istis depellendis malis pro viribus laborat, is Christi patientis in Cruce labores mirifice consolatur et cum Christo vicissim in caelo gaudenti gaudebit et cum regnanti regnabit.
De septem verbis - ad exordium: