Sitire gloriam Dei, honorem Christi et salutem nostram ac salutem fratrum nostrorum (dsv 2.11)
Adhuc superest fructus unus, isque dulcissimus, qui ex verbo Sitio decerpi potest. Sanctus enim Augustinus enarrans Psalmum sexagesimum octavum, exponens verbum Sitio dicit, eo verbo significatum fuisse non solum desiderium potus corporalis, sed etiam desiderium, quo Christus flagrabat fidei et salutis inimicorum suorum. Sed possumus nos occasione accepta ex sancti Augustini sententia paulo altius ascendere ac dicere, Christum sitivisse gloriam Dei et salutem hominum, nos autem sitire debere gloriam Dei, honorem Christi, salutem nostram et salutem fratrum nostrorum. Et quidem, quod Christus sitierit gloriam Patris et salutem animarum, dubitari non potest; id enim clamant omnia opera ejus et omnes contiones ejus et omnes passiones ejus et omnia miracula ejus. Nobis potius cogitandum est, ut non simus ingrati tanto benefactori; qua ratione sic inflammari possimus, ut vere sitiamus honorem Dei, qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Io 3,16), et simul Christi gloriam vere atque ardenter sitiamus, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis hostiam et oblationem Deo in odorem suavitatis (Eph 5,2); necnon ut sic vere compatiamur fratribus nostris, ut salutem ipsorum ardentissime sitiamus. Sed illud nobis est maxime necessarium, ut salutem propriam ita vere et ex animo sitiamus, ut sitis illa cogat nos omnia pro viribus cogitare et loqui et agere, quae ad salutem nostram consequendam expediunt. Si enim nos neque honorem Dei neque Christi gloriam neque salutem proximorum sitiamus, non propterea vel Deus honore debito carebit, vel Christus gloria sua privabit, vel proximi salutem non consequentur: sed nos ipsi vere peribimus in aeternum, si salutem propriam sitire neglexerimus. Ex quo mihi saepe vehemens admiratio subit, unde fiat, ut sciamus, Christum salutem nostram tam ardenter sitivisse, et nos ipsi, qui certo credimus, Christum esse Dei sapientiam, non moveamur ad ejus exemplum imitandum in re, quae nobis super omnia necessaria est. Nec minus admiror, quod nos ipsi temporalia bona tam ardenter sitiamus, quasi essent bona sempiterna; et salutem vere sempiternam tam neglegenter quaeramus et non solum non sitiamus, sed vix leviter desideramus, quasi res esset momentanea et levis. Adde, quod temporalia non sint pura bona, sed admixta malis plurimis, et tamen sollicite et anxie appetuntur; salus aeterna nullum malum habet admistum, et tamen sic neglegitur, sic leviter appetitur, ac si nihil solidi contineret. Illumina, Domine, oculos meos interiores, ut inveniam aliquando tam noxiae ignorantiae causam.
Amor certe desiderium parit, desiderium vero, cum ardere vehementer incipit, sitis appellatur. Sed quis potest non amare salutem propriam, praesertim aeternam et ab omni malo immunem? Et si non vehementer desideratur, cur non ardenter sititur, cur non totis viribus quaeritur? Fortasse ratio est, quia salus aeterna non cadit sub sensum, ideoque neque experimentum ejus habemus, quale plane nobis adest salute corporali; proinde istam sitimus, illam frigide desideramus. Sed si res ita se habet, unde David, qui homo mortalis erat, tam ardenter visionem sitiebat Dei, in qua visione salus aeterna consistit, ut clamaret: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Ps 41,2–3). Ubi Propheta, adhuc in terris manens, visionem Dei, quae est ipsa salus aeterna, ardentissime sitiebat. Quod idem non soli contigit Davidi, sed viris plurimis sanctitate insignibus, quibus res omnes terrenae sordebant et insipidae videbantur, et sola vehementissime sapiebat et dulcissima esse videbatur memoria vel recordatio Dei. Non igitur causa, cur nos non ardenter sitiamus beatitudinem sempiternam, ea est, quod ea sub sensum non cadat, sed quod non attente et assidue cum plena fide cogitatur. Cur autem non ita, ut oportet, cogitetur, causa est, quia nos spirituales non sumus, sed animales. Animalis enim homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei. (1 Cor 2,14). Quare si cupis, anima, sitire salutem tuam et aliorum, et multo etiam magis honorem Dei et gloriam Christi, audi beatum Jacobum dicentem: Si quis ex vobis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat: et dabitur ei. (Iac 1,5). Neque enim ista tam sublimis sapientia in scholis mundi reperitur, sed in solo auditorio spiritus Dei, qui hominem animalem convertit in spiritualem; neque satis est semel et frigide petere, sed oportet perseverare pulsando et inenarrabili gemitu clamare ad aures Patris. Si enim pater carnalis ploranti filiolo et panem poscenti denegare non solet: quanto magis, inquit Dominus, Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? (Lc 11,13).
De septem verbis - ad exordium: