Jdi na obsah Jdi na menu
 


Sitire veram aquam vivam (dsv 2.9)

 

Alia nec parum utilis consideratio mihi occurrit, dum sitim Christi in Cruce pendentis attente considero. Videtur enim mihi Dominus in eum sensum dixisse Sitio, quod dixit mulieri Samaritanae: Da mihi bibere (Io 4,7). Nam paulo post aperiens mysterium verbi sui adjunxit: Si scires donum Dei, et quis est, qui dixit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petiisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam (Io 4,10). Quomodo enim sitiet, qui est fons aquae vivae? annon de se loquebatur, cum diceret in Evangelio: Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Io 7,37)? Et nonne ipse est petra illa, de qua loquitur Apostolus ad Corinthos: Bibebant de consequenti eos petra, petra autem erat Christus (1Cor 10,4)? Denique nonne ipse est, qui loquitur ad Judaeos per Jeremiam: Dereliquerunt me, fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas (Ir 2,13). Videor igitur mihi videre Dominum in Cruce, tamquam in sublimi specula, respicientem orbem terrarum plenum hominibus sitientibus et languentibus prae siti, et occasione sitis suae corporalis eundem Dominum, misertum communem illam sitim generis humani, clamavisse: Sitio, hoc est, vere quidem sitio propter exhaustum jam atque exsiccatum humorem corporis mei, sed haec sitis in momento finietur; magis autem sitio, ut homines ex fide cognoscere incipiant, me esse verum fontem aquae vivae, et veniant ad me et bibant, et deinceps non sitient in aeternum.

O nos beatos, si contionem istam Verbi incarnati attentissimo corde audiremus. An non enim homines fere omnes sitiunt siti concupiscentiae ardentissima et insatiabili aquas labentes et turbidas rerum transeuntium et defluentium, quae vulgo dicuntur bona, pecunias, honores, voluptates? Et quis umquam, istam aquam bibens, non sitivit iterum? Et quis umquam, Christum Magistrum audiens, gustare coepit aquam vivam sapientiae caelestis et caritatis divinae, qui non, continuo exstincta siti rerum terrenarum, respirare coeperit in spem aeternae vitae, et deposita mordaci cura acquirendi et cumulandi terrena, non coeperit desiderare et sitire caelestia? Haec aqua viva, non ex terra ascendens, sed de caelo descendens, quam Dominus, fons aquae vivae, nobis dabit, si eam ab illo ardentibus precibus et non sine fonte lacrimarum postulabimus, non solum sitim sedabit rerum terrenarum, sed etiam erit nobis cibus et potus indeficiens toto tempore nostrae peregrinationis. Sic enim loquitur Isaias Propheta: Omnes sitientes, venite ad aquas (Is 55,1). Et ne forte putas, simplicem esse aquam vel magno pretio emendam subjungit: Properate, inquit, venite et emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac (Ibid.) Aqua emenda dicitur, quia non sine aliquo labore, id est dispositione propria acquiritur, sed absque argento et absque ulla commutatione, quia gratis datur neque ullum aequale pretium inveniri posset. Et quam paulo ante vocaverat aquam, nunc appelal vinum et lac, quia res quaedam est pretiosissima, quae simul comprehendit virtutem sive perfectionem aquae, vini et lactis.

Haec est vera sapientia et caritas, quae dicitur aqua, quia refrigerat aestum concupiscentiae; vinum, quia calefacit et inebriat mentem ebrietate maxime sobria; lac, quia nutrit dulci pabulo praecipue infantes in Christo, juxta illud Apostoli Petri: Sicut modo geniti infantes lac concupiscite (1Ptr 2,2). Haec eadem vera sapientia et caritas, concupiscentiae carnis contraria, est jugum illud suave et onus leve (Mt 11,30), quod qui libenter humiliterque suscipiunt, inveniunt requiem veram et solidam animabus suis, ut non amplius sitiant neque opus habeant aquas ex terrenis puteis haurire. Haec dulcissima requies animorum aperuit solitudines, implevit monasteria, reformavit clerum, ipsos etiam conjugatos ad moderationem non exiguam revocavit. Certe palatium Theodosii junioris imperatoris non absimile magno monasterio videbatur (Socr.lib. 7 c.22), et domus comitis Elzearii parvi monasterii formam praeferebat (Vide Surium tom. 5 die 27 Sept.). In utroque loco nulla jurgia, nullae contentiones audiebantur, sed psalmi et cantica sacra frequentissime resonabant. Haec omnia Christo debemus, qui siti sua sitim nostram exstinxit, et tamquam fons vivus aquis jugiter manantibus agros cordium nostrorum ita rigavit, ut siccitatem non timeant, nisi ab ipso fonte corda nostra (quod absit), inimico instigante, recedant.

 

De septem verbis  - ad exordium: