De septem verbis a Christo in cruce prolatis

auctore B. Roberto Bellarmino S. J., S. R. E. cardinalis

Dedicatio
Christus eximium exemplar omnium virtutum.

Ven. Congregationi Caelestinorum
Monachorum ordinis s. Benedicti
Robertus cardinalis Bellarminus
ejusdem congregationis protector
S. D.

Sapienter omnino Pynuphius Abbas apud Cassianum (Lib. 4 de instit. renuntiant. cap. 4.) perfectum monachum cum Christo Domino crucifixo comparandum censuit. Virtutes enim, quae in perfecto monacho potissimum requiruntur, tres numerari solent: paupertas, omnem proprietatem excludens, castitas, carnalium voluptatum semper expers, et oboedientia, a nutu praefecti omnino dependens; quibus in regula S. Benedicti loci stabilitas adjungi solet. Si quis autem velit voluntariae paupertatis usque ad omnimodam nuditatem et egestatem exemplar cernere, Christum crucifixum intueatur, qui, sicut, dum viveret, non habuit, ubi caput reclinaret, sic in morte ipsa etiam vestimenta, quae sola illi reliqua erant, inter crucifixores dividenda dimisit. Et si quis cupiat speculum intueri mortificationis carnis, quae castitatem impollutam custodiat, in Christo crucifixo sine dubitatione reperiet, quippe quem a planta pedis usque ad verticem dolor continuus occupabat. Quodsi et oboedientiae perfectae typum requirat, nusquam alibi clarius cernet quam in illo, qui factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phlp 2,8). Neque solam oboedientiae virtutem, sed etiam comites ejus individuas, patientiam et humilitatem, et principium ejus et finem, ardentissimam caritatem, et in his omnibus perseverantiam usque in finem, quae per stabilitatem significatur, in Christo crucifixo, tamquam in eminentissima virtutum omnium idea, concipiet. Vere igitur et Christus in Cruce pendens exemplar est clarissimum monasticae perfectionis, et perfetus monachus crucifixum Dominum verissime repraesentat. Hanc Christi crucifixi repraesentationem vel similitudinem sanctus Petrus Caelestinus inprimis ad vivum expressisse videtur; ejus enim vita ab ipsa paene infantia usquae ad extremam senectutem et mortem nihil fuit aliud nisi assidua meditatio Crucis et perpetua imitatio Crucifixi. Ad quam rem proprie designandam crux aurea in aere divino miraculo pendens visa est ante fores cubiculi ejus morientis, a Feria sexta usque ad vesperam Sabbati, in qua spiritum Deo felicissime reddidit. Quam crucem a multis conspectam cum stupore fuisse, refert Petrus ab Alliaco Cardinalis Cameracensis (In Vita S. Petri Caelestini lib. 2. cap. 19.); et res eadem, ut plane caeleste signum, in ipso canonizationis ejus diplomate commemoratur. Quae cum ita sint, jure mihi videor libros meos de Septem verbis in Cruce a Christo pronuntiatis Caelestinis meis offerre ac dicare potissimum debuisse. In his enim libris explicare conatus sum Crucifixi virtutes praecipuas, quae omnibus fidelibus valde utiles sunt, sed iis, qui crucis mortificationem ex proprio instituto sequuntur, omnino necessariae. Qui enim cum Christo cruci affixi sunt et mundo mortui per externam observantiam regularem, et virtutibus Christi crucifixi carent, ii cum infelice latrone crucis ignominiam et dolores patiuntur, sed Christi crucifixi gloriam et praemia non assequentur; et melius erat illis, ut loquitur S. Petrus (2 Ptr 2,21), non cognoscere viam justitiae (perfectae), quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Quare monachos omnes, sed inprimis Caelestinos meos admoneo, ut, si velint esse, quod nomine praeferunt, librum Crucis Christi assidue legant et iterum atque iterum volvant et revolvant, ac, ut commentarium habeant ad obscura loca intellegenda dilucidum et fidelem, beati Petri Caelestini et aliorum Sanctorum Vitas frequenter legant et, quae didicerint, opere complere studeant. Sic enim fiet, ut cotidie magis crux illis dulcescat et imitatio Crucifixi sic illis suavis amabilisque reddatur, ut facile contemnant scribas et pharisaeos, id est carnem et sanquinem, clamantes atque dicentes: Descende de cruce. Sic olim discipuli sancti Francisci, cum libros sacros nondum haberent, ut sanctus refert Bonaventura (In Vita S. Francisci, cap. 4.), librum Crucis Christi continuatis aspectibus diebus ac noctibus revolvebant, exemplo Patris et eloquio eruditi, qui jugiter faciebat eis de Cruce Christi sermonem. Accipite igitur, venerabiles Patres, munusculum a Protectore Vestro, quod erit etiam post obitum ejus pignus amoris, quo vos omnes ex corde dilexit et virtutum sancti Petri Caelestini heredes et Christi crucifixi veros discipulos et imitatores semper esse cupivit.

Praefatio
Verba Christi in Cruce prolata totam doctrinam eius colligunt; de forma Crucis.
Ecce, jam quartus agitur annus, cum, me ad exitum paraturus, ad locum quietis secedo a negotiis vacuus, sed non vacans a meditatione Scripturarum sanctarum et a scriptione eorum, quae meditanti occurrunt: ut, si prodesse jam voce vel scriptione longa non valeo, saltem piis libellis fratribus meis possim utcumque prodesse. Cogitanti vero mihi, quid potissimum eligerem, quod et me ad bene moriendum disponeret et proximis meis ad bene vivendum prodesset, occurrit mors ipsa Domini, atque illa postrema contio, quam, septem brevissimis sed gravissimis sententiis constantem, ex Cruce, quasi ex editissima cathedra, Redemptor mundi ad humanum genus universum habuit, siquidem in contione illa sive in septam verbis illis continentur omnia, de quibus idem Dominus ait: Ecce, ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prohpetas de Filio hominis (Lc 18,31). Ea, quae Prophetae de Christo futura praedixerunt, ad quatuor capita revocantur: ad contiones ad populum, ad orationem ad Patrem, ad mala gravissima patienda, ad opera sublimia et admirabilia perpetranda. Quae quidem omnia in ipsa Christi vita mirifice claruerunt. Contionabatur enim Dominus frequentissime in templo, in synagogis, in campis, in locis desertis, in domibus privatis, denique etiam de navicula ad turbas in litore consistentes. Porro noctes ut plurimum consumebat in oratione ad Deum. Sic enim loquitur Evangelista: Erat pernoctans in oratione Dei (Lc 6,12; 21,37). Opera vero admiranda in expellendis daemonibus et aegrotis curandis et panibus multiplicandis et tempestatibus sedandis in Evangeliis leguntur passim. Denique mala, quae reddebantur ei pro bonis, plurima erant, non solum in contumeliis verborum, sed etiam in lapidatione et praecipitio. Ceterum haec omnia verissime consummata sunt in Cruce. Sic enim contionatus est ex Cruce, ut plurimi redirent tundentes pectora sua; nec solum corda hominum, sed etiam petrae scissae sunt. Sic etiam oravit in Cruce, ut cum clamore valido et lacrimis orans exauditus sit pro sua reverentia, ut Apostolus loquitur ad Hebraeos (Hbr 5,7). Quae vero passus est in Cruce, tanto majora sunt iis, quae in reliqua vita passus est, ut haec sola ad passionem proprie pertinere videantur. Denique signa et prodigia numquam majora edidit, quam cum in Cruce veluti ad extremam imbecillitatem atque infirmitatem redactus esse videretur. Tunc enim non solum ostendit signa de caelo quae antea Judaei ab eo importune petierant (Mt 16,1); sed etiam paulo post signum edidit omnium signorum maximum, cum, mortuus et sepultus, propria virtute ab inferis rediit et corpus ipse suum ad vitam et vitam immortalem revocavit. Vere igitur in Cruce consummata sunt omnia, quae scripta fuerunt per Prophetas de Filio hominis.
Sed antequam de ipsis verbis Domini scribere incipiamus, visum est operae pretium, ut de ipsa Cruce, quae sedes contionantis et altare sacrificantis et stadium pugnantis et officina mirabilia facientis fuit, pauca dicamus. De structura igitur Crucis communior veterum sententia est, quod ex tribus lignis constiterit, uno oblongo, in quo corpus crucifixi extendebatur; altero transverso, in quo manus figebantur; tertio affixo ad partem inferiorem, in quo pedes crucifixi quiescebant, sed clavis confixi, ne dimoveri possent. Ita tradunt Patres antiquissimi, sanctus Justinus (In Dialog. cum Tryph. lib. 5.) et sanctus Ireneus (Advers. Haeres. Valentin.). Qui auctores satis aperte indicant, utrumque pedem supra scabellum stetisse, non unum pedem super alterum. Ex quo sequitur, clavos Christi quatuor fuisse, non tres tantum, ut multi existimant, qui ea de causa pingunt Christum Dominum ita Cruci affixum, ut unum pedem super alterum habeat. Sed apertissime contra sentit Gregorius Turonicus (Lib. de gloria Martyrum cap. 6.), et confirmatur ejus sententia ab antiquis picturis. Vidi ego ipse Parissiis in bibliotheca regia antiquissimos Evangeliorum libros manuscriptos, in quibus pictus erat frequnter Christus crucifixus, et semper cum quatuor clavis.
Porro lignum oblongum supra transversum aliquantulum eminuisse, tradit S. Augustinus (Epist 120.) et S. Gregorius Nyssenus (Sermo 1 de resurrect.) et ex Apostolo id colligi posse videtur. Cum enim Apostolus ad Ephesios (Eph 3,18) scribis: Ut, quae sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum, satis aperte describit figuram Crucis, quae quatuor habet extrema: latitudinem in longo transverso; longitudinem in oblongo; altitudinem, in ea parte oblongi, quae exstat atque eminet supra transversum; et profundum, in ea parte, quae sub terram absconditur. Hoc genus tormenti non casu neque invitus Dominus noster subivit, sed ab ipsa aeternitate praeelegit, ut S. Augustinus docet (Epist 120), idque ex illo Actorum Apostolico testimonio: Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum interemistis (Act 2,23). Et ideo Christus ipse initio praedicationis Nicodemo dixit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis, qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Io 3,14 15). Et saepe Apostolos, de sua Cruce loquens, ad imitandum hortabatur, dicens: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Mt 16,24).
Cur autem hoc supplicium Dominus elegerit, ille solus proprie novit, qui elegit. Sed tamen non desunt mysteria, quae sancti Patres excogitaverunt et nobis scripta reliquerunt. Sanctus Irenaeus libro paulo ante notato (Adversus haereses. lib. 5.) scribit, duo crucis brachia sub uno titulo convenire, in quo scriptum erat: Jesus Nazarenus Rex Judaeorum, ut intellegeremus duos populos, Hebraicum et gentilem, qui antea divisi erant, in unum corpus sub uno capite Christo aliquando fuisse jungendos. S. Gregorius Nyssenus in oratione de resurrectione (Orat. 1.) scribit, partem Crucis, quae caelum respicit, significare, per Crucem quasi per clavim caelum aperiri; partem vero, quae ad centrum mundi vergit, significare spoliandum fuisse infernum a Christo, cum ad eum descendisset; duo Crucis brachia, quae ad Orientem et Occidentem porriguntur, repurgationem mundi totius per Christi sanguinem futuram significare. Sancti vero, Hieronymus in Epistola ad Ephesios, Augustinus (Ep. 120.) ad Honoratum, et Bernardus de consideratione (Lib 5.), praecipuum Crucis mysterium ab Apostolo breviter attingi docent in verbis illis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Eph 3,18). Significantur autem in his verbis primum attributa Dei: in altitudine potentia, in profundo sapientia, in latitudine bonitas, in longitudine aeternitas. Deinde virtutes Christi patientis: in latitudine caritas, in longitudine patientia, in altitudine oboedientia, in profundo humilitas. Denique virtutes in hoc tempore necessariae iis, qui salvantur per Christum: in profundo fides, in altitudine spes, in latitudine caritas, in longitudine perseverantia. Ex quibus intellegimus, solam caritatem, quae merito dicitur regina virtutum, ubique locum habere in Deo, in Christo et in nobis; reliquas virtutes alias esse in Deo, alias in Christo, alias in nobis. Proinde mirum non est, si in ipsis Christi novissimis verbis, quae nunc explicanda suscepimus, primum locum obtineat caritas.
Nos igitur primum explicabimus tria prima verba, quae dicta sunt a Christo circa horam sextam, antequam sole obscurato tenebrae fierent super omnem terram. Deinde considerabimus ipsam solis defectionem; et tunc veniemus ad explicanda reliqua verba Domini, quae prolata fuerunt circa horam nonam, ut scribit sanctus Matthaeus (Mt 27), videlicet recedentibus tenebris, et morte Christi propinquante vel potius imminente.

LIBER PRIMUS
DE PRIMIS TRIBUS VERBIS IN CRUCE PROLATIS

CAPUT I
Explicatur ad litteram verbum primum: Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt.
Christus Jesus, Verbum aeterni Patris, et de quo idem Pater aperte dixit: Ipsum audite (Mt 17,5; Lc 9,35; 2 Ptr 1,17; Mc 9,6), et qui de se aperte pronuntiavit, Unus est magister vester, Christus (Mt 23,8); ut officio suo plenissime satisfaceret, non solum vivens a docendo numquam cessavit, sed etiam moriens ex cathedra Crucis verba pauca, sed ardentia, sed utilissima, sed efficacissima praedicavit; et plane dignissima, quae a christianis omnibus in intimo cordis recipiantur et custodiantur et examinentur et reipsa ac factis adimpleantur. Prima sententia haec est: Jesus autem dicebat, Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt (Lc 23,34). Quam sententiam tamquam vere novam et insolitam voluit Spiritus Sanctus praedici ab Isaia Propheta in illis verbis: Et pro transgressoribus rogavit (Is 53,12). Quam vere autem dixerit Apostolus Paulus: Caritas non quaerit, quae sua sunt (1 Cor 13,5), ex ordine harum sententiarum facile potest intellegi. Siquidem ex numero harum sententiarum tres ad bonum aliorum pertinent, tres ad bonum proprium, una est communis. Sed prima cura Domino fuit de aliis, postrema de se. Ex primis autem tribus sententiis, quae ad alios pertinent, prima dirigitur ad inimicos, secunda ad amicos, postrema ad consanguineos. Cujus ordinis haec est ratio: quoniam caritas primum succurrit magis egentibus; et qui tunc magis egebant, inimici erant; et nos quoque tanti magistri discipuli magis egebamus, ut nos institueret de dilectione inimicorum, quae difficilior et rarior est, quam de dilectione amicorum, quae facillima est, et nobiscum quodam modo nascitur et nobiscum crescit et saepe plus, quam oportet, invalescit. Ait igitur Evangelista: Jesus autem dicebat. Illud autem designat tempus et occasionem orandi pro inimicis, atque opponit verba verbis et operibus opera. Ac si diceret Evangelista: Illi Dominum crucifigebant et vestes ejus, ipso aspiciente, inter se dividebant; alii irridebant et infamabant, quasi seductorem et mendacem: ille autem cum haec videret et audiret et dolor atrocissimus esset ob manus et pedes recens crudelissime perforatos, reddens bona pro malis dicebat: Pater, dimitte illis.
Patrem appellat, non Deum aut Dominum, quia intellegebat, in hac causa opus esse benignitate Patris, non severitate judicis: et quia ad Deum flectendum, sine dubio iratum ob tam ingentia scelera, opus erat amabile nomen Patris objicere. Itaque illud Pater hoc significare videtur: Ego Filius tuus, qui patior, ignosco, ignosce et tu, Pater. Mihi Filio dona hanc offensionem, quamvis isti non mereantur. Memento etiam, te quoque esse patrem istorum per creationem, quia eos fecisti ad imaginem et similitudinem tuam. Ostende igitur in illos paternam caritatem tuam, quoniam, etsi mali sunt, tamen filiis sunt.
Dimitte. Haec vox continet summam petitionis, quam Filius Dei, tamquam advocatus inimicorum suorum, Patri suo repraesentat. Potest autem illud verbum Dimitte referri tum ad poenam, tum ad culpam. Si referatur ad poenam, exaudita fuit haec oratio, quia, cum mererentur Judaei propter hoc scelus statim gravissime puniri, et vel igne de caelo cadente consumi vel diluvio aquarum perire vel ferro et fame exterminari, dilata fuit poena hujus peccati ad annos quadraginta; et, si interim gens illa paenitentiam egisset, salva incolumisque mansisset; sed quia paenitentiam non egit, immisit in eos Deus exercitum Romanorum, Vespasiano inperante, qui civitatem primariam evertit, et gentem Judaeorum partim fame in obsidione, partim gladio capta civitate necavit, partim vendidit, partim captivos abduxit, partim in varias terras et loca dispersit. Quod ipsum Dominus primum per parabolam vineae (Mt 20,1 16) et regis, facientis nuptias filio suo (Mt 22,1 14), et similitudinem ficulneae infructuosae (Lc 13,6 9), deinde etiam disertis verbis in die palmarum flendo et lamentando praedixit (Lc 19,41 44). Quod vero ad culpam attinet, exaudita fuit oratio, quia multis per hujus orationis meritum data est a Deo gratia compunctionis et resipiscentiae. Inter quos illi sunt, qui revertebantur percutientes pectora sua (Lc 23,48); et centurio, qui dicebat: Vere Filius Dei erat iste (Mt 27,54), et plurimi, qui paulo post ad apostolorum praedicationem convertebantur et confitebantur, quem negaverant, et adorabant, quem despexerant. Cur autem non omnibus conversionis gratia data sit, ratio est, quia oratio Christi conformis erat sapientiae et voluntati Dei. Quod illis verbis scribit sanctus Lucas in Actibus Apostolorum, cum dicit: Crediderunt, quotquot praeordinati erant ad vitam aeternam (Act 13,48).
Illis. Per hanc vocem significantur ii, quibus indulgentiam Christus oravit. Et quidem primi videntur illi esse, qui Christum reipsa cruci affixerunt et ejus vestimenta inter se diviserunt, deinde omnes illi, qui causa passionis Dominicae fuerunt, ut Pilatus, qui sententiam tulit, ut populus, qui clamavit: Tolle, tolle, crucifige eum (Io 19,15) ut principes sacerdotum et scribae, qui eum falso accusaverunt; ac ut altius ascendamus, ipse etiam primus homo et ejus omnis posteritas, qui peccando causam passioni Christi dederunt. Itaque inimicis suis omnibus veniam petiit ex Cruce Dominus. Inter inimicos autem nos omnes eramus, dicente Apostolo: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom 5,10). Itaque nos omnes, etiam ante quam nati essemus, numerati sumus in sacratissimo illo Memento, ut sic loquar, quo summus Pontifex Christus oravit in Missa illa sacrosanctissima, quam in ara Crucis peregit. Quid ergo retribues Domino, anima mea, pro omnibus, quae retribuit tibi, etiam antequam esses? Vidit pius Dominus, te quoque inter inimicos suos aliquando futuram, et te non quaerente neque petente, pro te ad Patrem oravit, ut tibi non imputaretur stultitia. An non et te oporteret semper meminisse tam dulcis patroni et omnibus viribus laborare, ut nulla te praeteriret occasio illi serviendi? An non etiam par esset, ut tanto exemplo permotus disceres et tu non solum inimicis tuis facile ignoscere et pro eis orare, sed etiam, quotquot poteris, ad idem faciendum adducere? Omnino ita est, et hoc ipsum facere cupio et statuo, modo qui dedit tam insigne exemplum, porrigat etiam ex eadem pietate sua ad opus tam grande efficax auxilium.
Non enim sciunt, quid faciunt. Ut videretur rationabilis intercessio, extenuat sive excusat Christus delictum inimicorum suorum, eo modo, quo potuit. Excusare certe non poterat injustitiam in Pilato neque crudelitatem in militibus neque invidiam in principibus sacerdotum neque stultitiam et ingratitudinem in populo neque falsa testimonia in pejurantibus. Hoc solum restabat, ut excusaret in omnibus ignorantiam. Vere enim, ut Apostolus loquitur, si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (1 Cor 2,8). Sed quamvis neque Pilatus neque principes sacerdotum neque populus neque ministri cognovissent Christum esse Dominum gloriae, cognovit tamen Pilatus illum fuisse virum justum et sanctum et a principibus sacerdotum per invidiam traditum; et agnoverunt principes sacerdotum illum vere esse Christum in lege promissum, ut sanctus Thomas (In Comment. ad 2. c. prioris ad Corint.) docet; quia negare non poterant neque negabant, eum multa signa facere, quae Messiam facturum fuisse Prophetae praedixerant. Cognovit denique populus, Christum sine causa justa damnari, palam clamante Pilato: Nullam causam inveni in eo (Lc 23,14), et: Innocens ego sum a sanguine justi hujus (Mt 27,24). Quamvis autem non cognoverint Judaei, sive principes sive populi, Christum esse Dominum gloriae, tamen cognoscere potuissent, nisi malitia excaecasset corda illorum. Sic enim loquitur sanctus Joannes (Io 12,37.39.40): Cum tanta signa fecisset coram eis, non credebant, quia dixit Isaias (Is 6,9; Mt 13,14; Mc 4,12; Lc 8,10; Act 28,26; Rom 11,8): Excaeca cor populi hujus et aures ejus aggrava, ut videntes non videant, et audientes non audiant, et convertantur, et sanem eos. Neque vero excaecatio excusat excaecatum, quia voluntaria et concomitans est, non praecedens. Ad quam modum illi etiam, qui ex malitia peccant, laborant semper ignorantia aliqua, quae tamen non excusat, quia non praecedit, sed comitatur. Vere enim Sapiens (Pr 14,22) dicit: Errant, qui operantur malum. Et vere etiam Philosophus dicit: Omnis malus ignorans. Et de omnibus peccantibus vere dici potest: Non sciunt, quid faciunt. Nemo enim potest velle malum sub ratione mali, quia voluntatis objectum non est res bona vel mala, sed solum bona, atque idcirco qui eligunt malum, semper eligunt sub ratione boni repraesentatum, immo etiam sub specie maximi boni, quod tunc obtineri possit. Cujus rei causa est perturbatio partis inferioris, quae offundit tenebras rationi et facit, ut non discernat nisi id parum boni, quod est in ea re, quae appetitur. Qui enim eligit adulterium vel furtum facere, numquam eligeret, nisi attenderet ad bonum delectationis vel lucri, quod est in adulterio vel furto; et nisi oculos mentis clauderet ad malum turpitudinis vel injustitiae, quae est in adulterio vel furto. Itaque similis est omnis, qui peccat, homini, qui, ex alto semetipse in fluvium praecipitare cupiens, ante claudit oculos ac postea semet in flumen projicit. Sic igitur omnis, qui male agit, odit lucem et ignorantia voluntaria laborat, quae non excusat, quia voluntaria est. At si non excusat, cur Dominus ait: Dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt? Ad hoc responderi potest, verba Domini primum intellegi posse de crucifixoribus, quos probabile est, penitus ignoravisse Christi non solum divinitatem, sed etiam innocentiam, et simpliciter functos officio suo. Pro his ergo verissime Dominus dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt.
Deinde si intellegantur de nobis, qui nondum eramus, vel de multis peccatoribus absentibus, qui vere nesciebant, quid tunc Hierosolymis ageretur, verissime Dominus dixit: Nesciunt, quid faciunt. Denique si intellegantur de iis, qui praesentes erant vel innocentem hominem non ignorabant: tunc dicendum erit, Christi caritatem tantam fuisse, ut peccatum inimicorum suorum extenuare voluerit, eo modo, quo poterat. Quamvis enim ignorantia illa simpliciter non excuset, tamen rationem aliquam, quamvis tenuem, excusationis habere videtur; quia gravius peccassent, si omni prorsus ignorantia caruissent. Et quamvis non ignoraret Dominus, excusationem illam non tam excusationem quam umbram excusationis esse, voluit tamen illam afferre, ut ex ea intellegeremus bonam ejus voluntatem erga peccatores, et quam avide arripuisset excusationem meliorem etiam pro Caipha et Pilato, si ulla melior et rationabilior inveniri potuisset.

CAPUT II
De primo fructu primi verbi in Cruce prolati. Charitas quam nos docet ardentissima Christi charitas.
Explicavimus, quae sit sententia primi verbi a Christo in Cruce prolati, nunc fructus aliquos, eosque optimos et nobis omnibus utilissimos ex eo verbo decerpere meditando curabimus. Primum omnium ex hac prima parte contionis Christi in cathedra Crucis habitae discimus, caritatem Christi ardentiorem fuisse, quam nos intellegere vel cogitare possimus. Atque hoc est, quod Apostolus, ad Ephesios scribens, ait: Scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi (Eph 3,19). Significat enim eo loco Apostolus, per mysterium Crucis posse nos discere, magnitudinem charitatis Christi tantam esse, ut superemineat scientiam nostram; cum sit major, quam ut nos eam cognitione apprehendere valeamus. Nos enim cum uno aliquo gravi dolore cruciamur, sive dentium, sive oculorum, sive capitis, sive alterius membri, ita in illo uno tolerando occupamur, ut nihil aliud cogitare possimus: ideo neque visitationes amicorum neque negotiorum tractatores admittimus. Christus autem crucifixus coronam spineam in capite gerebat, ut satis aperte docent antiquissimi scriptores, Tertullianus latinus libro contra Judaeos (Cap. 13), et Origenes Graecus in Matthaeum (Tract. 35): proinde caput ad Crucem sine dolore applicare sive admovere non poterat. Manus ejus et pedes clavi tenebant, ex quorum terebratione dolorem acerbissimum et continuum Dominus hauriebat. Corpus nudum et multa flagellatione et longis itineribus fatigatum, ad ignominiam et frigus publice expositum, et pondere suo manuum et pedum vulnera cum immani et perpetuo cruciatu divexans, pio Domino multos simul dolores et quasi cruces plurimas afferebat. Et tamen, o caritas vere scientiam nostram superans! his omnibus contemptis, quasi nihil ipse pateretur, de sola inimicorum suorum salute sollicitus et impendens illis periculum avertere cupiens, ad Patrem clamat: Pater, dimitte illis. Quid faceret, si scelesti illi homines persecutionem injuste paterentur, non facerent? si amici, si consanguinei, si filii, non hostes, non proditores, non scelestissimi parricidae fuissent? Vere, benignissime Jesu, caritas tua scientiam nostram vincit. Video enim cor tuum inter tot procellas injuriarum et passionum, quasi scopulum in medio mari fluctibus undique assidue pulsatum, immotum tamen et pacificum. Aspicis enim hostes tuos crudeles, qui post tot mortalia inflicta vulnera patientiam tuam irrident et laetantur, cum malefecerint: aspicis, inquam, non ut inimicus inimicos ferocientes, sed ut Pater filiolos vagientes, vel ut medicus aegrotos ex gravi morbo delirantes; ideo non eis irasceris, sed eorum misereris et omnipotenti Patri curandos sanandosque commendas. Haec enim vis est verae caritatis, ut cum omnibus pacem habeat, nullos reputet inimicos, sed et cum iis, qui oderunt pacem, vivet pacifice.
Atque hoc est, quod in cantico amoris de virtute perfectae caritatis praedicatur: Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, neque flumina obruent illam (Ct 8,7). Aquae multae passiones multae sunt, quas nequitiae spirituales, quasi tartareae procellae, per Judaeos et gentiles, quasi nubes odiorum gravidas, in Christum effuderunt: sed tamen diluvium istud aquarum, id est poenarum, non potuit exstinguere incendium caritatis, quod ardebat in pectore Christi. Ideo Christi caritas in diluvio illo aquarum multarum eminebat et ardebat, dicens: Pater, dimitte illis. Nec solum aquae illae multae non potuerunt exstinguere caritatem Christi, sed neque deinceps flumina persecutionum obruere potuerunt caritatem membrorum Christi. Ideo paulo post caritas vere christiana ardens in pectore S. Stephani non potuit exstingui ab imbre lapidum, sed exarsit et clamavit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act 7,59). Ac deinceps Christi perfecta atque invicta caritas propugnata in multis milibus sanctorum Martyrum et Confessorum ita pugnavit adversus flumina persecutorum tum invisibilium, tum visibilium, ut vere dici possit, usque ad mundi consummationem neque flumina passionum obruent incendium caritatis.
Ac ut ab humanitate Christi ad divinitatem ejus ascendamus, magna fuit Christi hominis caritas erga crucifixores suos: sed major fuit erga eosdem et postea erit usque ad mundi consummationem caritas Christi Dei et Patris ejus ac Spiritus Sanci erga homines, qui cum ipso Deo inimicitias gerunt et, si possent, deturbarent eum de caelo et in crucem agerent atque occiderent. Quis cogitando assequi poterit caritatem Dei erga homines ingratos et malos? Angelis peccantibus non pepercit Deus (2Pt 2,4) neque locum paenitentiae indulsit: homines peccantes et blasphemantes et ad diabolum, hostem Dei, deficientes, patienter saepe tolerat; nec solum tolerat, sed interim pascit ac nutrit, quin etiam sustentat ac portat: In ipso enim vivimus, movemur, et sumus, ut Apostolus loquitur (Act 17,28). Nec solum boni ac justi, sed etiam ingrati et mali, ut Dominus loquitur apud Lucam (Lc 6,35). Nec solum bonus Dominus noster nutrit et pascit, sustentat et portat inimicos suos, sed etiam saepe cumulat benificiis, ornat ingenio, divitiis auget, evehit ad honores, sublimat ad regna: atque interim patienter exspectat, ut revertamur a via iniquitatis et perditionis.
Ac ut cetera omittamus, quae infinitam orationem desiderarent, si de caritate Dei in homines malos atque inimicos divinae majestatis omnia, quae dici possent, enumerare vellemus; Christi beneficium solum, de quo nunc agimus, consideremus. Nonne sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Io 3,16)? Mundus inimicus Dei est, nam in maligno positus est (1 Io 5,19), ut loquitur sanctus Joannes. Et: Qui diligit mundum, non est caritas Patris in eo (1 Io 2,15), ut idem ipse testis est. Et: Amicitia mundi hujus inimicitia est Dei (Iac 4,4). Et: Qui voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur, ut scribit sanctus Jacobus (Iac 4,4). Deus igitur, diligens mundum, inimicum suum dilexit, sed ut faceret amicum. Nam ideo misit ad illum Filium suum, qui est Princeps pacis (Is 9,6), ut per eum reconciliaretur mundus Deo. Ideo enim nascente Christo cecinerunt Angeli: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax (Lc 2,14). Itaque Deus dilexit mundum inimicum, ut per Christum offerret illi reconciliationem, et reconciliatus evaderet supplicium debitum inimico. Mundus Christum non recepit, auxit culpam, insurrexit in mediatorem, inspiravit Deus mediatori, ut redderet bona pro malis et rogaret pro persecutoribus: rogavit, exauditus est pro sua reverentia (Hbr 5,7). Exspectavit Dei patientia, ut mundus per Apostolorum praedicationem paenitentiam ageret; et qui paenitentiam egerunt, indulgentiam acceperunt; qui non egerunt, tandem post longam Dei patientiam justo Dei judicio exterminati sunt. Vere igitur ex hoc primo Christi verbo discimus supereminentem scientiae caritatem Christi, discimus quoque supereminentem scientiae caritatem Dei Patris, qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Io 3,16).

CAPUT III
De altero fructu ejusdem primi verbi a Christo in Cruce prolati. Condonatio injuriarum.
Alter fructus, et quidem valde salutaris omnibus gustantibus eum, erit, si discant homines acceptas injurias facile condonare, ac per hoc amicos sibi ex inimicis facere. Ad hoc autem persuadendum satis magnum argumentum esse deberet exemplum Christi et Dei. Nam si Christus crucifixoribus ignovit et pro eisdem oravit, cur id non faciet christianus? si Deus Creator, qui posset ut Dominus et Judex statim ultionem sumere de peccatoribus, tamen exspectat, ut peccator ad paenitentiam redeat, et ad pacem et reconciliationem invitat, paratus ignoscere iis, qui majestati suae injuriam fecerunt, cur id non faciet creatura? Adde, quod injuriae condonatio non caret ingenti praemio. Scriptum est in historia de vita et obitu sancti Engelberti, archiepiscopi Coloniensis (Vide apud Surium, die 7 Nov), quod, cum ille in itinere positus ab inimicis suis occideretur et ille in corde suo diceret: Pater, ignosce illis, revelatum de eo fuit, quod ob illam unam actionem Deo supra modum gratam non solum anima illa subito ab Angelis suscepta in caelum delata fuerit, sed etiam, inter choros Martyrum collocata, palmam et coronam Martyrum acceperit et multis post obitum miraculis claruerit.
O, si scirent homines christiani, quam facile possent, si vellent incomparabilibus thesauris ditari et quam illustres honorum et gloriae titulos promereri, si vellent perturbationibus animi sui dominari et breves ac parvas injurias excelso animo praeterire: certe non tam duri et inexorabiles essent ad injurias condonandas vel tolerandas. Sed inquiunt, videtur omnino juri naturae adversari, quod quis injuste se conculcari et verbis aut factis violari patiatur; videmus enim animantia bruta, quae solo naturae instinctu ducuntur, in bestias inimicas, ubi eas conspexerint, acriter insilire easque morsibus vel calcibus interimere. Experimur et ipsi in nobis, cum forte in inimicum nostrum incidimus, continuo accendi bilem, ebullire sanguinem, vindictae cupiditatem naturaliter exoriri. Fallitur omnino, qui sic ratiocinatur et confundit justam defensionem cum ultione injusta. Defensio justa reprehendi non potest: et hoc est, quod natura ipsa docet, vim vi repellere, non acceptam injuriam vindicare. Repugnare, ne injuria sibi fiat, nemo prohibet; sed acceptam injuriam ulcisci, lex divina vetat. Id enim non ad privatos homines, sed ad publicum magistratum pertinet. Et quia Deus Rex regum est, ideo clamat et dicit: Mihi vindicta, et ego retribuam (Rom 12,19; Hbr 10,30).
Quod autem bestiae in bestias inimicas naturaliter irruant, id ex eo nascitur, quod bestiae sint et discernere nequeant inter naturam et vitium naturae. Homines autem, qui ratione praediti sunt, separare debent naturam sive personam, quae a Deo creata bona est, et vitium sive peccatum, quod malum est et a Deo non prodiit. Proinde debet homo, cum injuriam accepit, diligere personam et odisse injuriam, nec tam irasci homini inimico quam misereri, et imitari medicos, qui diligunt aegrotos et ideo diligentissime curant, sed odio habent morbum et ad eum expellendum et destruendum atque ad nihilum redigendum pro viribus incumbunt. Atque hoc est, quod Magister et Medicus animarum, Christus, docuit, cum ait: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Mt 5,44). Neque similis fuit Magister noster Christus scribis et pharisaeis, qui, docebant et non faciebant (Mt 23,2): sed sedens in cathedra sanctae Crucis, quod docuit, fecit: dilexit enim inimicos suos et pro iis oravit, dicens: Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt. Quod vero etiam in hominibus sanguis bullire incipiat, cum eos, a quibus injuriam acceperunt, vident, ratio est, quia sunt homines animales, et nondum didicerunt motus partis inferioris, quae nobis cum bestiis communis est, freno rationis coercere. Qui enim spirituales sunt et motibus corporis non subjacere, sed praeesse noverunt, non irascuntur inimicis, sed miserentur et beneficiis illos ad pacem atque concordiam allicere student.
At hoc, inquiunt, nimis difficile est et durum, praesertim hominibus, qui, nobiliter nati, de honore solliciti esse debent; immo vero facile est: nam jugum Christi, qui legem istam sectatoribus suis imposuit, suave est et onus ejus leve, ut Evangelia testantur (Mt 11,30); et mandata ejus gravia non sunt, ut sanctus Joannes affirmat (1 Io 5,3). Quod si difficilia et gravia nobis videntur, id nobis accidit, quia caritas Deo modica aut nulla in nobis est; nihil enim est difficile caritati, dicente Apostolo: Caritas patiens est, benigna est, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (1 Cor 13,4.7). Neque solus Christus inimicos dilexit, quamvis in hac re super omnes emineat: nam in lege naturae sanctus Patriarcha Joseph inimicos suos, a quibus venditus fuit, mirifice dilexit (Gn 45,1ss.). Et in lege scripta David Saulem inimicum patientissime tulit, a quo longo tempore quaesitus est ad mortem, et ipse contra, cum posset Sauli necem inferre, semper abstinuit (1 Sm 24,1ss.). In lege autem gratiae Christi exemplum secutus est Stephanus Protomartyr, qui cum lapidaretur, orabat, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act 7,59). Et sanctus Jacobus (Euseb. in hist. lib. 2 c. 22.), Apostolus et episcopus Hierosolymae, qui a Judaeis de loco sublimi dejectus, ac morti proximus clamabat: Domine, da illis veniam, quia nesciunt, quid faciunt. Et Apostolus Paulus de se et de Coapostolis suis dicit: Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus (1 Cor 4,12 13). Denique Martyres plurimi et innumerabiles alii, Christi exemplum secuti, hoc mandatum facile impleverunt. Sed inquiunt adhuc alii, non nego, ignoscendum esse inimicis; sed tempore suo, cum videlicet recesserit memoria acceptae injuriae et animus a turbatione illa conquieverit. Sed quid, si interim rapiaris ex hac vita et sine veste caritatis inveniaris, et dicatur tibi: Quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem (Mt 22,12)? nonne tunc obmutesces, et audies sententiam Domini dicentis: Ligatis manibus et pedibus ejus, projicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Mt 22,13). Quin potius sollerter attendis et imitaris exemplum Domini tui, qui illo ipso tempore, quo accipiebat injuriam et stillabant manus et pedes ejus recenti sanguine et totum corpus ejus acerbissimis doloribus torquebatur, dicebat Patri: Pater, dimitte illis. Hic est verus et unicus magister, quem omnes audire debent, qui in errorem induci non volunt; de hoc Deus Pater de caelo pronuntiavit: Ipsum audite (Mt 17,5; Lc 9,35; 2 Ptr 1,17). In hoc sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae Dei (Col 2,3). Certe si Salomonem consuluisses, satis tuto consilium ejus vel judicium sequereris, et ecce plus quem Salomon hic (Mt 12,42; Lc 11,31).
Sed audio adhuc nescio quem reclamantem et dicentem: Si velimus reddere bonum pro malo, beneficium pro injuria, benedictionem pro maledicto: insolescent improbi, audaciores fient grassatores, opprimentur justi, conculcabitur virtus. Non ita est, nam saepe, ut sapiens loquitur: Responsio mollis frangit iram (Pr 15,1); nec raro patientia justi admirationi fuit persecutori, et de hoste amicissimum reddidit. Neque desunt in terris magistratus politici et reges ac principes, quibus cura est, ut secundum severitatem legum coerceantur impii; et detur opera, ut justi quietam et tranquillam vitam ducant. Sed etiam si aliquando dormitaret alicubi humana justitia, vigilat semper providentia Dei, quae nullum malum impunitum et nullum bonum irremuneratum relinquet, et admirabili ratione facit, ut improbi, dum se justos opprimere arbitrantur, illos exaltent et illustriores reddant. Sic enim loquitur sanctus Leo: Saevisti persecutor in Martyrem, saevisti et auxisti palmam, dum aggeras poenam. Nam quid non ad victoris gloriam ingenium tuum repperit, quando in honorem transierunt triumphi etiam instrumenta supplicii? (Sermo de S. Laur.). Quod idem dicere possimus de omnibus Martyribus necnon etiam de veteribus Sanctis. Nihil enim magis illustravit et exaltavit Josephum Patriarcham quam persecutio fratrum. Dum enim per invidiam illum Madianitis vendunt, causa illi fuerunt, ut totius AEgypti et fratrum suorum princeps fieret (Gn 37,28; 41,39ss.).
Sed his omissis, colligamus in summa, quanta et quam ingentia detrimenta patiantur, qui, ut umbram dedecoris apud homines fugiant, injurias ab inimicis acceptas obstinato animo ulcisci volunt. Primum stultos se produnt, cum velint majori malo tollere minus malum; est enim principium omnibus notum et ab Apostolo declaratum, cum ait: Non sunt facienda mala, ut veniant bona (Rom 3,8); sicut etiam non sunt facienda majora mala, ut tollantur mala minora. Qui injuriam accipit, incidit in malum poene: qui vindictam facit, incidit in malum culpae. At sine ulla comparatione majus est malum culpae quam poenae; siquidem poena facit hominem miserum, sed non malum; culpa facit miserum et malum; poena privat hominem bono temporali, culpa privat bono temporali et aeterno. Itaque similis est is, qui, ut medeatur malo poenae, incidit in malum culpae, ei, qui, ut accomodet calceum nimis brevem, abscindit sibi partem pedis: quae manifesta insania est. Sed non inveniuntur, qui in rebus temporalibus ita insaniant, inveniuntur tamen homines plane excaecati, qui non metuunt Deum gravissime offendere, ut umbram, ut dixi, humani dedecoris fugiant vel ut honoris fumum apud homines conservent. Isti enim incidunt in iram atque odium Dei; unde, nisi mature resipiscant et seriam paenitentiam agant, sempiterno opprobrio et supplicio mulctabuntur et gloriam ac decus aeternum amittent. Deinde diabolo et angelis ejus, qui hostes illorum ad injuriam inferendam incitarunt, hac ipsa de causa, ut rixae et inimicitiae orirentur, rem gratissimam faciunt. Quam turpe autem sit inimico saevissimo generis humani potius gratificari quam Christo, piorum omnium judicio et considerationi relinquo. Praeterea accidit, ut, qui injuriam accepit et ulcisci eam parat, inimicum suum graviter vulnerat vel occidat, et ex sententia principis confiscatis bonis vel interimatur ipse vel solum vertere cogatur, unde et ipse et filii et domus ejus tota infelicem vitam ducere cogatur. Sic diabolus ludit et illudit eos, qui mancipia falsi honoris magis esse cupiunt quam Christi, Regis optimi, servi, fratres et coheredes regni amplissimi et sempiterni. Quare cum tanta et tam gravis jactura maneat stultos homines, qui contra praeceptum Domini inimicis reconciliari recusant, omnes, qui sapiunt, Christum, magistrum omnium, in Evangelio docentem (Mt 5,44) et de Cruce facilis doctrinam suam confirmantem audiant et sequantur.

CAPUT IV
Explicatur ad litteram verbum secundum: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Lc 23,41).
Alterum verbum sive altera sententia a Christo in Cruce prolata, teste sancto Luca (Lc 23,43), fuit illa magnifica promissio ad latronem secum in Cruce pendentem: Hodie mecum eris in paradiso. Occasio hujus sententiae fuit, quod, cum duo latrones cum eo crucifixi fuissent, unus a dextris et alter a sinistris, unus ad peccata sua praeterita adjecit, ut Christum blasphemaret et imbecillitatis argueret, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos (Lc 23,39). Scribunt quidem sanctus Matthaeus (Mt 27, 44), et sanctus Marcus (Mc 15,32), latrones cum Christo crucifixos imbecillitatem illi exprobrasse. Sed omnino credibile est Matthaeum et Marcum accepisse numerum multitudinis pro numero singulari, quod frequens est in Scripturis sanctis, ut sanctus Augustinus observavit in libris de consensu Evangelistarum (Lib. 3 c. 16.). Nam et Apostolus ad hebraeos scribens, de Prophetis dicit (Hbr 11,33.37): Obturaverunt ora leonum, lapidati sunt, secti sunt, circuierunt in melotis et in pellibus caprinis: et tamen, qui obturavit ora leonum, unus fuit Daniel, et qui lapidatus est, unus Ieremias fuit, et qui sectus est, unus Isaias. Adde, quod Matthaeus et Marcus non diserte scribunt, utrumque latronem exprobrasse Christo, sicut Lucas diserte scribit: Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum (Lc 23,39). Accedit quoque, quod nulla est ratio, cur idem latro nunc blasphemaret, nunc laudaret. Quod enim aliqui dicunt, latronem hunc, qui ante blasphemabat, mutasse sententiam et Christum laudasse, quando audivit eum dicentem: Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt, repugnat Evangelio manifeste. Sanctus enim Lucas narrat, Christum pro persecutoribus suis orasse Patrem, antequam latro deterior inciperet blasphemare. Itaque sequenda est sententia sancti Ambrosii (In Luc. 23) et sancti Augustini (Lib. 3 de consensu Evangelistarum), qui ex duobus latronibus unum solum blasphemasse et alterum laudasse et defendisse Christum sentiunt. Igitur latroni blasphemanti respondit alter: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es (Lc 23,40). Felix iste latro ex consortio Crucis Christi et ex luce divina, quae ei affulgere coeperat, fratrem suum corripere atque ad meliorem mentem convertere satagit. Verborum autem ejus haec sententia est: Tu quidem Judaeos blasphemantes imitari voluisti, sed illi nondum judicium Dei timere didicerant; quia vicisse se credunt et de victoria sua exsultant, cum Christum Cruci affixum cernent, se autem liberos et solutos et nihil mali patientes vident. Tu autem, qui propter delicta tua suspensus in cruce ad mortem properas, quare non incipis Deum timere? cur addis peccata peccatis? Deinde proficiens in opere bono et luce gratiae Dei auctus, confitetur peccata sua et Christi innocentiam praedicat. Et nos quidem, inquit, digna factis recipimus: hic autem nihil mali gessit (Lc 23,41). Postremo crescente lumine gratiae addit: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum (Lc 23,42). Admiranda prorsus Spiritus Sancti gratia in corde hujus latronis illuxit: Apostolus Petrus negat (Io 18,25 26), latro cruci affixus confitetur; discipuli euntes in Emmaus, dicunt: Nos autem sperabamus (Lc 24,21), hic autem confidenter loquitur, dicens: Memento mei, dum veneris in regnum tuum. Thomas Apostolus, nisi videat Christum resurrexisse, negat se crediturum (Io 20,25); latro in cruce Christum Cruci affixum aspiciens, Regem post mortem futurum non dubitat.
Quis latronem istum mysteria tam alta docuerat? Dominum vocat, quem nudum, vulneratum, dolentem, palam irrisum et despectum secum pendere considerat; dicit venturum post mortem in regnum suum. Ex quo intellegimus, illum non somniare Christi regnum temporale in terris futurum, quale Judaei expectant, sed aeternum Regem post mortem futurum in caelis. Quis illum ista tam sublimia sacramenta docuerat? Nemo omnino, nisi Spiritus veritatis, qui praevenit eum in benedictionibus dulcedinis (Ps 20,4). Dixit post resurrectionem suam Apostolis Christus: Sic scriptum est, et sic oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam (Lc 24,26). Sed latro miro modo hoc ipsum praenovit et confessus est eo tempore, quo nulla erat in Christo similitudo regnantis. Reges enim regnant, dum vivunt, cum autem vivere desinunt, regnare etiam desinunt; latro vero aperte dixit, Christum per mortem iturum ad regnum. Id quod in parabola quadam Dominus exposuit, cum ait: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti (Lc 19,12). Haec Dominus dixit proximus passioni, significans se per mortem iturum in regionem longinquam, id est ad alteram vitam sive ad caelum, quod longissime distat a terra; iturum autem, ut acciperet sibi regnum maximum et sempiternum, ac postea rediturum in die judicii, ut redderet omnibus, quod in hac vita meruerant, sive praemium, sive poenam. De hoc igitur regno Christi, quod statim a morte accepturus erat, latro sapiens dicit: Memento mei, dum veneris in regnum tuum. At nonne Christus Dominus etiam ante mortem Rex erat? Erat omnino: nam ideo Magi clamabant: Ubi est, qui natus est, Rex Judaeorum? (Mt 2,2) et Christus ipse Pilato dixit: Tu dicis, quia Rex sum ego: ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati (Io 18,37). Sed peregrinus inter hostes, et ideo non agnoscebatur ut Rex nisi a paucis, et contemnebatur et male excipiebatur. Itaque ideo dixit in parabola supra citata, se iturum in regionem longinquam accipere sibi regnum; nec dixit, acquirere, quasi alienum, sed accipere suum et reverti, et latro sapienter dixit: Cum veneris in regnum tuum.
Porro Christi regnum hoc loco non intellegitur potestas regia vel dominium; hoc enim ab initio habuit, juxta illud Psalmi: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Ps 2,6). Et alio loco: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Ps 71,6). Et Isaias dicit: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humerum ejus (Is 9,6). Et Jeremias: Et suscitabo David germen justum: et regnabit Rex, et sapiens erit: et faciet judicium, et justitiam in terra (Ir 23,5). Et Zacharias: Exsulta satis, filia Jerusalem, ecce, Rex tuus veniet tibi justus et Salvator; ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinae (Zach 9,9). Non igitur de hoc regno loquitur Christus in parabola de regno accipiendo, neque bonus latro, cum ait: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; sed loquitur uterque de perfecta beatitudine, per quam homo eximitur ab omni servitute et subjectione rerum creatarum, et soli subjicitur Deo, cui servire regnare est, et ab ipso Deo constituitur super omnia opera ejus. Hoc regnum, quod attinet ad beatitudinem animae, Christus habuit in initio conceptionis suae; sed quantum ad corpus, non habuit de facto, sed solum de jure, nisi post resurrectionem. Dum enim peregrinaretur in terris, subjectus erat fatigationi, fami, siti, injuriis, vulneribus et ipsi morti; quia tamen illi debebatur gloria corporis, ideo post mortem intravit in gloriam suam, quae videlicet illi debita erat. Sic ipse Dominus loquitur post resurrectionem: Nonne oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? (Lc 24,26). Quae quidem gloria ideo etiam dicitur sua, quia potest eam aliis etiam dare; et inde quoque dicitur: Rex gloriae (Ps 23,7.10), et Dominus Gloriae (1 Cor 2,8), et Rex regum (1 Tim 6,15; Apc 19,16) et ipse dicit Apostolis: Ego dispono vobis regnum (Lc 22,29); nos enim gloriam et regnum accipere possumus, sed non dare; et dicitur nobis: Intra in gaudium Domini tui (Mt 25,21), non, in gaudium tuum. Hoc igitur est regnum, de quo bonus latro dicit: Cum veneris in regnum tuum.
Sed praetereundae non sunt eximiae virtutes, quae micant in oratione istius sancti latronis, ut minus miremur, cum responsionem Christi Domini audiemus. Domine, inquit, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Dominum apellat, quo titulo se famulum vel mancipium potius empticium esse fatetur et Christum ut redemptorem agnoscit. Addit: Memento mei, quod est verbum plenum fide, spe, dilectione, devotione, humilitate. Non ait, si poteris; quoniam credit, eum omnia posse. Non dicit, si placebit tibi; quia de caritate ejus et pietate plane confidit. Non dicit, cupio regni consortium; quia humilitas ejus id non ferebat. Denique nihil in particulari petit, sed tantum: Memento mei; ac si dicere vellet, si solum dignaberis meminisse mei, si in me oculum tuae benignitatis declinare volueris, id mihi satis est, quia de tua potentia et sapientia certus sum et de pietate et caritate omnino confido. Adjungit postremo: Cum veneris in regnum tuum, ut ostendat, se nihil fragile aut caducum petere, sed ad sola sempiterna et sublimia suspirare.
Sequitur, ut responsionem Christi audiamus: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Illud Amen est vox Christo sollemnis, qua utebatur, cum aliquid serio affirmare vellet. Certe sanctus Augustinus (Tract. 41 in Joannem.) non timuit dicere, istam vocem esse quasi juramentum Christi; non est enim proprie juramentum, quia, cum Dominus apud Matthaeum dixerit: Ego dico vobis, non jurare omnino; et paulo post: Sit autem sermo vester: Est, est: non, non; quod autem his abundantius est, a malo est (Mt 5,34.37). Non est ullo modo credibile, Dominum toties juravisse, quoties pronuntiavit Amen, cum vocem illam Amen frequentissime usurpaverit, et apud sanctum Joannem non solum Amen, sed Amen, amen. Recte igitur sanctus Augustinus non dixit, Amen esse juramentum, sed quasi juramentum Christi. Significat enim ea vox: Vere; et cum quis ait, Vere dici tibis, serio affirmat, quod est proprium juramenti. Christus igitur optima ratione latroni dixit: Amen, dico tibi; id est omnino affirmo, et tantum non juro; quoniam tribus de causis potuisset latro ambigere de promissione Christi, nisi tam asseveranter affirmaret. Primum ratione personae propriae, quae non videbatur ullo modo tanto praemio vel tanto munere digna. Quis enim suspicari potuisset, latronem de cruce ad regnum repente posse transire? Deinde ratione personae Christi promittentis, qui tunc videbatur ad extremam inopiam et debilitatem et calamitatem redactus. Potuisset enim latro sic ratiocinari: Si iste non potuit vivens aliquid amicis suis praestare, quomodo poterit mortuus? Denique, ratione rei promissae; promittebatur enim paradisus, atqui paradisus, ut tunc notus erat, non ad animas, sed ad corpora pertinebat. Siquidem paradisi nomine terrestris paradisus apud Hebraeos significabatur. Credibilius erat latroni, si Dominus dixisset: Hodie mecum eris in refrigerii loco cum Abraham, Isaac et Jacob. Ob istas igitur causas jure Dominus praemisit illa verba: Amen, dico tibi.
Hodie: non dicit, In die judicii cum justis ad dexteram te locabo. Non ait, Post aliquot annos purgatorii ad refrigerium te perducam, non post aliquot menses vel dies te consolabor, sed hodie, antequam sol occumbat, mecum transibis de patibulo crucis ad delicias paradisi. Mira liberalitas Christi, mira felicitas peccatoris. Non sine causa sanctus Augustinus in libro de origine animae (Lib. 5 c. 9.) sanctum Cyprianum secutus, existimat latronem illum posse vocari Martyrem; et ideo sine purgatorio transivisse de hoc mundo ad patriam. Martyrem autem ideo posse vocari bonum latronem, quia publice confessus est Christum, quando ne ipsi quidem Apostoli verbum de eo facere audebant. Itaque ob liberam confessionem habitam fuisse apud Deum mortem illius cum Christo, ac si eam pertulisset pro Christo. Illud autem Mecum eris, quamvis nihil promitteretur aliud, magnum praemium latroni fuisse; nam ut scribit sanctus Augustinus (Tract. 51 in Joannem.): Ubi male poterat esse cum illo, et ubi bene esse poterat sine illo? Non enim parvam mercedem promisit Christus iis, qui eum sequuntur, quando dixit: Qui mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Io 12,26). Sed non societatem suam solum promisit, sed addidit, in paradiso.
Quid hoc loco paradisus significet, etiamsi nonnulli ambigere videantur, non videtur in quaestionem revocari posse. Certum enim est die post mortem fuisse cum corpore in sepulcro, cum anima apud inferos. Id enim disertis verbis symbolum fidei tradit. Certe autem neque sepulcro neque inferis nomen paradisi caelestis aut terrestris attribui potest. Non sepulcro, quod illud angustissimus fuerit locus et solis cadaveribus recipiendis aptus: ut omittam, quod in eo sepulcro solum Christi corpus, non etiam latronis positum fuerit; proinde si de eo loco ageretur, non fuisset adimpleta promissio, hodie mecum eris. Neque vero inferis ulla ratione paradisi nomen aptari potest; paradisus enim significat hortum deliciarum. Et quidem in paradiso terrestri erant arbores florigerae et fructiferae, erant aquae limpidissimae, erat aeris amoenitas maxima. In paradiso caelesti erant et sunt deliciae immortales, lumen indeficiens, sedes beatorum. Apud inferos vero etiam in ea parte, ubi sanctorum Patrum animae morabantur, nulla erat lux, nulla amoenitas, nullae deliciae; non quidem illae animae torquebantur, sed contra potius consolabatur eas et exhilarabat spes redemptionis futurae et visitatio Christi ad eos venturi. Sed tamen in obscuro carcere quasi captivae detinebantur. Sic enim loquitur Apostolus, Prophetam exponens: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Eph 4,8; Ps 67,19.). Et Zacharias ait: Tu in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua (Zach 9,11.). Ubi vocabula illa vinctos tuos et de lacu, in quo non est aqua, non paradisi amoenitatem, sed carceris obscuritatem significant. Igitur nomen paradisi hoc loco nihil significat aliud nisi beatitudinem animae, quae in visione Dei posita est; illa enim vere paradisus deliciarum est, non corporalis aut localis, sed spiritualis et caelestis. Atque haec est ratio, cur petenti latroni ac dicenti: Memento mei, dum veneris in regnum tuum, Christus non responderit, hodie mecum eris in regno meo; sed in paradiso, quia non fuerat Christus ea die futurus in regno suo, id est in perfecta felicitate corporis et animae, sed in die resurrectionis ad regnum illud perventurus erat, quando corpus habiturus erat immortale, impassibile, gloriosum ac nulli omnino servituti vel subjectioni obnoxium. Neque in hoc regno socium habiturus erat bonum latronem usque ad communem resurrectionem atque ultimi judicii diem. Verissime autem et proprie illi dixit: Hodie mecum eris in paradiso, quoniam illa ipsa die communicaturus erat tum animae boni latronis, tum animabus omnium Sanctorum apud inferos degentium gloriam visionis Dei, quam ipse ab ipsa conceptione acceperat; haec enim est gloria sive felicitas essentialis, atque id bonum, quod est praecipuum in caelesti paradiso. Et est sane admiranda proprietas verborum Christi. Non enim dixit, erimus hodie in paradiso, vel adibimus hodie paradisum: sed, mecum eris hodie in paradiso. Quasi dicere voluisset, tu mecum es hodie in cruce, sed non es mecum in paradiso, in quo ego sum, quoad portionem animae superiorem; sed paulo post, hac ipsa die, mecum eris non solum extra crucem, sed etiam intra paradisum.

CAPUT V
De primo fructu verbi secundi, hic est de consideratione immensae misericordiae Christi et quam bonum est et utile illi servire.
Ex verbo secundo in cruce prolato aliquot eosque eximios fructus colligere possumus. Primus fructus est consideratio immensae misericordiae et liberalitatis Christi, et quam bonum atque utile sit illi servire. Christus, oppressus doloribus, potuisset latronem orantem non audire, sed caritas maluit oblivisci dolorum acerbissimorum, quam miserum peccatorem confitentem non audire. Idem Dominus ad maledicta et exprobrationes sacerdotum et militum omnino obmutuit, sed ad clamorem pauperis poenitentis et confitentis caritas obmutescere non potuit. Ad maledicta obmutuit, quia patiens est, ad confessionem non obmutuit, quia benigna est. Sed de liberalitate quid dicemus? Qui serviunt temporalibus dominis saepe multum laborant, et modicum est, quod lucrantur. Certe non paucos videmus quotidie, qui in aulis Principum aetatem contriverunt, et in senio postea domum redeunt paene mendici. Christus autem, Princeps vere liberalis, vere magnificus, nihil accepit ab isto latrone nisi pauca verba bona et bonum illi obsequendi desiderium, et ecce, qualem mercedem accepit, ipsa die primum dimittuntur ei debita multa, quae toto vitae tempore peccando contraxerat; deinde admiscetur principibus populi sui, Patriarchis videlicet et Prophetis. Denique assumitur ad consortium mensae suae, dignitatis suae, gloriae suae, atque adeo omnium bonorum suorum: Hodie, inquit, mecum eris in paradiso. Et quod dixit, fecit, neque distulit mercedem eius ad alteram diem; sed illa ipsa die mercedem plenam, confertam, coagitatam, supereffluentem dedit in sinum eius (Lc 6,38).
Neque cum solo latrone isto Christus hoc fecit. Reliquerunt Apostoli naviculas aut telonia aut domunculas suas, ut Christo servirent: ille vero constituit eos principes super omnem terram (Ps 44,17); subjecit eis daemonia et serpentes et omnia morborum genera (Mt 10,1). Dedit aliquis, ut Christo obsequeretur, pauperi cibum aut vestes: audiet in die judicii: Esurivi, et dedisti mihi panem; nudus eram, et vestisti me (Mt 25,35 36): accipe ergo et posside regnum sempiternum. Denique, ut alia praetermittam, audi liberalitatem Domini plane incredibilem, nisi Deus esset, qui promittit: Omnis, qui reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Mt 19,29). Explicant autem sanctus Hieronymus (In Comment. ad cap. 19 Matth.) et alii sacri Doctores hanc promissionem, ut haec sit eorum verborum sententia: Qui rem aliquam temporariam pro Christo in praesenti vita dimiserit, duplicem mercedem accipiet, et utramque incomparabiliter majorem, quam sit res illa pro Christo dimissa. Primum enim accipiet spirituale gaudium sive spirituale donum in hac vita centuplo majus ac pretiosius, quam sit res illa pro Christo dimissa, sic ut recto judicio malit vir ille spirituale illud bonum sibi retinere, quam illud cum centum domibus vel agris vel aliis rebus similibus commutare. Deinde ac si merces ista exigua aut nulla fuisset, accipiet felix ille mercator in futuro saeculo vitam aeternam; qua voce immensa bonorum omnium copia significatur.
Haec videlicet est Christi, Regis maximi, liberalitas in eos, qui serio se ipsius servitio mancipare non dubitant. An non igitur stulti sunt, qui, Christo dimisso, mammonae aut gulae aut luxuriae servire cupiunt? Sed, inquiunt, qui Christi divitias non noverunt: Ista verba sunt, nos enim videmus Christi famulos plerumque pauperes, sordidos, abjectos, tristes. Istud vero centuplum, quod magnificas, numquam vidimus. Ita est; carnalis homo non vidit umquam illud centuplum, quod Christus promisit, quia non habet oculos, quibus videri potest; neque umquam solidum illud gaudium gustavit, quod pura conscientia et vera caritas in Deum degustare solet. Sed exemplum afferre volo, ex quo utcumque carnalis etiam animus spirituales delicias et divitias suspicari possit. Legitur libro exemplorum de illustribus viris Ordinis Cisterciensis (Dist. 3 exempl. 26), Arnulphum quendam virum nobilem et divitem, relictis omnibus, factum esse monachum Cisterciensem sub Abbate sancto Bernardo. Hunc Deus flagellis durissimis variorum morborum, praesertim circa finem vitae exercuit. Sed cum doloribus acrius torqueretur, coepit magna voce clamare ac dicere: Vera sunt omnia, quae dixisti, Domine Jesu. Interrogantibus, qui adstabant, cur ista diceret, ait: Dominus in Evangelio suo dicit, qui reliquerit divitias et omnia, quae habet, propter ipsum, eum accepturum centuplum in hac vita et postea vitam aeternam. Ego vim hujus promissionis nunc demum intellego et fateor, me nunc centuplum accipere omnium, quae dimisi: siquidem immensa hujus doloris acerbitas adeo mihi sapit propter spem divinae miserationis, quae in ea reposita est mihi, ut hac ipsa caruisse me nolim, pro centuplicata mundi substantia, quam reliqui. Vere enim spirituale gaudium, quod modo est in spe, centies millies exsuperat gaudium saeculare, quod nunc est in re. Haec ille. Perpendat lector haec verba et postea judicet, quanti facienda sit spes certa, divinitus infusa, beatitudinis aeternae jam jam obtinendae.

CAPUT VI
De secundo fructu verbi secundi, hoc est de cognitione potentiae gratiae Dei et imbecillitatis voluntatis humanae.
Alter fructus est ejusdem secundi verbi cognitio potentiae gratiae Dei et imbecillitatis voluntatis humanae. Ex qua cognitione discere poterimus, optimum esse confidere plurimum in auxilio Deo et diffidere plurimum de viribus propriis. Cognoscere cupis potentiam gratiae Dei? respice latronem bonum. Hic fuerat insignis peccator, et in statu illo deterrimo perseveraverat usque ad supplicium crucis, id est paulo minus quam usque ad mortem; et non aderat illi in tanto periculo damnationis aeternae ullus, qui vel consilio vel auxilio eum juvaret; quamvis enim vicinissimus esset Salvatori, tamen audiebat pontifices et pharisaeos affirmantes illum esse seductorem ambitiosum, regni alieni affectatorem; audiebat latronem socium suum similia Christo improperentem. Nemo erat, qui Christo verbum aliquod loqueretur; ac ne ipse quidem Christus blasphemias illas et maledicta refellebat. Et tamen aspirante gratia Dei, cum hic nullum ad salutem subsidium habere videretur et gehennae vicinissimus esset et a vita aeterna quam longissime abesset: momento illustratus et ad meliora conversus, confitetur Christum esse innocentem et Regem futuri saeculi, et quasi praedicator effectus, corripit sodalem suum, suadet illi paenitentiam et coram omnibus commendat se devote et humiliter Christo. Denique ita se gerit, ut, quod supererat poenalis cruciatus in ligno, converteretur illi in purgatoriam poenam, et mox a morte intraret in gaudium Domini sui. Ex quo intellegimus, nullum debere desperare salutem, quando iste, qui venit ad vineam Domini hora fere duodecima, mercedem accepit cum iis, qui venerant hora prima. Contra vero latro alter, ut ostendatur infirmitas humana, non est correctus ex tam insigni caritate Christi, qui pro crucifixoribus suis tam amanter oravit, neque ex proprio supplicio suo neque ex admonitione et exemplo socii, neque ex insolitis tenebris et scissione petrarum, neque exemplo eorum, qui, Christo mortuo, revertebantur percutientes pectora sua (Lc 23,48). Quae omnia contigerunt post conversionem boni latronis, ut intellegeremus, latronem alterum sine his subsidiis converti potuisse, alterum cum his omnibus non potuisse vel potius noluisse.
At cur, inquies, Deus uni gratiam conversionis inspiravit, alteri non inspiravit? Respondeo, sufficientem gratiam neutri defuisse; et si alter eorum periit, culpa sua periit, si alter conversus est, gratia Dei conversus est, non sine cooperatione liberi arbitrii. Sed cur, inquies, non dedit utrique Deus gratiam illam efficacem, quae a nullo duro corde respuitur? Istud ad secreta Dei pertinet, quae nos admirari, non scrutari decet, cum illud nobis satis esse debeat, non esse iniquitatem apud Deum, ut Apostolus loquitur (Rom 9,14), et judicia Dei occulta esse posse, injusta esse non posse, ut loquitur sanctus Doctor Augustinus (Epist. 105). Illud magis ad nos pertinet, ut ab his exemplis discamus non differre conversionem usque ad vitae finem. Nam etsi uni contigit, in extrema hora Dei gratiam invenire, alteri contigit judicium invenire. Et si quis vel historias legat vel casus cotidianos observet, inveniet profecto rarissimos fuisse, qui feliciter de hoc mundo exierint, cum per totum vitae suae cursum perdite vixerint; et contra plurimos fuisse, qui post vitam neglegenter actam ad poenas aeternas rapti fuerint. Quemadmodum e contrario paucos omnino numerari, qui bene sancteque vixerint et tamen infeliciter perierint; et contra plurimos numerari, qui post vitam sancte pieque ductam ad gaudia sempiterna pervenerint. Nimis omnino audaces sunt nimisque temerarii, qui in re tanti momenti, cum de vita sempiterna vel de sempiternis suppliciis agitur, audent vel unum diem in peccato lethali haerere, cum singulis momentis de vita praesenti abire queamus, et post mortem nullus sit amplius locus paenitentiae et ex inferno nulla sit redemptio.

CAPUT VII
De tertio fructu verbi secundi, hoc est do cognitione differentiae crucis bonorum et malorum.
Fructus tertius ex eodem verbo Domini colligi poterit, si quis advertat tres fuisse in loco eodem et hora eadem crucifixos: innocentem unum, videlicet Christum, alterum paenitentem latronem bonum, tertium obstinatum in peccato, latronem malum. Vel si magis placeat, tres fuisse uno tempore cruci affixos: Christum semper et excellenter sanctum; latronem unum, semper et eximie improbum; latronem alterum, aliquando scelestum, aliquando sanctum. Ex qua re intellegere possumus, neminem in hac vita sine cruce posse vivere, et frustra niti illos, qui crucem omnino fugere se posse confidunt; illos vero sapientes esse, qui de manu Domini crucem suam accipiunt eamque usque ad mortem non solum patienter, sed etiam libenter ferunt. Quod omnes boni crucem suam habeant, ex verbis Domini potest intellegi: Si quis vult, inquit, venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Mt 16,24). Et alibi: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus (Lc 14,27). Quod idem Apostolus aperte docet, cum ait: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur (2 Tim 3,12). Cui concordant sancti Patres Latini et Graeci, ex quibus causa brevitatis duos tantum adducam. Sanctus Augustinus (Ad Psalm. 137.) in commentario Psalmorum Vita ista, inquit, parva tribulatio est; si non est tribulatio, non est peregrinatio, si autem peregrinatio est, aut parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. Et alio loco (Ad Psalm. 11.): Si putas te nondum habere tribulationes, nondum coepisti esse christianus. Sanctus Joannes Chrysostomus (Homilia 67 ad pop. Ant.) in homilia quadam ad populum Antiochenum sic loquitur: A christiani vita insolubile vinculum est tribulatio. Idem Doctor (Homilia 29 in Epistolam ad Hebraeos.): Non potes, inquit, dicere, quia justus est aliquis, qui expers tribulationis exsistat. Denique idipsum ratio manifeste probat. Res enim contrariae sine mutua concertatione simul esse non possunt. Ignis et aqua, donec inter se distant, omnino quiescunt; cum in unum locum conveniunt, continuo aqua fumare, saltare, stridere incipit, donec vel aqua consumitur vel ignis exstinguitur. Contra malum bonum est, inquit Ecclesiasticus, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator (Sir 33,15.). Justi sunt igni similes, lucent, ardent, sursum ascendunt, semper operantur et efficaciter agunt, quidquid agunt. Injusti contra similes sunt aquae, frigidi, per terram labentes, lutum ubique facientes. Quid ergo mirum, si omnes boni persecutionem a malis patiuntur? Quia vero usque ad mundi consummationem permixta erunt triticum et zizania in eodem agro (Mt 13,25), palea et frumentum in eadem area (Mt 3,12), boni et mali pisces in eodem reti (Mt 13,48), id est homines probi et improbi non solum in eodem mundo, sed etiam in eadem Ecclesia: ideo fieri non potest, ut probi et sancti viri ab improbis et sceleratis tribulationem non patiantur.
Sed nec improbi sine cruce in hoc mundo vivunt. Quamvis enim a viris piis impii persecutionem non patiantur, patiuntur tamen ab aliis impiis, patiuntur a propriis vitiis, patiuntur a mala conscientia. Certe sapientissimus Salomon, qui si ullus alius felicissimus vivus est, crucem se portare negare non potuit, cum ait: Vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi (Ecl 2,11.). Et paulo infra: Et taeduit me vitae meae videntem, mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus (Ecl 2,17.). Et Ecclesiasticus, vir quoque sapiens valde, generalem sententiam protulit, dicens: Occupatio magna creata est omnibus hominibus et jugum gravae super filios Adam (Sir 40,1.). Sanctus Augustinus (Homil. 3.) in Psalmos: Inter omnes, inquit, tribulationes nulla est major quam conscientia delictorum. Sanctus Joannes Chrysostomus (Homil. 3) in homilia de Lazaro docet multis verbis, non posse improbos cruce sua carere, nam si pauper est, paupertas illi crux est; si abest paupertas, adest cupiditas, quae magis affligit; si liber a morbo est, inflammatur ira, quae ipsa quoque crux est. Sanctus vero Cyprianus (Sermo de patientia) ex ipsa nativitate demonstrat omnem hominem ad crucem et tribulationem nasci eamque naturaliter fletu suo praedicere: Unusquisque nostrum, inquit, cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumit a lacrimis. Et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, nihil aliud novit in illa ipsa prima nativitate quam flere: providentia naturali lamentatur vitae mortalis anxietates et labores; et procellas mundi, quas ingreditur, in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima protestatur.
Quae cum ita sint, nemini dubium esse potest, quin sit crux bonis malisque communis. Illud restat, ut demonstremus, crucem piorum esse brevem, levem et frugiferam, et contra crucem improborum esse diuturnam, gravem et sterilem. Ac de cruce quidem piorum, quod sit brevis, dubitari non potest, cum ultra tempus vitae hujus extendi non possit. Morientibus enim justis, jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apc 14,13), et quod absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum (Apc 21,4; 7,17). Vitam autem praesentem esse brevissimam, quamvis, dum fluit, videatur esse prolixa, Scriptura divina non obscure significat, cum dicit: Breves dies hominis sunt (Iob 14,6). Et: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore (Iob 14,1). Et: Quae est vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur (Iac 4,15). Apostolus autem, qui gravissimam crucem portasse videtur, et tempore satis longo, ab adulescentia videlicet usque ad senectutem, tamen sic loquitur in Epistola ad Corinthios: Momentaneum hoc et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (2 Cor 4,17). Ubi momento indivisibili comparat annos tribulationis supra triginta et levem tribulationem dicit esurire, sitire, nudum esse, colaphis caedi, persecutionem assidue pati, ter virgis fuisse caesum a Romanis, quinquies flagellatum a Judaeis, semel lapidatum fuisse, ter naufragium fecisse. Denique versatum in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum; in mortibus frequenter (2 Cor 11,23 ss.). Quae igitur tribulationes graves dici potuerunt, si istae leves dicuntur et sunt? Quid, si addam, justorum crucem non solum levem esse, sed etiam suavem et dulcem ob superabundantem divini spiritus consolationem? Christus ipse de jugo suo, quod et crux dici potest, ita pronuntiat: Jugum meum suave est et onus meum leve (Mt 11,30). Et alibi: Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Io 16,20 22). Et Apostolus: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra (2 Cor 7,4). Denique crucem justorum non solum brevem et levem esse, sed etiam frugiferam, utilissimam, fecundissimam fructuum optimorum esse, negari non potest, cum Dominus noster apertissime dicat apud sanctum Matthaeum: Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,10); et Apostolus in Epistola ad Romanos clamat: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom 8,18). Cui concordat Coapostolus ejus Petrus, cum ait: Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes (1 Ptr 4,13).
Jam vero quod crux improborum sit longissima, durissima et sine ullo praemio vel fructu, nullo negotio demonstrari potest. Certe crux mali latronis non cum temporali vita finem accepit, ut crux latronis boni; sed usque ad hanc diem apud inferos durat et in omnem aeternitatem durabit. Vermis enim impiorum apud inferos non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Is 66,24). Et crux divitis epulonis (Lc 16,19 31), id est sitis cumulandarum opum, quas Dominus cum spinis verissime comparavit (Mt 13,7.22), quae sine molestia tractari et conservari non possunt, non in morte finita est, ut crux Lazari mendici: sed ad inferos eum comitata perpetuo urit ac torquet ac dicere cogit: Utinam aquae gutta linguam meam refrigeraret, quia crucior in hac flamma (Lc 16,24). Itaque crux improborum finem nullum inveniet. Et in hoc ipso tempore, quam sit gravis et aspera, testantur voces illorum, quos liber Sapientiae lamentantes introducit: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles (Sap 5,7). Quid? an non sunt viae difficiles ambitio, avaritia, luxuria? non sunt viae difficiles, quae illa vita comitantur, irae, rixae, invidiae? non sunt viae difficiles, opera, quae ex his vitiis nascuntur, proditiones, convicia, contumeliae, vulnera, mortes? ista certe ejusmodi sunt, ut non raro adigant homines, ut desperantes ipsi sibi vitam auferant; et, ut crucem unam effugiant, ipsi sibi crucem graviorem accersant.
Sed quid tandem lucri crux improborum parit? quem fructum affert? certe boni aliquid afferre non potest, quia spinae non faciunt uvas nec tribuli ficus. Jugum Domini quietem affert, dicente ipso Domino: Tollite jugum meum super vos, ... et invenietis requiem animabus vestris (Mt 11,29). Jugum diaboli, quod est Christi jugo contrarium, quid afferre potest nisi sollicitudinem et anxietatem? Et quod omnium gravissimum est, crux Christi gradus est ad sempiternam felicitatem; oportuit enim Christum pati, et ita intrare in gloriam suam (Lc 24,26). Crux diaboli gradus est ad aeterna supplicia. Sic enim dicet in judicio Dominus: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternam, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Mt 25,41). Qui ergo sapiunt, non quaerant de cruce sua descendere, si cum Christo crucifixi sunt, ut stulte malus latro quaesivit: sed potius cum latrone bono lateri Christi libenter inhaereant et patientiam postulent a Deo, non de cruce descensum. Sic enim Christo compatientes, Christo etiam conregnabunt, dicente Apostolo: Si compatimur, et conglorificabimur (Rom 8,17). Qui vero crucem diaboli patiuntur, si sapiunt, eam primo quoque tempore permutare satagant: mutent, si aliquid luminis in ipsis est, quinque juga boum cum uno Christi jugo (Lc 14,19). Juga boum quinque nihil aliud significare videntur nisi labores et dolores, quos tolerant homines improbi, ut quinque sensibus carnis suae deserviant. Tum vero cum uno Christi jugo suavi ac levi quinque juga boum commutantur, cum homo labores, quos peccando tolerabat, in labores agendae paenitentiae, Deo juvante permutat. Felix anima, quae carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigere (Gal 5,24) novit et, quas pecunias in explendis cupiditatibus insumebat, in eleemosynis faciendis insumere assuescit et, quas horas perdebat in comitandis aut visitandis magnis viris, molestissima ambitione cogente, eas in oratione vel sacra lectione consumit, ambiendo gratiam Dei et principum curiae caelestis. Sic enim crux mali latronis cum Christi Cruce, id est crux gravis et sterilis, cum cruce levi et fructuosa mutatur.
Prudenter omnino apud sanctum Augustinum (Lib. 8 Confess. cap. 6) miles honoratus, cum suo commilitone de cruce mutanda sic disserebat: Dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris, quo ambimus pervenire? Quid quaerimus? Cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? Et ibi quid non fragile plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quamdiu istud erit? Amicus autem Dei, si voluero, ecce, nunc fio. Haec ille, qui prudentissime judicavit, labores in ambienda gratia imperatoris gravissimos et longissimos et saepe infructuosos; utilissimum esse mutare in labores suaviores et breviores et sine dubitatione utiliores in ambienda amicitia Dei. Id quod etiam felices illi milites continuo fecerunt; uterque enim, relicta militia saeculari, soli Deo servire coeperunt. Et quod eis gaudium duplicavit, fuit, quod ambo sponsas habebant, quae, hoc audito, libentissime etiam ipsae virginitatem dicaverunt Deo.

CAPUT VIII
Explicatur ad litteram verbum tertium: Ecce Mater tua, ecce filius tuus. (Io 19,26 27)
Postrema sententia ex tribus illis, quae ad caritatem proximi proprie pertinent, illa fuit: Ecce Mater tua! Ecce filius tuus! Sed antequam ad haec verba veniamus, explicanda sunt verba Evangelistae praecedentia. Sic enim loquitur sanctus Joannes: Stabant autem juxta Crucem Jesu Mater ejus et soror Matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem stantem et discipulum, quem diligebat, dicit Matri suae: Ecce filius tuus! Deinde dicit discipulo: Ecce Mater tua! et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Io 19,25 27) Ex tribus mulieribus, quae Cruci Domini astabant, duae notissimae sunt, Maria, Mater Domini, et Maria Magdalene. De Maria Cleophae nonnulla quaestio est; vulgo enim fertur Mariam Cleophae fuisse germanam sororem B. Virginis Deiparae, ex Anna matre procreatam, quibus addunt et tertiam sororem, Mariam Salome. Sed haec opinio penitus explodenda est. Nam neque credibile est, tres sorores eodem nomine appellatas fuisse, et satis constans eruditorum et piorum sententia est, B. Annam solius Virginis matrem fuisse, neque ulla est Maria Salome in Evangeliis. Ubi enim scribit sanctus Marcus: Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata (Mc 16,1), vox Salome non est casus secundi, quasi significet Mariam Salome, ut paulo ante dixit Mariam Jacobi: sed est casus primi et est generis feminini, ut manifestum est ex graeco textu ??????. Denique Salome uxor erat Zebedaei et mater Jacobi et Joannis Apostolorum, ut intellegi potest ex sancto Mathaeo Cap. 27,6 et ex Marco Cap. 15,40, sicut Maria Jacobi sive Cleophae erat uxor Cleophae et mater Jacobi minoris et Judae, sive Thaddaei. Vera igitur sententia est, Mariam Cleophae appellatam fuisse sororem Virginis Deiparae, quia Cleophas frater erat sancti Josephi, sponsi Virginis Mariae: conjuges enim duorum fratrum recte dici possunt inter se sorores. Qua ratione etiam Jacobus minor dictus est frater Domini, consobrinus videlicet, quia erat filius Cleophae, fratris, ut diximus, Josephi. Haec historiam scribit Eusebius Caesariensis in historia Ecclesiastica (Lib. 2, c. 1 et lib. 9, c. 11), et adducit fidelem auctorem Hegesippum, qui tempora Apostolorum attigit. Quod idem confirmat sanctus Hieronymus in libro adversus Helvidium.
Alia etiam litteralis quaestio breviter dissolvenda est, quomodo dicat sanctus Joannes, tres istas mulieres stetisse juxta Crucem Domini, cum Marcus Cap. 15,40 et Lucas Cap. 23,49 scribant eas longe stetisse. Concordat haec testimonia sanctus Augustinus in libro 3 de consensu Evangelistarum, quod sanctae istae mulieres dici possint et longe a Cruce, et juxta Crucem fuisse. Longe, si conferantur ad milites et satellites, qui tam prope erant, ut Crucem tangerent. Juxta vero, quia vocem Christi facile poterant exaudire ob vicinitatem, quod non poterant turbae, quae longissime aberant. Posset etiam dici, tres illas sanctas mulieres, cum fieret crucifixio, longe admodum stetisse, impediente turba et militibus, sed paulo post, crucifixione completa multisque recedentibus, tres istas mulieres cum sancto Joanne propius accessisse. Ex quo solvitur aliqua quaestio, qua ratione potuerint sancta Virgo et sanctus Joannes de se intellegere verba Domini: Ecce filius tuus, ecce Mater tua, cum turba frequens adesset, et Christus neque Virginem neque discipulum appellasset ex nomine. Respondemus enim, tres illas mulieres et sanctum Joannem prope Crucem astitisse, ut facile posset Dominus oculis designare personas, ad quas loquebatur, praesertim cum certum esset illum loqui ad suos, non ad extraneos; inter suos autem nullum fuisse virum cui dici posset: Ecce Mater tua, nisi sanctum Joannem; et nullam ibi fuisse mulierem, quae per mortem orbaretur Filio, nisi Virginem Matrem. Dixit igitur Matri: Ecce filius tuus, et discipulo: Ecce Mater tua. Quorum verborum haec sententia est: Ego quidem transeo de hoc mundo ad Patrem, et quoniam novi, te, Matrem meam, neque parentes habere neque virum neque fratres aut sorores: ut non relinquam te omni humano auxilio destitutam, commendo te Joanni, discipulo meo carissimo; ille erit tibi in filium, et tu eris illi in matrem. Quod salubre consilium vel imperium Christi utrique valde placuit, et uterque, ut credibile est, capite inclinato annuit. Et de se sanctus Joannes ait: Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua; hoc est continuo paruit et enumeravit eam inter personas, quarum cura et providentia ad se pertinebat, quales erant parentes ejus jam senes, Zebedaeus et Salome.
Sed occurrit hoc loco nova quaestio litteralis. Sanctus enim Joannes unus ex illis erat, qui dixerant: Ecce, nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? (Mt 19,17) et inter ea, quae reliquerant, Dominus ipse numerat patrem et matrem, fratres et sorores, domum et agros, et de isto ipso sancto Joanne et fratre ejus sancto Jacobo scripsit sanctus Matthaeus: Illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. (Mt 4,22) Cur igitur, qui reliquerat unam matrem, iterum accipit aliam matrem? sed responsio facilis est. Apostoli enim, ut Christum sequerentur, dimiserunt patrem et matrem, quatenus illis impedimento esse possent ad Evangelium praedicandum, et quatenus inde commodum vel delectationem carnalem percipere possent. Sed non dimiserunt sollicitudinem, quam ex justitia exhibere tenebantur parentibus aut filiis directione vel subsidio indigentibus. Quae ratio est ut passim Doctores affirmant (S. Thomas Summa theol. 2, 2 qu. 189, a. 6.) ut non possit filius ingredi ordinem religiosum, qui patrem habet, vel senio confectum vel egestate ita pressum, ut sine ope filii vitam sustentare non possit. Sic igitur sanctus Joannes reliquit patrem et matrem, quando ejus opera non indigebant, curam vero et sollicitudinem Virginis Matris, Christo jubente, suscepit, quoniam destituta erat omni humano subsidio. Poterat quidem Deus sine humano labore per Angelos Matri suae, quae ad vitam illi necessaria erant, facile procurare; nam et ipsi Christo in deserto Angeli ministrabant (Mt 4,11): sed voluit id fieri per Joannem, ut simul et Virgini prospiceret et Joannem honoraret et adjuvaret. Nam et Eliam Deus misit apud viduam sustentandum, non quod non posset per corvos alere, ut antea fecerat, sed ut viduae benediceret, ut sanctus Augustinus admonuit (Sermo 26 de verbis Domini). Sic igitur placuit Domino Matris sollicitudinem discipulo demandare, ut ipsum maximo beneficio afficeret ac vere sibi dilectum praeter ceteros esse demonstraret. Vere enim in hac mutatione matris impletum est illud: Qui reliquerit patrem vel matrem etc., centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Mt 19,29). Vere enim centuplum accepit, qui reliquit matrem, uxorem piscatoris, et accepit in matrem Matrem Creatoris, mundi Dominam, gratia plenam, benedictam inter mulieres et exaltandam paulo post super choros Angelorum ad caelestia regna.

CAPUT IX
De primo fructu verbi tertii, hoc est de desiderio Christi infinitio pro nostra salute patiendi.
Ex hoc tertio verbo multi fructus colligi possunt, si quis omnia diligenter observet. Ac primum colligi poterit, infinitum in Christo fuisse desiderium pro nostra salute patiendi, ut plenissima et copiosissima esset redemptio. Nam ceteri homines cavent in morte, et multo magis in morte violenta et plena dedecoris et infamiae, ne propinqui praesentes adsint, ne dolor et tristitia ab eorum praesentia duplicetur. Christus autem non contentus passione propria, eaque atrocissima, doloris et dedecoris plena, voluit etiam, ut propria Mater et discipulus, quem diligebat, adessent et prope ipsam Crucem astarent, ut dolor compassionis carorum dolorem passionis propriae duplicaret. Erat Christus in Cruce, quatuor quasi fontes sanguinis copiose diffundens; voluit, ut astarent Mater et discipulus necnon Maria, soror Matris ejus et Magdalena, quae praeter ceteras sanctas mulieres eum ardentissime diligebant, ut ex illis quatuor fontes lacrimarum erumperent: ut paene non minus ipse torqueretur ex propria sanguinis effusione quam ex copioso imbre lacrimarum, quem dolor astantium ex eorum cordibus exprimebat. Videor mihi dicentem Christum audire: Circumdederunt me dolores mortis (Ps 17,5; 114,3). Sed non minus cor meum lancinat et disrumpit gladius ille a Simeone praedictus (Lc 2,35), qui Matris meae innocentissimae animam cum incredibili dolore pertransit. Siccine separas, amara mors (1 Sm 15,32), non animam solum a corpore, sed etiam Matrem, et talem matrem a Filio, et tali filio? Ideo enim non permisit amor, ut dicerem: Mater, sed, mulier, ecce filius tuus. Sic Deus dilexit mundum, ut pro ejus redemptione Filium suum unigenitum daret (Io 3,16), et sic Filius unigenitus dilexit Patrem, ut pro ejus honore sanguinem proprium large profunderet; et non contentus dolore passionis, addidit et dolorem compassionis, ut esset pro peccatis copiosissima satisfactio. Itaque Pater et Filius commendat caritatem suam in nobis (Rom 5,8) ineffabili ratione et modo, ut non pereamus, sed ut vitam aeternam habeamus; et tamen cor humanum adhuc tantae caritati resistit et mavult iram omnipotentis Dei viventis experiri, quam dulcedinem misericordiae degustare et caritati divini amoris cedere. Vere ingratissimi sumus et omni supplicio digni, si, cum Christus tanto nos amore dilexit, ut pro nobis pati voluerit multo amplius, quam necesse esset, et cum ad redemptionem nostram gutta una sanguinis ejus sufficeret, ipse totum sanguinem fundere et innumerabilia supplicia sustinere voluerit: nos pro ejus dilectione et nostra salute vix, quod satis sit, tolerare velimus. Causa hujus tantae socordiae et stultitiae non alia est, nisi quia Christi passionem et dilectionem serio et attente, ut oporteret, non cogitamus et tempora et loca apta ad tantum negotium non eligimus: sed breviter et cursim Christi passionem legimus, vel audimus. Ideo Propheta sanctus monet: Attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12). Et Apostolus ait: Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes (Hbr 12,3). Sed veniet tempus, quando nostrae hujus tantae ingratitudinis erga Deum et neglegentiae erga propriam salutem nos frustra paenitebit. Multi enim sunt, qui in novissimo die erunt paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes ac dicentes: Ergo erravimus a via veritatis, et sol justitiae non luxit nobis (Sap 5,3 6). Neque tunc primum incipient, sed etiam ante diem judicii, cum primum clauserint per mortem oculos corporis, aperientur illis oculi cordis, et videbunt, quae, quando tempus erat, videre noluerunt.

CAPUT X
De secundo fructu verbi tertii, hoc est de tribus feminis juxta Crucem stantibus: poenitenti, proficienti et perfecta.
Alter fructus hujus tertii verbi colligitur ex mysterio trium feminarum, quae stabant juxta Crucem Domini. Maria enim Magdalena personam gerit paenitentium ac per hoc incipientium, Maria Cleophae proficientium, Maria, Christi Mater et Virgo perfectorum; cum qua merito jungere possumus sanctum Joannem, qui et ipse virgo erat, atque perfectus brevi futurus, si nondum erat. Isti enim omnes et soli juxta Crucem Domini inveniuntur; qui enim in peccatis vivunt et de paenitentia non cogitant, longe absunt a Cruce, quae scala est ad salutem. Praeterea omnes illi non sine causa stant juxta Crucem, quia indigent auxilio Crucifixi. Paenitentes enim sive incipientes bellum gerunt cum vitiis et concupiscentiis et egent valde auxilio Ducis nostri, Christi, ut animentur ad pugnam, dum vident eum colluctantem cum antiquo serpente neque descendentem de Cruce, donec de illo felicissime triumphaverit. Sic enim loquitur Apostolus in Epistola ad Colossenses: Exspoliavit principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso (Col 2,15). Et paulo ante: Affigens Cruci chirographum decreti, quod erat contrarium nobis (Col 2,14). Proficientes, significati per Mariam Cleophae, quae erat mulier conjugata et pariebat filios, qui dicebantur fratres Christi, egent ipsi quoque auxilio Crucis, ne curae et sollicitudines hujus saeculi, quibus necessario implicantur, suffocent in eis bonum semen (Mc 4,19), vel, per totam noctem laborantes, nihil capiant (Lc 5,5). Itaque debent laborare in proficiendo et intueri Christum in Cruce, qui, non contentus bonis operibus multis et magnis, quae ante fecerat, voluit per Crucem ad majora procedere et non descendere, nisi hoste devicto et profligato. Nihil enim magis nocet proficientibus, quam si fatigentur in cursu et desinant progredi, siquidem in via virtutis non progredi, regredi est, ut S. Bernardus (Ep. 253) recte docet in epistola ad Garinum, in qua ponit exemplum scalae Jacob, ubi omnes ascendunt vel descendunt, nulli autem stant. Denique etiam ipsi perfecti, qui sunt in statu caelibatus, ac praecipue si virgines sint, quales erant Virgo Mater Christi et S. Joannes, discipulus Christi atque ea de causa super omnes magis dilectus; isti, inquam, perfecti multum egent auxilio Crucifixi, qui enim in altiore gradu sunt, valde timere debent a vento superbiae, nisi fundati et radicati sint in profundissima humilitate. Quamvis autem Christus saepe se magistrum humilitatis ostenderit, ut, cum dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11,29); et cum rursus ait: Recumbe in novissimo loco (Lc 14,10); et cum toties repetivit: Qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Lc 14,11; 18,14); tamen numquam doctorem humilitatis magis se ostendit, quam in cathedra Crucis, quod Apostolus declaravit, cum ait: Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phlp 2,8). Quae enim major humilitas cogitari potest, quam ut ille, qui est Omnipotens, permittat se ligari et Cruci affigi, et in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae (Col 2,3) Dei, permittat se ut insanum ab Herode et ejus exercitu reputari et illudi alba veste indutum; et qui sedet super Cherubim (Ps 98,1), permittat se in medio, latronum crucifigi? Certe, qui in speculo Crucis se ipse serio intuetur, nimis erit indocilis, si non discat et fateatur, se a vera humilitate, quantumcumque profecerit, adhuc longe abesse.

CAPUT XI
De tertio fructu verbi tertii, hoc est de officiis bonorum parentum erga filios et filiorum bonorum erga parentes.
Discimus tertio loco ex cathedra Crucis, quod sit officium parentum bonorum erga filios, et bonorum filiorum erga parentes. Incipiamus a priore. Debent parentes boni diligere filios; sic tamen, ut amor filiorum non impediat amorem Dei. Atque hoc est, quod Dominus in Evangelio dicit: Qui amat filium aut filiam suam super me, non est me dignus (Mt 10,37). Hoc plane accuratissime observavit Virgo beata; stabat enim juxta Crucem cum summo dolore et cum summa constantia. Dolor testabatur amorem summum erga Filium in Cruce pendentem, constantia testabatur observantiam maximam erga Deum in Caelo regnantem, moleste ferebat, Filium innocentem, quem vehementer amabat, doloribus acerbissimis afflictari: sed non ideo verbo aut facto cruciatus illos prohibuisset, quamvis potuisset, quia sciebat, definito consilio et praescientia Dei (Act 2,23) Patris illos omnes cruciatus a Filio tolerari. Mensura doloris est amor: proinde Mater valde dolebat, cum Filium suum tam crudeliter vexari cernebat, quia multum amabat. Et quomodo Filium suum Virgo Mater non ardentissime diligeret, cum optime omnium sciret, Filium et omnibus filiis hominum omni genere laudum excellere et eundem illum Filium magis ad se pertinere, quam pertineant ulli alii filii ad matres eorum? Ratio enim, cur feminae filios diligant, duplex esse solet: una, quod ipsae eos genuerint, altera, quod insigni aliqua laude excellant; alioqui enim non desunt matres, quae filios aut parum ament aut etiam oderint, si forte nimis deformes aut nimis improbos aut in parentes impios et ingratos experiantur. Jam vero Virgo Mater Filium suum propter utramque causam magis diligebat, quam ulla alia mater filium suum umquam dilexerit. Primum enim mulieres aliae non solae filios generant, sed in generatione filii socium habent maritum. Virgo beata sola Filium generavit; nam Virgo genuit et Virgo peperit; et quemadmodum Christus Dominus in generatione divina habuit Patrem sine matre, sic in generatione humana Matrem habuit sine patre. Et quamvis vere dicatur idem Christus de Spiritu Sancto conceptus, non tamen Spiritus Sanctus est Pater Christi, sed effector et fabricator corporis Christi; neque ex propria sua substantia Spiritus Sanctus Christi corpus formavit, quod proprie ad Patrem pertinet, sed ex purissimis Virginis ipsius sanguinibus fabricavit. Vere igitur Virgo sanctissima sola sine patris consortio Filium suum genuit, sola solum et integrum sibi vindicabat: proinde magis diligebat Filium suum, quam ulla alia mater prolem suam umquam dilexerit. Quod vero attinet ad aliam causam, Filius Virginis nostrae non solum speciosus fuit et est prae filiis hominum (Ps 44,3), sed etiam omni genere laudis hominibus et Angelis omnibus antecellit. Sequitur igitur, ut Virgo beata, quae Filium suum plus omnibus amavit, ejus passionem et mortem plus omnibus defleverit. Atque adeo hoc verum est, ut sanctus Bernardus sermone quodam (Sermo in illud Signum magnum.) affirmare non dubitaverit, dolorem beatae Virginis de Filii passione conceptum dici posse martyrium cordis juxta illud Simeonis: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Lc 2,35). Et quia martyrium cordis acerbius esse videtur quam martyrium corporis, sanctus Anselmus in libro de excellentia Virginis (Cap. 5) scribit, dolorem Virginis acerbiorem fuisse quolibet martyrio corporali. Certe quidem Dominus noster, cum orans in horto Gethsemani martyrium cordis pateretur, attente considerans omnes dolores et cruciatus, quos die sequenti passurus erat, et simul maerori et pavori habenas quodammodo laxans tam vehementer cruciari coepit, ut ex toto corpore sudorem sanguineum funderet, quod in passione corporali accidisse non legitur. Igitur Virgo beata ex gladio illo doloris animam ejus transverberante gravissimam sine dubio passionem atque poenam acerbissimam pertulit, et tamen, quia plus honorem et gloriam Dei quam carnem Filii diligebat, stabat juxta Crucem constantiae plena et sine ullo impatientiae signo patientem Filium intuebatur. Non cecidit in terram semimortua, ut quidam fingunt, non laceravit capillos, non muliebriter ejulavit, sed fortiter tulit, quod ex voluntate Dei tolerandum erat. Amabat enim valde carnem Filii sui, sed magis amabat honorem Patris et salutem mundi, quae duo ipse etiam Filius magis amabat quam incolumitatem corporis sui. Praeterea fides resurrectionis Filii sui post tertiam diem futurae, in qua numquam haesitavit, addebat cordi ejus ingentem constantiam, ut non egeret consolatione humana. Sciebat enim mortem Filii similem futuram somno brevissimo, juxta illud Prophetae: Ego dormivi et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me (Ps 3,6).
Hoc exemplum imitari deberent fideles omnes, ut amarent filios suos, sed non anteponerent Deo, qui Pater est omnium et qui diligit eosdem multo magis et melius, quam nos amare noverimus. Ac primum amare debent christiani filios suos amore virili ac prudenti, non blandientes illis, cum male fecerint, sed educantes in timore Dei et corripientes verbis et flagello etiam coercentes, cum vel Deum offendunt vel studia litterarum neglegunt. Haec enim est voluntas Dei, quam in Scripturis sanctis revelavit; sic enim loquitur Ecclesiasticus: Filii tibi sunt? erudi illos et curva illos a pueritia illorum (Sir 7,25); et de Tobia legitur, quod filium suum ab infantia timere Deum docuerit et abstinere ab omni peccato (Tob 1,10). Et Apostolus (Col 3,21) admonet patres, ut non provocent filios ad indignationem, ne pusillo animo fiant, sed educent illos in disciplina et correptione Domini, hoc est ut tractent eos, non ut servos, sed ut liberos. Qui enim nimis sunt erga filios austeri, sic ut illos perpetuo objurgent et flagellent, etiam pro minimo errato, ii tractant ut mancipia et efficiunt, ut vel pusillo animo fiant vel fugiant; qui vero nimis sunt indulgentes, vitiosos illos efficiunt, et non regno caelorum, sed gehennae nutriunt.
Recta ratio educandi filios est, ut parentes erudiant filios in disciplina, ut discant libenter oboedire parentibus et magistris, et cum errant, eos paterne corripiant, sic ut intellegant, se ex amore, non ex odio corripi. Deinde si forte Deus filios alicujus ad clerum vel ad ordinem religiosum vocet, non audeant impedire, ne forte Deo, qui primus Pater est, repugnare videantur, sed dicant cum sancto Job: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum (Iob 1,21). Denique si forte immatura morte filii parentibus subtrahantur, quod beatissimae Virgini in primis accidit, considerent judicia Dei, qui saepe rapit aliquos, ne malitia immutet bonam mentem eorum (Sap 4,11), et pereant in aeternum. Certe si scirent aliquando parentes, quo consilio Deus ista faciat, non flerent, sed etiam gauderent. Et si fides resurrectionis vigilaret in nobis, ut in sanctissima Virgine vigilabat, non magis contristaremur, cum aliquis ante senium moritur, quam contristamur, si quis ante noctem dormire incipiat; mors enim fidelis hominis somnus quidam est, ut Apostolus monet in Epistola priore ad Thessalonicenses: De dormientibus, inquit, nolumus vos ignorare, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent (Thes 4,13). Meminit autem spei potius quam fidei, quoniam non de resurrectione quacumque, sed de beata et gloriosa loquitur, quae est ad veram vitam, qualis fuit Christi resurrectio. Qui enim certo credit futuram carnis resurrectionem et sperat, filium suum, immatura morte sublatum, resurrecturum ad gloriam, non est, quod tristetur, sed magis gaudeat, quod salus ejus in tuto sit posita.
Venio nunc ad officium filii erga parentes, quod Christus moriens erga Parentem suam cumulate praestitit. Officium enim filiorum est, mutuam vicem reddere parentibus, ut Apostolus monet (1 Tim 5,4). Reddunt autem filii parentibus vicem mutuam, quando senescentibus parentibus ea, quae necessaria sunt, procurant, quemadmodum ipsi parentes procuraverunt filiis parvis et non valentibus sibi victum et vestitum quaerere. Christus igitur senescenti Matri et neminem habenti, qui mortuo Filio ejus curam gereret, dedit illi S. Joannem in filium, dicens: Ecce filius tuus, et ipsi Jaonni: Ecce Mater tua. Functus est autem Dominus cumulate officio Filii erga Matrem multis modis. Primum enim assignavit Virgini Matri Joannem in filium, qui erat Christi ipsius coaetaneus, vel potius anno uno junior, ac per hoc aptissimus ad Matrem Domini sustentandam. Deinde assignavit illum ex duodecim discipulis, quem ipse Dominus maxime diligebat (Io 13,23) et a quo sciebat, se vicissim valde diligi; proinde confidere poterat de fide et diligentia ejus in adjuvanda Parente. Praeterea assignavit illum, quem sciebat diutissime victurum, ac per hoc Matri sine ulla dubitatione supervicturum. Denique non defuit Christus Matri suae, etiamsi importuno tempore cogitationem illam suscipere deberet. Erat enim in perferendis doloribus totius corporis et injuriis inimicorum accipiendis et in amarissimo calice propinquae mortis hauriendo occupatus, ut de nulla re alia cogitare posse videretur. Vicit tamen caritas Matris et, se neglecto, de consolanda et adjuvanda Matre cogitationem consiliumque suscepit, neque fefellit eum exspectatio de promptitudine ac fidelitate Joannis; nem ex illa hora accepit eam discipulus in sua (Io 19,27).
Hanc providentiam, quam de Parente sua Christus habuit, majori ratione debent omnes filii de parentibus suis habere. Christus enim minus debuit Parenti suae, quam ceteri homines tantum parentibus debent, quantum referre non possunt; debent enim vitam parentibus, quam illis certe referre non possunt. Memento, inquit Ecclesiasticus, quod nisi per illos natus non fuisses (Sir 7,30). Christus autem, isque solus excipitur ab hac regula. Accepit enim a Virgine Matre vitam unam, humanam videlicet, sed dedit illi tres vitas: vitam humanam, quando eam cum Patre et Spiritu Sancto creavit; vitam gratiae, quando eam in benedictionibus dulcedinis praeveniens creando justificavit et justificando creavit; vitam gloriae, quando eam ad gloriam aeternam evexit et super choros Angelorum exaltavit. Quare si Christus beatae Matri suae plus dedit, quam ab ea nascendo accepit, legem observare voluit, ut ei tamquam Parenti mutuam vicem redderet: quanto magis ceteri homines ad hoc solvendum parentibus debitum tenebuntur? Adde, quod, quamvis honorando parente, faciamus, quod debemus, tamen benignitas Dei praemium addidit, dicens in lege: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram (Ex 20,12; Eph 6,3), et per Ecclesiasticum addidit Spiritus Sanctus: Qui honorat patrem suum, jucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur (Sir 3,6). Nec solum praemium addidit Deus honorantibus parentes, sed etiam poenam non honorantibus. Nam Deus ait, inquit Dominus: Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur (Ex 21,17; Lv 20,9; Mt 15,4; Mc 7,10). Et Ecclesiasticus addit: Qui exasperat matrem, est maledictus a Deo (Sir 3,18). Atque hinc discimus, maledictionem parentum in filios vim magnam habere, quoniam confirmat eam Deus. De qua re exstant in historiis exempla non pauca, quorum unum valde insigne narrat sanctus Augustinus in libris de civitate Dei (Lib. 21. c.8). Summa haec est: Apud Caesaream Cappadociae, decem filii, septem mares et tres feminae, a matre maledicti, continuo divinitus coerciti tali poena sunt, horribiliter quaterentur omnes tremore membrorum; in qua foedissima specie oculos suorum civium non ferentes, quaqua versum cuique ire visum est, toto fere vagabantur orbe Romano; duo ex illis tandem per Reliquias sancti Stephani Protomartyris sancto Augustino praesente curati sunt.

CAPUT XII
De quarto fructu verbi tertii, hoc est de fiducia in beatae Virginis.
Onus et jugum impositum a Domino sancto Joanni, ut Virginis Matris curam gereret, vere fuit jugum suave et onus leve. Quis enim non libentissime cohabitaret Matri illi, quae Verbum incarnatum in utero novem mensibus portavit, et illi totos triginta annos devotissime dulcissimeque cohabitavit? Quis non invideat dilecto Domini, qui in absentia Filii Dei praesentiam obtinuit Matris Dei? Sed nisi fallor, possumus et nos a benignitate Verbi, nostri causa incarnati et ex dilectione nimia nostri causa crucifixi, precibus impetrare, ut dicat et nobis: Ecce Mater tua; et Matri suae de nobis dicat: Ecce filius tuus. Non est avarus pius Dominus gratiarum, dummodo ad thronum gratiae ejus cum fide et fiducia et non ficto corde, sed vero et sincero accedamus. Qui nos coheredes esse voluit regni Patris sui, non dedignabitur certe nos coheredes habere amoris Matris suae. Sed nec ipsa Virgo benignissima gravabitur multitudine filiorum, cum sinum amplissimum habeat et valde cupiat, nullum perire ex his, quos Filius suus tam pretioso sanguine et tam pretiosa morte redemit. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae Christi et suppliciter nec sine lacrimis ab eo petamus, ut de unoquoque nostrum Matri suae dicat: Ecce filius tuus; et unicuique nostrum de Matre sua dicat: Ecce Mater tua. Quam bene nobis erit sub praesidio tantae Matris? quis nos detrahere audebit de sinu ejus? quae nos tentatio superare poterit, confidentes in patrocinio Matris Dei et nostrae? Neque nos primi erimus in tanti consecutione beneficii. Multi nos praecesserunt: multi, inquam, ad singulare et plane maternum patrocinium tantae Virginis accesserunt, et nemo confusus aut tristis dimissus est, sed omnes hilares et gaudentes, freti patrocinio tantae Matris. De qua enim scriptum est: Ipsa conteret caput tuum (Gn 3,15), in ea confidunt, se quoque fidenter ambulaturos super aspidem et basiliscum, et conculcaturos leonem et draconem (Ps 90,13). Audiamus de multis paucos, sed eos potissimum, qui singularem fiduciam in protectione Virginis Matris se posuisse testantur, ut credibile sit, illos esse de numero illorum, quibus dictum sit a Domino: Ecce Mater tua, et de quibus dictum sit Matri: Ecce filius tuus.
Primus sit sanctus Ephraem Syrus, Pater antiquus et tantae celebritatis, ut, sancto Hieronymo teste (Lib. de Script. Eccles.), libri ejus legerentur in ecclesiis publice post Scripturas sanctas. Hic in sermone de laudibus Deiparae: Intemerata, inquit, prorsusque pura, Virgo Deipara, Regina omnium, spes desperantium. Et infra: Tu portus procellis vexatorum, solacium mundi, carcere clausorum liberatrix, tu orphanorum susceptio, tu captivorum redemptio, tu aegrotantium exsultatio et omnium salus. Et infra: Sub alis tuis custodi me et protege, miserere mei, qui sum luto inquinatus. Et infra: Non mihi alia fiducia, o Virgo sincera. Ave, pax, gaudium et salus mundi. Huic addamus S. Joannem Damscenum, qui fuit unus ex iis, qui Virginem sanctissimam in primis coluerunt et in ejus patrocinio speraverunt. Hic in oratione de nativitate B. Virginis: O Joachim, inquit, et Annae filia, et Domina, peccatoris orationem accipe, ardenter tamen amantis et colentis; teque solam spem gaudii habentis, vitae antistitem, in gratiam cum Filio tuo reducentem, firmamque salutis arrham, peccatorum sarcinam discute, tentationes comprime, pieque ac sancte vitam meam guberna, atque ad caelestem beatitudinem fac, te duce, perveniam. Addam duos ex Patribus Latinis. S. Anselmus in libro de excellentia Virginis (Cap. 3) alicubi dicit: Itaque cui saltem ita concessum fuerit, saepe dulci studio posse cogitare de illa, magnum promerendae salutis indicium esse conjecto. Et infra (Cap. 6) Velocior est nonnumquam salus memorato nomine ejus (Virginis Matris), quam invocato nomine Domini Jesu, unici Filii sui. Et id quidem non ideo fit, quod ipsa major et potentior eo sit, nec enim ipse magnus et potens est per eam, sed illa per ipsum. Quare ergo promptior salus in recordatione ejus quam Filii sui saepe percipitur? Dicam, quod Filius ejus Dominus est et Judex omnium, discernens merita singulorum. Dum igitur a quovis suo nomine invocatus, non statim exaudit, profecto id juste facit. Invocato autem nomine Matris, etsi merita invocantis non merentur, ut exaudiatur, merita tamen Matris intercedunt, ut exaudiatur. Sed sanctus Bernardus miro modo describit sanctissimae Virginis pium ac plane maternum affectum in homines sibi devotos, et contra eximiam et filialem pietatem eorum, qui B. Virginem Matrem agnoscunt. In sermone secundo super Missus est Angelus: O quisquis, inquit, te intellegis in hujus saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare quam per terram ambulare, ne avertas oculos a fulgore hujus sideris (Mariae, stellae maris), si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice ad stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si detractionis, si aemulationis, respice stellam, voca Mariam. Si criminis immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, Judicis horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso, cogita Mariam: in periculis, in angustiis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca. Ipsam sequens non devias, ipsam rogans non desperas, ipsam cogitans non erras. Idem in sermone de Nativitate beatae Mariae, sive de aquae ductu: Altius, inquit, intuemini, quanto devotionis affectu a nobis Mariam voluerit honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria: ut proinde, si quid spei in nobis est, si quid gratiae, si quid salutis, ab ea noverimus redundare. Et infra: Totis ergo medullis cordium et votis omnibus Mariam veneremur: quia sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam. Et rursum: Filioli, haec peccatorum scala, haec mea maxima fiducia est, haec tota ratio spei meae. His duobus sanctissimis Patribus addam etiam duos de schola theologorum aeque sanctos. Sanctus Thomas in opusculo de salutatione Angelica (Opus. 8) sic loquitur: Benedicta in mulieribus, quia ipsa sola maledictionem sustulit et benedictionem portavit et januam paradisi aperuit. Et ideo convenit ei nomen Maria, quae interpretatur stella maris, quia, sicut per stellam maris navigantes diriguntur ad portum, ita christiani diriguntur per Mariam ad gloriam. S. Bonaventura in sua pharetra (Lib. 1 c.5) sic ait: Sicut, o Beatissima, omnis a te aversus et a te despectus, necesse est, ut intereat: ita omnis ad te conversus et a te respectus, impossibile est, ut pereat. Idem Sanctus in vita beati Francisci de fiducia sancti Francisci in B. Virginem, Matrem, inquit, Domini nostri Jesu Christi indicibili complectebatur amore, eo quod Dominum majestatis fratrem nobis effecerit, et per eam simus misericordiam consecuti. In ipsa post Christum fidens, eam sui ac suorum advocatam constituit, et ad honorem ipsius a festo Apostolorum Petri et Pauli usque ad festum Assumptionis devotissime jejunabat. His omnibus addere placuit Innocentium Papam III, qui insignis cultor fuit Virginis Deiparae, nec solum in sermonibus eam magnifice praedicavit, sed etiam ad ejus honorem monasterium exstruxit, et, quod magis est admirandum, excitans populum ad spem in sanctissima Deipara constituendam, quasi praescius futurorum, ea dixit, quae proprio ac felici experimento postea comprobavit. Sic enim ait in sermone 2 de Assumptione: Qui jacet in nocte culpae, respiciat lunam, deprecetur Mariam: ut ipsa per Filium cor ejus ad compunctionem illuminet. Quis enim de nocte invocavit eam, et non est exauditus ab ea? Consulat lector, quae scripsimus de Innocentio Papa III in libro 2 cap. 9 De gemitu columbae. Ex his igitur satis aperte colligitur, ex signis electionis ad gloriam non esse ex postremis devotionem singularem ad Virginem Dei Matrem. Neque enim videtur posse perire is, de quo dictum sit Virgini a Christo: Ecce filius tuus, dummodo et ipse non surda aure audiat, quod ei Christus dixerit: Ecce Mater tua.

LIBER SECUNDUS
DE QUATUOR RELIQUIS VERBIS IN CRUCE PROLATIS

CAPUT I
Explicatur ad litteram verbum quartum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Mt 27,46)
Exposuimus libro superiore tria prima verba, quae Dominus noster ex cathedra Crucis pronuntiavit circa horam sextam, cum recens Cruci fuisset affixus. Exponemus in hoc posteriore libro alia quatuor verba, quae post tenebras et silentium trium horarum idem Dominus ex cathedra eadem, jam morti propinquus, clamans magna voce pronuntiavit. Sed necessarium esse videtur, breviter antea declarare, quales fuerint illae tenebrae et unde et ad quem finem exortae, quae inter priora tria verba et quatuor posteriora interjectae sunt. Sic igitur loquitur sanctus Matthaeus: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Mt 27,45 46). Quod autem tenebrae factae sint ex deliquio solis, expresse notat sanctus Lucas: Et obscuratus, inquit, est sol (Lc 23,45).
Sed tres sunt hoc loco enodandae difficultates, nam sol deficere solet in novilunio, quando inter solem et terram media invenitur luna. Id quod in morte Christi fieri non potuit, cum luna non esset conjuncta cum sole, quod fit in novilunio, sed esset opposita soli, quod fit in plenilunio. Erat enim tunc Pascha Judaeorum, quod secundum legem fiere incipiebat quartadecima die mensis primi. Deinde etiam fuisset in passione Christi luna conjuncta cum sole, non tamen poterant tenebrae fieri per tres horas, id est, a sexta ad nonam. Siquidem eclypsis solis diu durare non potest, praesertim si plena sit eclypsis, ut solem totum abscondat et ejus obscuritas tenebrae dici possint. Luna enim celerius movetur, quam sol, secundum motum sibi proprium, ac per hoc nonnisi brevissimo tempore totum solem obumbrat; statim enim recedere incipiens, liberum solem relinquit, ut possit terram fulgore solito illuminare. Denique numquam accidere potest, ut ob conjunctionem cum luna sol universam terram in tenebris relinquat. Luna enim minor est, quam sit sol et quam sit etiam terra; proinde non potest interpositione sui corporis luna solem ita tegere, ut universa terra in tenebris relinquatur. Quod si quis dixerit, Evangelistas loqui de universa terra Palaestinae, non de universa terra absolute, ista sententia facile refelli potest testimonio sancti Dionysii Areopagitae, qui in epistola ad sanctum Polycarpum testatur se vidisse defectionem illam solis et tenebras horribiles in civitate Heliopoli, quae est in AEgypto. Et Phlegon, historicus Graecus et gentilis, meminit hujus deliquii dicens: Quarto anno ducentesimae secundae Olympiadis magna et excellens inter omnes, quae antea acciderant, defectio solis est facta, dies hora sexta ita in tenebrosam noctem versus est, ut stellae in coelo visae sint. Iste autem historicus non in Judaea scripsit. Citant istum auctorem Origenes contra Celsum (Lib. 2), et Eusebius in chronico ad annum Christi trigesimum tertium. Idem testatur Lucianus Martyr, dicens: Perquirite in annalibus vestris, et invenietis temporibus Pilati fugato sole interruptum tenebris diem. Refert haec S. Luciani verba Ruffinus (Lib. 9, c.6) in historia Ecclesiastica Eusebii a se in linguam latinam translata. Tertullianus quoque in Apologetico, et Paulus Orosius in historia sua (Lib. 7, c.4), et omnes loquuntur de aliis mundi partibus, non de sola Judaea. Sed hae controversiae non difficulter explicari possunt; nam quod initio dicebatur de deliquio solis, quod in novilunio, non in plenilunio accidere solet, verum est, quando naturale deliquium accidit. Sed in morte Christi deliquium fuit singulare et prodigiosum, quod ab eo solo fieri potuit, qui fecit solem et lunam et caelum et terram. Scribit enim S. Dionysius loco notato, a se et Apollophane visam lunam circa meridiem insolito eoque velocissimo cursu venisse ad solem seque ei subjecisse, atque eo modo subjectam haesisse usque ad horam nonam, ac tum demum per eandem viam ad locum suum ad partem orientis rediisse. Et ad id, quod addebatur, non potuisse deliquium solis ad tres horas ita permanere, ut toto illo tempore tenebrae super terram essent, responderi potest, id verum esse in deliquio naturali et consueto. Sed hoc deliquium non regebatur a legibus naturalibus, sed a voluntate omnipotentis Creatoris, qui, sicut potuit lunam deferre insolito more ab oriente cursu velocissimo ad solem et post tres horas reducere ad locum suum in oriente: sic etiam potuit efficere, ut sub sole tres illas horas quasi immota duraret luna, ut neque lentius neque celerius quam sol ipse moveretur. Denique quod addebatur, non potuisse fieri, ut deliquium solis in universa terra conspiceretur, cum luna sit minor quam terra et minor etiam multo quam sol, verissimum esse non dubitamus ex interpositione solius lunae; sed quod luna facere non potuit, fecit Creator solis et lunae, tantum non cooperando cum sole in illustranda terra. Nihil enim res creatae facere possunt, non adjuvante et cooperante Creatore; nam quod aliqui dicunt, per terras et densas nubes factum esse, ut tenebrae fierent super omnem terram, verum esse non potest, cum ex testimonio veterum constet, tempore illius deliquii et illarum tenebratum fulsisse stellas in caelo, siquidem densae nubes non solum obscurare possunt ac solent ipsum solem, sed etiam lunam et stellas.
Cur autem voluerit Deus, hoc signum tenebrarum exsistere in passione Christi, variae reddi solent causae, sed haec sunt praecipuae. Primum ad demonstrandam excaecationem maximam populi Judaici, quam rationem S. Leo reddit in sermone 10 de passione Domini; quae caecitas adhuc durat et durabit, juxta vaticinium Isaiae, qui de principio Ecclesiae dicit: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est, quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos (Is 60,1 2): tenebrae videlicet densissimae operient terram judaicam et caligo, quae levior est et facile dissipari potest, operiet populos gentilium. Posterior causa est ad demonstrandam magnitudinem delicti Judaeorum, ut sanctus Hieronmus (Comment. in Matthaeum) docet: Antea siquidem homines mali persequebantur et vexabant atque occidebant homines bonos: nunc Deum ipsum humana carne indutum ausi sunt homines impii persequi et in crucem agere. Antea cives cum civibus lites habebant et ex litibus ad jurgia, ex jurgiis ad vulnera et caedes deveniebant; at nunc servi et mancipia adversus Regem hominum et Angelorum insurrexerunt et eum cruci incredibili audacia affixerunt. Ideo mundus totus inhorruit et sol ipse, tantum facinus aversatus, radios suos subtraxit et aerem totum tenebris horribilibus texit.
Veniamus nunc ad verba Domini: Eli, Eli, lamma sabacthani. Verba sunt ex principio Psalmi vigesimi primi deprompta: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Illud enim respice in me, quod est in medio versus, additum est a septuaginta Interpretibus et in ipso hebraico textu non habentur verba, nisi quae Dominus protulit. Illud unum est discriminis, quod verba Psalmi sint omnia hebraica, verba a Christo prolata sunt ex parte Syrica, quali tunc lingua utebantur passim Hebraei. Nam et verba illa Talitha cumi, puella surge, et Ephphatha, adaperire, et si qua sunt alia in Evangeliis, Syriaca sunt, non Hebraica. Queritur ergo Dominus se a Deo derelictum, et queritur clamans voce magna. Utrumque breviter explicandum est. Derelictio Christi a Patre quinque modis intellegi potest, quorum unus tantum est verus. Siquidem quinque erant in Filio Dei conjunctiones, una naturalis et aeterna personae Patris cum persona Filii in essentia, altera nova naturae divinae cum natura humana in persona Filii, sive, quod in idem recidit, personae divinae Filii cum natura humana. Tertia fuit unio gratiae et voluntatis; fuit enim Christus homo plenus gratiae et veritatis (Io 1,14), et Quae placita erant Deo, faciebat semper, ut ipse testatur apud Joannem (Io 8,29). Et de ipso Pater non semel dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Mt 3,17; 17,5; Mc 1,11; Lc 3,22; 2 Ptr 1,17). Quarta fuit unio gloriae; vidit enim anima Christi Deum ab ipsa conceptione. Quinta fuit unio protectionis, de qua loquitur ipse, cum ait: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum (Io 8,29). Prima unio est omnino inseparabilis et perpetua, quia est unio in essentia divina, de qua dicit ipse: Ego et Pater unum sumus (Io 10,30), et ideo non dixit Christus, Pater meus, ut quid dereliquisti me? Sed Deus meus, ut quid dereliquisti me? Pater enim non dicitur Deus Filii, nisi post incarnationem et ratione incarnationis. Altera quoque unio numquam dissoluta est, neque dissolvi potest; quod enim semel assumpsit, numquam dimisit, nam Apostolus dicit: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom 8,32). Et Apostolus Petrus: Christus passus est pro nobis (1 Ptr 2,21). Et: Christo in carne passo (1 Ptr 4,1). Quae omnia demonstrant non esse purum hominem, sed verum Dei Filium et Dominum Christum, qui crucifixus est. Tertia unio pariter semper manet et manebit: Mortuus est enim justus pro injustis, ut loquitur S. Petrus (1 Ptr 3,18): Et nihil omnino profuisset nobis Christi mors, si unio gratiae dissoluta fuisset. Quarta unio disrumpi non potuerat, quia beatitudo animae dimitti non potest, cum omnium bonorum aggregationem complectatur. Erat autem Christi anima secundum partem superiorem vere beata. Vide sanctum Thomam 3 p. q. 46 a. 48.
Restat igitur sola unio protectionis, quae ad breve tempus disrupta fuit, ut locum haberet oblatio sacrificii cruenti pro redemptione generis humani. Poterat quidem Deus Pater multis modis protegere Christum et impedire passionem ejus. Sic enim in oratione, quam habuit in horto Christus, dixit: Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu (Mc 14,36). Et ad Petrum: An putas, inquit, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones Angelorum? (Mt 26,53) Poterat quoque ipse Christus, ut Deus, protegere carnem suam, ne pateretur; ideo enim dicit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam (Io 10,18), quod multo ante Isaias praedixit, cum ait: Oblatus est, quia ipse voluit (Is 53,7). Potuit denique anima Christi beata transmittere ad corpus donum impassibilitatis et incorruptionis, sed placuit Patri, placuit Verbo, placuit Spiritui sancto ad exsequendum commune decretum permittere, ut vis humana in Christum ad tempus praevaleret. Haec enim fuit illa hora, de qua Dominus dixit ad eos, qui venerant ad eum capiendum: Haec est hora vestra et potestas tenebrarum (Lc 22,53). Sic igitur Deus Filium dereliquit, quando permisit, ut humana caro Filii sui absque ulla consolatione dolores acerbissimos pateretur. Porro clamans voce magna Christus hanc derelictionem manifestavit, ut omnes intellegerent magnitudinem pretii redemptionis; nam usque ad illam horam tam incredibili patientia et tanta aequitate animi tulerat omnia, ut credi posset sensu carere. Non questus est de Judaeis, qui eum accusaverant; non de Pilato, qui sententiam mortis in eum tulerat; non de satellitibus, qui eum cruci affixerant; non ingemuit, non clamavit, non ullo signo dolorem manifestavit. Ut igitur, cum esset jam morti vicinus, intellegeret genus humanus, ac praecipue ut nos, servi ejus, non essemus ingrati tantae gratiae et pretium redemptionis magnificaremus, voluit, ut dolor passionis ejus publice innotesceret. Quare verba illa: Deus meus, ut quid dereliquisti me? non sunt verba accusantis vel indignantis vel conquerentis, sed, ut dixi, magnitudinem passionis jure optimo et opportunissimo tempore declarantis.

CAPUT II
De primo fructu verbi quarti, hoc est de amore calicis poenitentiae et laborum.
Exposuimus breviter ea, quae ad verbum quartum secundum historiam pertinebant. Nunc ut fructus aliquos ex arbore Crucis decerpamus, prima se offert illa consideratio, quod Christus exhaurire voluerit calicem passionis plane totum usque ad ultimam guttam. Mansurus erat in Cruce tribus horis, a sexta usque ad nonam. Mansit tribus horis integris plenis et superplenis, nam ante horam sextam Cruci affixus fuit et post nonam emisit spiritum. Id vero hac ratione persuaderi potest; nam deliquium solis coepit hora sexta, ut tres Evangelistae docent, Matthaeus, Marcus et Lucas, et disertis verbis Marcus ait: Et facta hora sexta, tenebrae sunt per totam terram usque in horam nonam. (Mc 15,33). Verba autem Domini tria dicta sunt in Cruce ante initium tenebrarum et antequam facta esset hora sexta; et quatuor verba postrema dicta sunt post tenebras ac per hoc post horam nonam. Sed praeterea sanctus Marcus clarius rem totam explicat, cum dicit: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. (Mc 15,25) Et postea subjungit: Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt. Cum autem dicit, hora tertia Dominum fuisse crucifixum, significat horam tertiam nondum fuisse completam, quando crucifixus est Dominus; ac per hoc horam sextam nondum fuisse inchoatam: numerat enim sanctus Marcus horas principales, quae tres horas ordinarias continere solent. Ad quem modum Pater familias vocavit operarios ad vineam, hora prima, tertia, sexta, nona, undecima (Mt 20,3.5.6); et nos horas canonicas numeramus Primam, Tertiam, Sextam, Nonam et Vesperas, quae est undecima. Igitur apud sanctum Marcum hora tertia crucifixus fuisse dicitur Dominus, quia nondum venerat hora sexta. Itaque calicem passionis bibere voluit Dominus in mensura plena et superfluenti, ut nos doceret amare calicem amarum paenitentiae et laborum, non amare calicem consolationum et deliciarum saecularium. Nos ex lege carnis et mundi optamus exiguas paenitentias et magnas indulgentias, parum laboris et multum consolationis, brevem orationem et longam confabulationem. Sed vere nescimus, quid petamus; nam ut Apostolus admonet Corinthios: Unusquisque mercedem accipiet secundum suum laborem (1 Cor 3,8). Et: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. (2 Tim 2,5) Certe felicitas sempiterna digna fuisset sempiterno labore; sed quia, si labor sempiternus necessarius esset, ad felicitatem sempiternam numquam perveniremus, ideo pius Dominus contentus fuit, ut in hac solum vita, quae fugit velut umbra, pro viribus in operibus bonis et in obsequio ipsius Domini laboremus; proinde sine corde sunt, sine mente, sine consilio non tam pueri quam infantes, qui brevem hanc vitam otiando vel, quod est multo deterius, graviter peccando atque Deum ad iram provocando, consumunt. Nam, si oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam (Lc 24,26): quo pacto nos ludendo et tempus in oblectanda carne amittendo intrabimus in gloriam alienam? Si Evangelium valde esset obscurum et non posset sine magno labore intellegi, excusationem forsitan aliquam haberemus; at Evangelium ab illo, qui edidit, exemplo vitae propriae clarissime declaratum est, ut caecis etiam patere queat. Neque solum ab ipso Christo explicatum illud habemus, sed tot commentaria, quae ad sensum patent, clarissima exstant, quot sunt Apostoli, Martyres, Confessores, Virgines, Sancti denique, quorum per singulos dies praeconia et triumphos celebramus. Omnes enim isti clamant, non per multas oblectationes, sed per multas tribulationes oportere nos intrare in regnum Dei (Act 14,21).

CAPUT III
De secundo fructu verbi quarti, qui est: pro amore Christi carere solatione humana
Alter fructus isque pretiosus colligi potest ex consideratione silentii Christi in tribus illis horis, quae fluxerunt ab hora sexta usque ad nonam. Quid enim, quaeso te, anima mea, fecit Dominus tuus in illis tribus horis? horror et tenebrae mundum involverant universum, et Dominus tuus non in lecto molli quiescebat, sed in Cruce nudus, doloribus plenus, sine ullo consolatore pendebat. Tu, Domine, qui solus hoc nosti, doce servulos tuos, ut intellegant, quantum tibi debeant, et saltem piis lacrimis compatiantur tibi et discant in hoc exsilio pro amore tuo aliquando, si tibi placitum fuerit, omni consolatione carere. Ego, fili, numquam in toto vitae meae mortalis decursu, qui nihil fuit nisi labor et dolor, majores angustias expertus sum, quam in illo trium horarum decursu; neque umquam libentius dolores pertuli, quam in illo eodem spatio temporis. Tunc enim ex lassitudine corporis semper magis ac magis vulnera dilatabantur. Tunc ex ipsa solis absentia frigus aeris auctum corpori meo ab omni parte nudo dolorem augebat. Tunc illae tenebrae, quae conspectum caeli et terrae et rerum ceterarum auferebant, cogebant quodammodo animam, ut sola corporis sui tormenta cogitaret: ita ex hac parte tres illae horae tres mihi anni esse videbantur. Sed quoniam desiderium, quo pectus meum ardebat honoris Paterni et oboedientiae ejus adimplendae et salutis animarum vestrarum procurandae, tale erat, ut, quo magis dolor corporis augebatur, eo magis ignis ille desiderii mitigaretur, videbantur mihi tres horae illae tria parva momenta temporis prae amoris patiendi magnitudine. O piisime Domine, si res ita se habent, valde ingrati sumus, quibus grave est unam horam in istis tuis doloribus cogitandis insumere, cum tibi grave non fuerit, tribus horis integris cum tenebrarum horrore in frigore et nuditate, in ardentissima siti, in cruciatibus acerbissimis pro salute nostra procuranda in Cruce pendere. Sed quaeso te, amor hominum, responde mihi, utrum dolorum vehementia facere potuerit, ut in illo tam longo trium horarum silentio cor tuum ab oratione cessaverit. Nos enim, cum in tribulatione versamur, praesertim si membra corporis acri dolore pungantur, non sine magno labore animum ad orandum applicare valemus. Non ita ego, fili, sed in carne infirma spiritum promptum ad orationem gerebam. Immo vero totas illas tres horas, in quibus nihil per linguam locutus sum, cordis ore ad Patrem pro vobis orando et clamando consumpsi. Neque solum orabam corde, sed etiam vulnere et sanguine. Quot erant in corpore meo vulnera, erant autem plurima, tot erant ora clamantia pro vobis ad Patrem; et quot erant sanguinis guttae, tot erant linguae petentes et postulantes misericordiam vobis ab eodem Patre meo et vestro. Nunc vero, Domine, plane confundis impatientiam servi tui, qui, si forte labore fatigatus vel dolore gravatus ad orandum accedat, vix potest mentem ad Deum attollere, ut pro se oret; vel si per gratiam tuam attollat, non potest diu attentionem continuare, quin mentem ad laborem vel dolorem suum reflectat. Miserere igitur, Domine, servi tui secundum magnam misericordiam tuam, ut, tam magno proposito exemplo paenitentiae tuae, discat vestigia tua sequi et perexiguas molestias suas saltem in oratione contemnere.

CAPUT IV
De tertio fructu verbi quarti, hoc est quaerendo et inveniendo quibus de causis Deus Christum reliquit.
Cum Dominus in Cruce clamans dixit: Deus meus, ut quid dereliquisti me? non ideo dixit, quod revera nesciret, cur eum Deus dereliquisset. Quid enim nesciret, qui omnia novit? sic enim Apostolus Petrus respondit Domino quaerenti: Simon Joannis, amas me? Domine, inquit, tu omnia nosti, tum scis, quia amo te. (Io 21,17) Et Apostolus Paulus, de Christo loquens, addit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae. (Col 2,3) Non igitur quaesivit, ut disceret, sed ut nos ad quaerendum hortaretur, et ut quaerendo et inveniendo multa nobis utilia vel etiam necessaria disceremus. Cur igitur Deus Filium suum in laboribus acerbissimis dereliquit? Quinque mihi occurrunt causae, quas in medium adducam, ut sapientioribus occasionem praebeam meliora et utiliora investigandi.
Prima igitur mihi esse videtur magnitudo et multitudo offensionum generis humani in Deum, quas Filius in suo corpore expiandas suscepit. Peccata nostra, inquit sanctus Petrus, ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut, peccatis mortui, justitiae vivamus: cujus livore sanati estis. (1 Ptr 2,24) Porro magnitudo offensionis, quam Christus passione sua delendam suscepit, est quidem aliquo modo infinita, ratione personae infinitae, dignitatis et excellentiae, quae fuit offensa; sed etiam persona satisfacientis, quae est filius Dei, est etiam infinitae dignitatis et excellentiae, ac per hoc quaelibet poena, a Filio Dei sponte suscepta, etiamsi una tantum fuisset sanguinis gutta, satis esse potuisset ad satisfactionem. Atque hoc quidem verum est; sed ut copiosa esset redemptio, et quia non unica fuit offensio, sed prope innumerabiles; non enim solius Adae peccatum primum, sed omnia peccata omnium hominum super se accepit Agnus Dei, qui tollit peccata mundi: ideo placuit Deo, ut poenas innumerabiles easque gravissimas Filius ejus portaret. Atque hoc in illa derelictione significatur, de qua Filius ad Patrem dicit: Quare dereliquisti me? Altera causa fuit magnitudo et multitudo poenarum gehennae, quam ut notam nobis faceret, voluit eam Filius Dei tam ingenti poenarum suarum imbre restinguere. Quanta sint autem gehennae incendia, docet Isaias Propheta, cum ea docet esse plane intolerabilia, cum ait: Quis poterit habitare de vobis cum igne devoranti? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Is 33,14) Gratias igitur ex toto corde agamus Deo, qui derelinquere voluit Filium suum unigenitum in doloribus maximis ad tempus, ut nos liberaret ab ardoribus sempiternis. Gratias quoque Agno Dei ex intimo corde reddamus, qui derelinqui maluit a Deo gladio jugulanti, quam ut relinqueret ille nos sub dentibus bestiae infernalis, quae semper rodit et numquam rodendo satiatur. Tertia causa est magnitudo pretii gratiae, quae est illa margarita pretiosa (Mt 13,45 46), quam mercator sapientissimus Christus, venditis omnibus, quae habebat, emit nobisque restituit. Gratia Dei, quae nobis in Adamo data fuerat, et quam Adamo peccante perdidimus, tam pretiosa margarita erat, ut et mirifice nos ornaret et Deo gratissimos redderet et pignus esse felicitatis aeternae. Hanc margaritam, quae summa erat divitiarum nostrarum, serpentis astutia nobis ademptam, nemo erat, qui recuperare posset, nisi Filius Dei, qui sapientia sua vincit malitiam diaboli, sed cum gravissimo incommodo suo, exponens ipse se laboribus et doloribus plurimis; vicit pietas Filii, qui se itineri laboriosissimo ac molestissimae peregrinationi commisit, ut margaritam illam nobis recuperaret. Quarta causa fuit magnitudo eminentissima regni caelorum, ad quod nobis aditum immensis laboribus et doloribus suis aperuit Filius Dei, de quo Ecclesia gratissimo animo canit: Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum. (In Hymno Ambrosiano.) Atque ut mortis aculeum vinceret, opus illi fuit durissimo proelio cum morte luctari: in quo proelio Pater eum dereliquit, ut gloriosius triumpharet. Quinta causa fuit amor ingens, quo Patrem Filius prosequebatur. Optabat enim, ut in redemptione mundi et abolitione peccati honori Patris aeterni copiosissime et cumulatissime satisfaceret. Id vero fieri non poterat, nisi Pater Filium derelinqueret, item pati sineret tormenta omnia, quae a diabolo excogitari et ab homine tolerari queunt. Si quis igitur quaerat, ut quid Deus Filium in Cruce extrema quaeque patientem dereliquit, responderi poterit, ut appareat magnitudo peccati, magnitudo gehennae, magnitudo gratiae divinae, magnitudo vitae aeternae et magnitudo caritatis Filii Dei erga Patrem suum. Ex quibus causis alia quoque solvitur quaestio, cur videlicet multis Martyribus Deus sic admiscuerit calicem passionis cum ingenti copia spiritualium consolationum (Vide Ruffinum historia Eccles. c. 36.), ut Martyres illi maluerint calicem passionis cum admistione illarum consolationum, quam sine illis consolationibus carere calice passionis: et Filium suum dilectissimum permiserit sine ulla consolatione calicem amarissimum usque ad faeces, ut sic loquar, exhaurire. Hujus enim rei ratio est, quia in sanctis Martyribus nulla earum causarum locum habebat, quas in passione Christi enumeravimus.

CAPUT V
De quarto fructu verbi quarti, hoc est de consilio Dei tenebris illis illuminare Hebraeos et confirmare fidem Christianorum.
Addi potest etiam alius fructus non tam ex ipso quarto verbo, quam ex circumstantia temporis, in quo dictum est, videlicet ex horrendis tenebris, quae verbum illud proxime praecesserunt. Siquidem tenebrae illae aptissimae sunt ad gentem Hebraeorum illuminandam et ad christianos ipsos in vera fide confirmandos, si ad vim demonstrationis, quam ex tenebris illis deductam nunc proponemus, animum serio applicare velint. Demonstratio ex quatuor veritatibus nullo negotio colligi potest.
Prima veritas est, Christo crucifixo solem obscuratum esse plane totum, ut stellae in caelo conspicerentur, ut noctu conspici solent. Haec veritas quinque testibus fide dignissimis, et qui diversarum erant nationum et diversis temporibus, et in locis diversis erant, cum scriberent libros suos, ut non potuerint ex collatione vel conventione inter se facta scribere. Primus est S. Matthaeus, Hebraeus, qui in Judaea scripsit, et unus ex illis est, qui solem obscuratum viderunt (Mt 27,45). Et certe hic vir gravis et prudens numquam hoc in Judaea et, ut credibile est, in ipsa civitate Hierosolyma scripsisset, si verum non esset, quod scripsit. Quoniam alioqui potuisset ab omnibus illius civitatis et regionis incolis reprehendi et derideri, quasi scripsisset, quae omnes scirent esse falsissima. Alter testis est sanctus Marcus (Mc 15,33), qui Romae scripsit, et ipse quoque eclypsim illam vidit, quia tunc in Judaea erat cum aliis discipulis Domini. Tertius est sanctus Lucas (Lc 23,44 45), qui Graecus erat et in Graecia scripsit, et ipse quoque vidit eclypsim Antiochiae, in patria sua. Nam cum eam viderit Heliopoli in AEgypto sanctus Dionysius Areopagita, facilius eam videre potuit sanctus Lucas ex Antiochia, quae vicinior est Hierosolymae quam Heliopolis. Quartus testis et quintus sunt Dionysius et Apollophanes, qui Graeci erant et eo tempore gentiles; et disertis verbis testantur, eam eclypsim a se visam et consideratam cum summa sua admiratione. Hi sunt quinque testes, qui de visu proprio testantur. His accedunt annales Romanorum veterum, et Phlegon, chronographus Hadriani imperatoris, ut supra monuimus in primo capite. Itaque prima veritas nullo modo sine ingenti temeritate negari potest a Judaeis vel a paganis. Nam apud christianos veritas haec fidem catholicam pertinet.
Altera veritas est, praedictam eclypsim non potuisse fieri nisi per omnipotentiam Dei; ac per hoc non a daemonibus ullo modo vel ab hominibus auxilio daemonum procurari potuisse, sed de speciali providentia et voluntate Dei, Creatoris et Gubernatoris mundi esse profectam. Haec veritas hac ratione demonstratur. Nam sol non potest deficere nisi uno ex tribus modis: vel per interpositionem lunae inter solem et terram, vel per ingentem et densissimam aliquam nubem, vel per radiorum solis retractionem. Primo modo non potuit naturaliter illa interpositio fieri, quia, cum tunc esset Pascha Judaeorum, luna inveniebatur opposita soli, proinde necesse fuit, vel sine interpositione lunae illam eclypsim fieri, vel inusitato et maximo miraculo lunam paucis horis iter fecisse, quod quatuordecim diebus factura erat, ac deinde simili miraculo retrocessisse tanta velocitate, ut spatio trium horarum conficeret rursum iter dierum quatuordecim. Illa autem, quae ad caelestes orbes pertinent, extra controversiam est, non posse fieri nisi a Deo, neque enim daemones ullam potestatem habent nisi infra lunam. Ideo enim Apostolus (Eph 2,2) daemonem appellat principem potestatis aeris hujus. Secundo modo non potuit fieri deliquium illud solis, quoniam, ut supra diximus, nubes densa et crassa non potest eripere nobis aspectum solis, nisi etiam auferat aspectum stellarum; constat autem ex testimonio Phlegontis, deficiente sole in passione Christi, visas fuisse stellas in caelo, eo plane modo, quo videntur in noctibus. Tertio denique modo notissimum est, non posse solis radios retrahi vel exstingui, nisi a Deo, qui solem creavit. Igitur secunda veritas non minus certa est quam prima, neque minori temeritate potest negari quam prima.
Tertia veritas est, tenebras illas, de quibus nunc agimus, Christi crucifixi causa exortas atque a divina providentia procuratas fuisse. Haec veritas ex eo demonstrari potest, quod tenebrae illae tamdiu perseveraverint in aere, quamdiu Christus Dominus vivus pependit in Cruce: id est ab hora sexta usque ad nonam. Id attestantur, quotquot hujus deliquii meminerunt, neque casu fieri potuit, ut tenebrae plenae miraculis cum Christi passione conciderent. Quae enim miraculo fiunt, non casu, sed divina providentia fiunt. Neque ullus auctor est, quod ego sciam, qui aliam causam hujus tam admirandi deliquii assignare potuerit. Qui enim Christum noverunt, ejus causa deliquium illud factum esse confessi sunt; qui Christum non noverunt, ignorantiam suam fassi admirantes permanserunt.
Quarta veritas est, tenebras illas tam prodigiosas nihil aliud indicare potuisse, nisi sententiam Caiphae et Pilati injustissimam fuisse, et Jesum esse verum et proprium Filium Dei verissimumque Messiam judaeis promissum. Haec enim potissima causa fuit, cur Judaei Christum ad necem postulaverint. Nam in concilio pontificum et sacerdotum, scribarum et pharisaeorum, cum videret pontifex testimonia adversus Christum nihil probare, surrexit et ait: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei. Consentiente autem Domino et confitente se esse, scidit vestimenta pontifex dicens: Blasphemavit; quod adhuc egemus testibus? ecce, nunc audistis blasphemiam, quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis (Mt 26,63.65.66). Ac deinde coram Pilato, qui Dominum liberare a morte cupiebat, pontifices et ministri dixerunt: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit (Io 19,7). Haec igitur potissima causa fuit, cur Dominus ad crucem damnatus fuerit. Quod praedictum fuit a Daniele Propheta dicente: Occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est (Dn 9,26). Atque haec ipsa causa fuit, cur Deus in passione Domini horrendas illas tenebras in mundum effuderit, ut apertissime testaretur, erravisse pontifices, erravisse populum, erravisse Pilatum, erravisse Herodem: et illum, qui pendebat in Cruce, esse verum Filium suum et Messiam promissum. Quod ipsum centurio, animadversis caelestibus signis, clamavit: Vere Filius Dei erat iste (Mt 27,54). Et rursum: Vere hic homo justus erat (Lc 23,47). Cognovit enim centurio signa illa caelestia esse quasi vocem Dei retractantis sententiam Caiphae et Pilati et affirmantis, hominem illum contra omne jus morti traditum fuisse, cum sit auctor vitae, verus Dei Filius, et Christus in lege promissus. Quid enim significare potuit Deus tenebris illis, addita scissione petrarum et veli Sanctuarii, nisi aversum se jam esse a populo quondam suo et iratum iracundia maxima, propterea quod non cognoverit tempus visitationis suae, ut Dominus illis manifeste praedixit apud Lucam (Lc 19,41 44).
Certe si Judaei ista considerarent et simul animadverterent, se ab illo tempore dispersos esse inter varias nationes, et neque reges habere neque pontifices neque altaria neque sacrificia neque miracula divina neque responsa Prophetarum: plane intellegerent, se a Deo derelictos et, quod est longe miserius, datos esse in reprobum sensum, et nunc impleri in eis, quod Isaias futurum praedixit, cum Dominum dicentem introducit: Vade et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intellegere: et videte visionem, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus et aures ejus aggrava et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum (Is 6,9 10).

CAPUT VI
De quinto fructu verbi quarti, hoc est de humilitate Christi.
In primis tribus verbis commendavit nobis Magister noster Christus tres eximias virtutes, caritatem ad inimicos, misericordiam ad miseros et pietatem ad parentes. In quatuor sequentibus verbis commendat virtutes quatuor, non quidem excellentiores, sed nobis non minus necessarias, humilitatem, patientiam, perseverantiam et oboedientiam. Et quidem humilitatem, quae proprie virtus Christi dici potest, cum ejus nulla fiat mentio in scriptis sapientum hujus mundi, in toto vitae suae decursu re ipsa et factis ostendit; sed praeterea disertis verbis ejus virtutis se magistrum professus est, cum ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11,29). Sed numquam clarius hanc virtutem et simul etiam patientiam, quae separari ab humilitate non potest, nobis commendavit, quam cum ait: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? His enim verbis Christus ostendit, permittente Deo, omnem suam gloriam et excellentiam in conspectu hominum obscuratam, quod ipsum etiam tenebrae illae demonstrabant. Non potuit autem Dominus sine eximia humilitate et patientia obscurationem ejusmodi tolerare.
Gloria Christi, de qua loquitur sanctus Joannes in principio Evangelii, cum ait: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Io 1,14), posita erat in potentia, sapientia, probitate, majestate regia, beatitudine animae et dignitate divina, quam habuit ut verus et naturalis Filius Dei. Haec omnia passio obscuravit, et hunc obscurationem illa verba significant: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Potentiam passio obscuravit, quia Cruci affixus nihil omnino posse videbatur; et ideo principes sacerdotum et milites et ipse etiam latro exprobrabant illi impotentiam dicentes: Si Filius Dei es, descende de cruce. Et: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere (Mt 27,40.42). Quanta patientia, quanta humilitas necessaria fuit, ut nihil ad ista responderet is, qui vere erat omnipotens? Sapientiam passio obscuravit, quando coram principibus sacerdotum, coram Herode, coram Pilato ad multas interrogationes, quasi consilii omnis expers nihil respondebat, ex quo factum est, ut eum Herodes indutum veste alba spreverit et exercitus ejus (Lc 23,10 11). Quanta humilitas, quanta patientia necessaria erat ad ista toleranda ei, qui non solum Salomone sapientior, sed ipsa Dei Sapientia erat? Probitatem vitae passio obscuravit, cum in medio latronum cruci affixus penderet, quasi seductor populorum et regni alieni usurpator esset.
Atque hanc innocentiae gloriam magis adhuc obscurare videbatur derelictio Dei, quam ipse fatebatur, dicens: Cur me dereliquisti? Deus enim non probos viros, sed improbos derelinquere solet. Certe superbi omnes valde cavent, ne aliquid dicant, unde possint, qui audiunt, suspicari indignitatem aliquam suam eos ipsos confiteri. Sed humiles et patientes, quorum Rex Christus fuit, libenter occasionem omnem arripiunt humilitatis et patientiae, modo nihil falsi dicant. Quanta igitur humilitas, quanta patientia necessaria fuit ad ista toleranda illi, de quo Apostolus dicit: Talis decebat, ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus (Hbr 7,26). Porro regiam majestatem passio sic obscuravit, ut pro diademate aureo spineam coronam, pro sceptro arundinem, pro tribunali patibulum, pro regio comitatu duos illi latrones adjunxerint. Quanta igitur humilitas, quanta patientia necessaria fuit illi, qui vere erat Rex regum et Dominus dominantium (Apc 19,16; 17,14) et Princeps regum terrae (Apc 1,5). Quid jam dicam de beatitudine animae, quam vere Christus habuit ab ipsa conceptione et quam potuisset, si voluisset, in corpus etiam transfundere? Quam vehementer gloriam istam passio obscuravit; cum eum fecerit virum dolorum et scientem infirmitatem et despectum et novissimum virorum, juxta Isaiam (Is 53,3), et cum ipse clamet prae magnitudine passionis: Deus meus, ut quid dereliquisti me? Denique celsissimam divinae personae dignitatem passio sic obscuravit, ut, qui supra omnes non homines tantum, sed etiam Angelos sedet, propter passionem dicat: Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis (Ps 21,7).
Ad hunc igitur locum novissimum Christus in passione descendit: sed haec descensio non sine ingenti merito et exaltatione fuit. Quod enim idem Dominus verbo saepissime promisit, dicens: Omnis, qui se humiliat, exaltabitur (Mt 23,12; Lc 14,11; 18,14), in ipsius persona impletum fuisse, Apostolus testatur, cum ait: Humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Phlp 2,8 10). Ita, qui fuit novissimus, declaratus est primus; et humiliatio brevissima et quasi momentanea fuit, sed exaltatio sempiterna. Quod idem videmus accidisse Apostolis et Sanctis omnibus. Nam Apostolos, scribit B. Paulus, fuisse tamquam purgamenta hujus mundi et omnium peripsema (1 Cor 4,13), id est res vilissimas, quae ab omnibus projiciuntur et conculcantur; haec fuit humilitas Apostolorum. Sed quae exaltatio? S. Joannes Chrysostomus (Homilia 32 in Epistola ad Romanos) docet, cum ait, Apostolos nunc in caelo prope ipsum thronum Dei assistere, ubi Cherubim Deum glorificant, ubi Seraphim volant, id est cum primis principibus regni caelorum locum tenere, a quo loco numquam excident. Certe si homines attente considerarent, quam honorificum sit, humilitatem Filii Dei hic in terris imitari, et simul aliquo modo suspicari possent, quanta sit exaltatio, ad quam humilitas ipsa perducit, paucos omnino superbos inveniremus; sed quia sensibus carnis et humana cogitatione plerique omnia metiuntur, ideo mirum non est, si rara sit humilitas in terris et superborum infinitus sit numerus.

CAPUT VII.
De verbo quinto Sitio, ad litteram.
Sequitur verbum quintum, quod habetur apud sanctum Joannem, et est vere verbum unum, videlicet Sitio. Sed ut intellegatur, necesse est addere verba Evangelistae praecedentia et sequentia. Sic igitur loquitur sanctus Joannes: Postea sciens Jesus, quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo erat positum aceto plenum, illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus (Io 19,28 29). Quorum verborum haec sententia est: Dominus noster adimplere voluit omnia, quae de vita et morte ejus Prophetae, Spiritu Sancto pleni praenoverant et praedixerant. Et quoniam, omnibus aliis adimpletis, adhuc unum restabat, ut acetum in siti sua gustaret, juxta illud Psalmi sexagesimi octavi: In siti mea potaverunt me aceto (Ps 68,22), dixit clara voce: Sitio; et qui astabant obtulerunt ori ejus spongiam aceto plenam et calamo impositam. Dominus igitur noster dixit: Sitio, ut impleretur Scriptura. Et quare ut impleretur Scriptura? cur non potius dixit: Sitio, quia revera sitiebat et restinguere sitim cupiebat? Non enim Propheta praedixerat ad hoc, ut fieret, quod praedixit, sed ideo praedixerat, quia praeviderat futurum; et futurum praedixerat, quia res vere futura erat, etiamsi non praevideretur. Itaque praevisio vel praedictio non est causa rei futurae, sed res futura causa est, cur possit praevideri vel praedici. Magnum hoc loco mysterium aperitur. Vere enim Dominus siti gravissima laboravit a principio crucifixionis, et ea sitis crevit semper magis ac magis, ita ut unum fuerit ex majoribus tormentis, quae Dominus in Cruce pertulit. Siquidem emissio magnae copiae sanguinis exsiccat, et sitim provocat. Novi ego personam, quae multis affecta vulneribus, ex quibus ingens copia sanguinis fluxerat, nihil nisi potum desiderabat, quasi nihil pateretur praeter ardentissimam sitim. Idem legitur in vita S. Emmerami Martyris (Vide Surium, ad diem 22 Septembris.): qui, ligatus ad palum et plurimis vulneribus acceptis, de siti tantummodo quaerebatur. Christus igitur, qui post longam defatigationem multum sanguinis in flagellatione fuderat, et postea crucifixus quatuor quasi fontes in corpore suo patentes gerebat, ex quibus ingens sanguinis copia longo jam tempore fluxerat: quomodo fieri potest, ut non siti ardentissima cruciaretur? Et tamen longum hunc cruciatum per tres horas silentio presserat, et potuisset etiam premere usque ad mortem, quae jam tunc erat in januis. Cur igitur tanto tempore silentio texit cruciatum tam immanem, et jamjam moriturus illum manifestans dixit: Sitio, nisi quia voluntas Dei erat, ut nos omnes novum hoc tormenti genus Christo non defuisse sciremus? Et ideo idem Pater caelestis a Propheta praedici voluit in persona Christi et ipsi Domino Jesu Christo inspiravit, ut ad exemplum patientiae fidelibus suis notum faceret hunc novum et acerbissimum cruciatum. Dixit ergo: Sitio, id est deficit jam in carne mea humor omnis, aruerunt venae, aruit lingua, aruit palatum, aruerunt fauces, aruerunt interiora omnia: si quis me refocillare cupit, potum offerat.
Audiamus nunc, quem potum illi obtulerint, qui Cruci astabant. Erat ergo vas aceto plenum, illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori ejus. O consolationem, o refrigerium! Erat ibi vas aceto plenum, quod noxium est vulneribus et mortem accelerare solet atque ea de causa ibi conservabatur, ut mortem cruci affixis acceleraret. Certe sanctus Cyrillus (Lib. 22, c. 35 in Joannem) ad hunc locum ita scribit: Pro juvante et jucundo potu nocentem et acerbum obtulerunt. Et hoc ideo credibilius redditur, quod sanctus Lucas scribat in Evangelio: Illudebant autem ei et milites, accedentes et acetum offerentes ei (Lc 23,36). Et quamvis hoc scribat sanctus Lucas de Christo recens Cruci affixo, tamen credibile est, illos ipsos milites, cum audiverunt clamantem Sitio, tunc acetum per spongiam et calamum dedisse, quod antea illudentes obtulerant. Summa est: ut initio paulo ante cruci affixionem obtulerunt vinum felle mistum (Mt 27,34); sic in exitu vitae acetum noxium vulneribus obtulerunt (Io 19,29), ut a principio usque ad finem tota Christi passio fuerit simplex et vera passio, nulla consolatione mixta.

CAPUT VIII
De primo fructu verbi quinti, qui est sitire cum Christo quae vere sitienda sunt.
Scripturae Testamenti veteris plerumque per Scripturas Testamenti novi declarari solent; sed in hoc mysterio de siti Domini verba Psalmi sexagesimi octavi haberi possunt pro commentario Evangelii. Siquidem in Evangelio non aperte declaratur, an, qui obtulerunt acetum Domino sitienti, id fecerint, ut ei gratificarentur, an ut eum magis affligerent, id est ex amore vel odio. Nos cum sancto Cyrillo in malam partem accipimus factum illorum, qui Domino sitienti acetum propinaverunt. Sed verba Psalmi apertiora sunt, quam ut explicatione indigeant, atque ex eis hunc fructum colligemus, ut discamus sitire cum Christo, quae vere et salubriter sitienda sunt. Haec sunt verba Prophetae: Sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inventi: et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps 68,21 22). Itaque qui dederunt Christo Domino, paulo antequam crucifigeretur, vinum cum felle mixtum; et qui crucifixo Domino acetum obtulerunt, de illis erant, de quibus queritur, dicens: Sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.
Sed posset aliquis quaerere, an non beatissima Virgo, Mater Domini, et soror Matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalena cum Apostolo Joanne, stantes juxta Crucem vere et ex corde simul contristabantur? An non etiam mulieres illae, quae sequebantur Dominum ad montem Calvariae, plangentes eum (Lc 23,27), vere simul cum eo contristabantur? denique nonne Apostoli omnes passionis tempore tristabantur, cum eis Christus ipse praedixisset: Mundus gaudebit, vos vero contristabimini (Io 16,20). Omnino contristabantur omnes isti et serio contristabantur; sed non simul cum Domino contristabantur, quia non eadem erat tristitiae causa vel ratio in Christo et in aliis. Dominus autem ait: Sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. Illi tristabantur de passione et morte Christi corporali: ille non de hac re tristabatur nisi ad breve tempus in horto, ut se vere hominem demonstraret; immo dicebat: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar (Lc 22,15) et alio loco: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem (Io 14,28). Quaenam igitur causa erat tristitiae Domino, in qua simul contristantes non invenit? perditio animarum, pro quibus patiebatur. Et quae erat causa consolationis, in qua consolantem non invenit, nisi salus animarum; quam sitiebat? Hanc unam consolationem quaerebat, hanc optabat, hanc esuriebat, hanc sitiebat; sed datum est ei fel in escam et acetum in potum. Fellis enim amaritudo peccata significat, quibus nihil est amarius ei, qui sensum gustandi habeat non infectum vel depravatum; aceti vero acrimonia vel acerbitas obstinationem significat in peccato, proinde merito Christus testabatur, quia videbat pro uno latrone converso non solum alterum latronem in obstinatione mansisse, sed multos alios item obstinatos manere, et ex Apostolis ipsis omnes fere scandalum passos, Petrum negasse, Judam desperasse.
Si quis igitur velit Christum in Cruce esurientem et sitientem et inde valde contristatum et dolentem consolari atque reficere: primum ipse se offerat vere paenitentem et peccata propria detestantem; deinde simul cum Christo tristitiam magnam in corde suo concipiat, quod tanta animarum multitudo cotidie pereat, cum tam facile possent omnes homines salvari, si redemptionis pretio uti vellent. Vere Apostolus Paulus unus erat ex iis, qui cum Christo tristabantur, cum ait in Epistola ad Romanos (Rom 9,1 4): Veritatem dico in Christo, non mentior: ... quoniam tristitia mihi magna est et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, etc. Non poterat Apostolus magis amplificare desiderium suum erga salutem animarum quam illa exaggeratione, Cupiebam anathema esse a Christo. Significat enim ex sententia sancti Joannis Chrysostomi de compunctione cordis (Lib. 1) et in Epistola ad Romanos (Hom. 18) se adeo vehementer tristari de damnatione Judaeorum, ut, si fieri posset, cuperet ipse separari a Christo propter Christum; non quidem a caritate Christi separari cupiebat, de qua dixerat paulo ante: Quis nos separabit a caritate Christi? (Rom 8,35) sed a gloria Christi, malens ipse gloria caelesti privari, quam ut Christus privaretur tanto fructu passionis suae, quantus apparet in conversione multorum milium Judaeorum. Iste igitur vere tristabatur cum Christo et consolabatur dolorem Christi, sed paucos habet hoc tempore imitatores. Primum enim pastores animarum non pauci magis tristantur, si proventus Ecclesiae suae diminui aut etiam perire videant, quam si multus animarum numerus ex ipsorum absentia vel neglegentia pereat. Patientius, inquit S. Bernardus (Lib. 4 de Consid. c. 9) de episcopis loquens, ferimus Christi jacturam quam nostram. Cotidianas expensas cotidiano reciprocamus scrutinio, et continua Dominici gregis detrimenta nescimus. Non satis debet esse praelato, si ipse pie vivat et Christi virtutes privatim imitari satagat, nisi etiam subditos suos vel potius filios suos pios efficiat et per Christi vestigia ad vitam aeternam ducat. Proinde si Christo compati et cum illo tristari ejusque dolores consolari cupiunt, vigilent super gregem suum, non deserant oviculas suas, verbo dirigant, exemplo praecedant.
Sed etiam de privatis hominibus jure queri potest Christus, quod cum illo non contristentur neque dolorem suum consolentur. Et si, cum in Cruce pendebat, merito querebatur de perfidia et obstinatione Judaeorum, a quibus videbat tantum suum laborem doloremque contemni et tam pretiosam medicinam sanguinis sui tamquam a phreneticis respui: quid nunc dicere potest, cum non jam de Cruce, sed de caelo videat, ab his, qui in eum credunt aut credere se dicunt, nihili fieri passionem suam, sacrum sanguinem conculcari, et nihil nisi fel et acetum sibi offerri, id est sine consideratione divini judicii et sine metu gehennae multiplicari peccata? Gaudium est in caelis super uno peccatore paenitentiam agente (Lc 15,7); sed si paulo post ille, qui per fidem et baptismum natus videbatur in Christo, et qui per paenitentiam a morte revocatus videbatur ad vitam, iterum peccando moritur: nonne gaudium vertitur in tristitiam et lac in fel et vinum vertitur in acetum? Certe mulier, quae, cum parit, tristitiam habet, si vivum pariat puerum, jam non meminit pressurae, quia natus est homo in mundum (Io 16,21): sed si forte puer continuo moriatur aut etiam mortuus nascatur, nonne duplici dolore torquebitur? Sic etiam multi laborant confitendo peccata, fortasse etiam in jejuniis et eleemosynis non sine labore versantur; sed quia per conscientiam erroneam vel ignorantiam non probabilem ad indulgentiam non pervenerunt, nonne isti laborant in parturiendo, et tamen abortum faciunt et se ipsi et pastores suos duplico maerore conficiunt? Similes sunt ejusmodi homines viro aegrotanti, qui amarissimo pharmaco, unde sanitatem sperabat, sibi ipse mortem accelerat; vel agricolae, qui, post multos labores in vinea vel agro colendo consumptos, improvisa grandine superveniente, proventus omnes, id est labores suos omnes amittit. Ista igitur sunt mala jure deflenda, et qui ista deflet et de his contristatur, is cum Christo in Cruce contristatur, et cum in istis depellendis malis pro viribus laborat, is Christi patientis in Cruce labores mirifice consolatur et cum Christo vicissim in caelo gaudenti gaudebit et cum regnanti regnabit.

CAPUT IX
De secundo fructu verbi quinti, qui est sitire veram aquam vivam.
Alia nec parum utilis consideratio mihi occurrit, dum sitim Christi in Cruce pendentis attente considero. Videtur enim mihi Dominus in eum sensum dixisse Sitio, quod dixit mulieri Samaritanae: Da mihi bibere (Io 4,7). Nam paulo post aperiens mysterium verbi sui adjunxit: Si scires donum Dei, et quis est, qui dixit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petiisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam (Io 4,10). Quomodo enim sitiet, qui est fons aquae vivae? annon de se loquebatur, cum diceret in Evangelio: Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Io 7,37)? Et nonne ipse est petra illa, de qua loquitur Apostolus ad Corinthos: Bibebant de consequenti eos petra, petra autem erat Christus (1Cor 10,4)? Denique nonne ipse est, qui loquitur ad Judaeos per Jeremiam: Dereliquerunt me, fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas (Ir 2,13). Videor igitur mihi videre Dominum in Cruce, tamquam in sublimi specula, respicientem orbem terrarum plenum hominibus sitientibus et languentibus prae siti, et occasione sitis suae corporalis eundem Dominum, misertum communem illam sitim generis humani, clamavisse: Sitio, hoc est, vere quidem sitio propter exhaustum jam atque exsiccatum humorem corporis mei, sed haec sitis in momento finietur; magis autem sitio, ut homines ex fide cognoscere incipiant, me esse verum fontem aquae vivae, et veniant ad me et bibant, et deinceps non sitient in aeternum.
O nos beatos, si contionem istam Verbi incarnati attentissimo corde audiremus. An non enim homines fere omnes sitiunt siti concupiscentiae ardentissima et insatiabili aquas labentes et turbidas rerum transeuntium et defluentium, quae vulgo dicuntur bona, pecunias, honores, voluptates? Et quis umquam, istam aquam bibens, non sitivit iterum? Et quis umquam, Christum Magistrum audiens, gustare coepit aquam vivam sapientiae caelestis et caritatis divinae, qui non, continuo exstincta siti rerum terrenarum, respirare coeperit in spem aeternae vitae, et deposita mordaci cura acquirendi et cumulandi terrena, non coeperit desiderare et sitire caelestia? Haec aqua viva, non ex terra ascendens, sed de caelo descendens, quam Dominus, fons aquae vivae, nobis dabit, si eam ab illo ardentibus precibus et non sine fonte lacrimarum postulabimus, non solum sitim sedabit rerum terrenarum, sed etiam erit nobis cibus et potus indeficiens toto tempore nostrae peregrinationis. Sic enim loquitur Isaias Propheta: Omnes sitientes, venite ad aquas (Is 55,1). Et ne forte putas, simplicem esse aquam vel magno pretio emendam subjungit: Properate, inquit, venite et emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac (Ibid.) Aqua emenda dicitur, quia non sine aliquo labore, id est dispositione propria acquiritur, sed absque argento et absque ulla commutatione, quia gratis datur neque ullum aequale pretium inveniri posset. Et quam paulo ante vocaverat aquam, nunc appelal vinum et lac, quia res quaedam est pretiosissima, quae simul comprehendit virtutem sive perfectionem aquae, vini et lactis.
Haec est vera sapientia et caritas, quae dicitur aqua, quia refrigerat aestum concupiscentiae; vinum, quia calefacit et inebriat mentem ebrietate maxime sobria; lac, quia nutrit dulci pabulo praecipue infantes in Christo, juxta illud Apostoli Petri: Sicut modo geniti infantes lac concupiscite (1Ptr 2,2). Haec eadem vera sapientia et caritas, concupiscentiae carnis contraria, est jugum illud suave et onus leve (Mt 11,30), quod qui libenter humiliterque suscipiunt, inveniunt requiem veram et solidam animabus suis, ut non amplius sitiant neque opus habeant aquas ex terrenis puteis haurire. Haec dulcissima requies animorum aperuit solitudines, implevit monasteria, reformavit clerum, ipsos etiam conjugatos ad moderationem non exiguam revocavit. Certe palatium Theodosii junioris imperatoris non absimile magno monasterio videbatur (Socr.lib. 7 c.22), et domus comitis Elzearii parvi monasterii formam praeferebat (Vide Surium tom. 5 die 27 Sept.). In utroque loco nulla jurgia, nullae contentiones audiebantur, sed psalmi et cantica sacra frequentissime resonabant. Haec omnia Christo debemus, qui siti sua sitim nostram exstinxit, et tamquam fons vivus aquis jugiter manantibus agros cordium nostrorum ita rigavit, ut siccitatem non timeant, nisi ab ipso fonte corda nostra (quod absit), inimico instigante, recedant.

CAPUT X
De tertio fructu verbi quinti, hoc est de imitatione patientiae Filii Dei.
Tertius fructus, qui ex verbo quinto decerpi potest, est imitatio patientiae Filii Dei. Quamvis enim in verbo quarto claruerit humilitas cum patientia, tamen in verbo quinto, tamquam in proprio loco, summa et sola patientia Christi fulsisse videtur. Porro patientia non solum una ex magnis virtutibus est, sed etiam praeter ceteras valde necessaria. Sic enim loquitur S. Cyprianus (Sermo de bono patientiae): Non invenio inter ceteras caelestis disciplinae vias, quid magis sit vel utilius ad vitam vel majus ad gloriam, quam, ut qui praeceptis Dominicis obsequio timoris ac devotionis innitimur, patientiam maxime tota observatione tueamur. Sed antequam de necessitate patientiae aliquid dicamus, necesse est patientiam veram a falsa distinguere. Vera patientia est, quae tolerare jubet mala poenae, ut non cogatur facere mala culpae (Vide S. August. 1. de patientia c. 1,2,3). Talis fuit patientia Martyrum, qui maluerunt tormenta subire carnificum quam Christi fidem abnegare, et maluerunt jacturam omnium bonorum pati quam diis falsis cultum adhibere. Falsa vero patientia est, quae suadet mala omnia tolerare, ut legi concupiscentiae pareatur, et amittere bona sempiterna, ut temporalia conserventur. Talis est patientia martyrum diaboli, qui facile tolerant famem et sitim, frigus et aestum et jacturam nominis boni et, quod admirabilius est, regni caelorum, ut opes adaugeant vel carnis concupiscentiae satisfaciant vel ad gradus honorum ascendant.
Jam vero patientia vera id habet proprium, ut omnes virtutes perficiat et conservet; atque hoc est, quod sanctus Jacobus praedicat in laudibus patientiae, cum ait: Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. (Iac. 1,4). Virtutes enim ceterae sine patientia non diu subsistere possunt propter difficultates, quae in earum actibus inveniuntur. Sed quando comitem habent patientiam, facile superant omnes difficultates. Patientia enim convertit prava in directa et aspera in vias planas (Is 40,4; Lc 3,5). Atque hoc adeo verum est, ut sanctus Cyprianus de ipsa etiam regina virtutum caritate dicat: Caritas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae spe et fide major est, et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna apud Deum in regnis caelestibus permanebit. Tolle illi patientiam, et desolata non durat; tolle sustinendi tolerandique substantiam, et nullis radicibus ac viribus perseverat (Sermo de patientia). Quod idem facilius probat idem Cyprianus de castitate, de justitia, de pace cum proximis. Sit fortis, inquit, et stabilis in corde patientia, et nec adulterio sanctificatum corpus et dei templum polluitur, nec justitiae dicata innocentia contagione fraudis inficitur, nec post gustatam Eucharistiam manus gladio et cruore maculatur. Haec ille, qui a contrario sensu significare voluit, neque castitatem adulterio resistere posse sine patientia, neque justitiam fraude vacare, neque sumptam Eucharistiam ab homicidio liberare.
Hoc autem, quod scribit sanctus Jacobus de virtute patientiae, aliis verbis docent Propheta David et ipse Dominus et Apostolus ejus. David in Psalmo nono: Patientia, inquit, pauperis non peribit in finem (Ps 9,19), quia videlicet opus perfectum habet, ac per hoc fructus ejus numquam marcescet. Dicitur enim patientia non perire, quia fructus ejus et merces semper manebit. Quomodo dicere solemus, labores agricolae perire, quando fructum non ferunt, et non perire, quando ferunt. Additur vox illa pauperi, quae hoc loco humilem significat, qui se pauperem agnoscit et sine adjutorio Dei nihil posse vel facere vel pati. Sic sanctus Augustinus exponit in libro de patientia (Cap. 15). Neque enim soli pauperes, sed etiam divites veram patientiam habere possunt, dummodo non in seipsis confidant, sed in Deo, a quo, ut veri pauperes donorum divinorum, patientiam petant et accipiant. Hoc idem Dominus ipse significare voluit, cum ait in Evangelio: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Lc 21,19). Illi enim soli vere possidebunt animam, id est vitam suam ut propriam et quae a nullo subripi possit, qui patienter tolerabunt omnes afflictiones et ipsam etiam corporis mortem, ut non peccent in Deum. Quamvis enim moriendo vitam videantur amittere, tamen non amittunt, sed in aeternum custodiunt eam. Mors enim justorum non mors, sed somnus, isque admodum brevis dici potest. Sed impatientes, qui, ut vitam corporis, non amittant, peccare non dubitant, vel Christum abnegando vel idola colendo vel libidini succumbendo vel aliud quodcumque scelus perpetrando, illi videntur quidem ad tempus conservare vitam suam, sed perdunt in aeternum vitam corporis et animae; et sicut veris patientibus recte dicitur: Capillus de capite vestro non peribit (Lc 21,18), sic impatientibus dici debet: Membrum de corpore vestro immune a gehennae incendio non manebit.
Denique hoc idem confirmat Apostolus dicens: Patientia vobis necessaria est, ut, voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem (Hbr 10,36). Ubi patientiam non utilem, sed necessariam omnino esse pronuntiat, ut voluntatem Dei semper faciamus et, voluntatem Dei facientes, reportemus promissionem, id est coronam gloriae, quam promisit Deus diligentibus se (Iac 1,12) et mandata sua custodientibus. Si quis enim diligit me, sermonem meum servabit et, qui non diligit me, sermones meos non servat (Io 14,23 24). Itaque videmus totam Scripturam sibi ipsi cohaerentem, praedicare fidelibus patientiae necessitatem. Haec igitur causa est, cur Christus voluerit in exitu de hac vita testificari omnibus invisibilem quandam et acerbissimam et longissimam passionem suam, sitim videlicet, ut hoc tamquam exemplo proposito accenderemur ad patientiam in omni afflictione servandam. Fuisse autem Christi sitim vehementissimam, paulo ante in explicatione verbi Sitio demonstravimus. Quod vero longissima fuerit, nullo negotio demonstrari potest.
Ac ut incipiamus a flagellatione, cum Christus flagellaretur, jam fatigatus erat ex oratione prolixa et agonia ac sanguinis effusione in horto; deinde ex multis itineribus, quae illa ipsa nocte et die sequenti confecerat, ab horto ad domum Annae, a domo Annae ad domum Caiphae, a domo Caiphae ad domum Pilati, a domo Pilati ad domum Herodis, a domo Herodis ad domum Pilati: quae itinera multa milliaria continent; neque Dominus a cena hesterna cibum vel potum vel somnum gustaverat, sed vexationes multas et gravissimas in domo Caiphae acceperat, ad quas omnes accessit flagellatio, quam sitis vehemens comitata est; et flagellatione finita, sitis non finem, sed incrementum accepit. Successit coronatio et illusio ac nova vexatio, quam etiam sitis comitata est; et coronatione finita, sitis non exstincta, sed aucta est. Inde Crucis patibulo oneratus, quamvis ex tot itineribus et laboribus fessus et sitibundus, processit ad montem Calvariae. Itinere illo confecto, oblatum est ei vinum cum felle mistum; quod cum gustasset, noluit bibere. Itaque iter quidem finem accepit, sed sitis, quae toto itinere Dominum cruciaverat, sine dubitatione incrementum accepit; secuta est crucifixio, et ex quatuor vulneribus, quasi ex fontibus quatuor sanguine defluente, unusquisque per se cogitare potest, quam vehementer sitis creverit. Denique tribus horis sequentibus a sexta usque ad nonam horam in horribilibus illis tenebris, vix credi potest, quo sitis ardore sacratissimum illud corpus confectum fuerit. Et quamvis acetum ministri obtulerint ori ejus, tamen, quia non vinum vel aqua, sed acetum, id est aspera et ingrata potio fuit et valde modica, cum ex spongia gutta sorbere deberet et jamjam moriturus esset: verissime affirmare licet, Redemptorem nostrum a principio passionis usque ad obitum gravissimum hoc tormentum patientissime toleravisse. Quantum sit autem hoc tormentum, rari apud nos experiuntur, cum passim occurrant aquae, quibus sitis sedari possit; sed qui multos dies iter faciunt per loca deserta, illi experiuntur, quale sit tormentum sitis.
Scribit Curtius (Lib. 7 de rebus gestis Alexandri), aliquando Alexandro Magno, per desertum cum exercitu iter facienti, occurrisse post longam ariditatem et sitim fluvium quendam; tanta vero aviditate coepisse milites aquam illam bibere, ut multi intercluso spiritu statim exstincti fuerint; et addit: Multosque major horum sic exstinctorum numerus fuit, quam ullo amiserat bello. Itaque ardor ille sitis tam erat intolerabilis, ut non possent milites illi sibimet imperare, ut inter bibendum aliquantulum respirarent, sic periit maxima pars exercitus Alexandri. Inveniuntur etiam, qui prae magnitudine sitis suavem putaverint aquam luto admixtam, oleum, sanguinem et alia sordidiora et horribiliora, quae nemo hauriret, nisi extrema necessitate coactus. Hinc discere debemus, quam acerba fuerit Christi passio et quanta in ea patientiae virtus eluxerit: quae nobis, Deo volente, innotuit, ut eam imitemur et ita Christo compatiamur, ut simul cum ipso glorificemur.
Sed audire mihi videor pias quasdam animas, quae libenter discerent, qua retiane possent ad hoc pervenire, ut patientiam Christi serio imitarentur et cum Apostolo dicere possent: Christo confixus sum Cruci (Gal 2,19), et cum sancto Martyre Ignatio: Amor meus crucifixus est (Epist. ad Romanos). Res haec non est adeo difficilis, ut multi existimare videntur. Non enim necesse omnibus est humi cubare, flagellis ad sanguinem usque corpus proprium caedere, jejunare cotidie in pane et aqua, cilicium asperum vel ferream catenam ad nudam carnem cotidie gerere et alia id genus ad carnem edomandam et cum vitiis et concupiscentiis crucifigendam facere. Illa enim laudabilia et utilia sunt, cum fiunt ab iis, qui possunt, et non sine consilio magistri spiritualis. Sed ego rationem exercendae patientiae et Christum patientem imitandi demonstrare piis lectoribus cupio, quae omnibus conveniat, et nihil insolitum, nihil novum, nihil quod ad popularem auram captandam fieri ullus suspicari possit.
Primum igitur ajo, oportere patientiae amatorem in illis laboribus et doloribus libenter versari, quae certum sit voluntati divinae placere, juxta illud Apostoli: Patientia vobis necessaria est, ut, voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem (Hbr 10,36). Quid autem velit Deus nos patienter subire, non est difficile discere vel docere. Primum enim pro comperto habemus ea, quae nobis mandat mater Ecclesia, quamvis dura vel difficilia sint, oboedienter et patienter perficienda esse. Quid nobis mandat Ecclesia? jejunia Quadragesimae, Quatuor Temporum et Vigiliarum. Ista si suscipiantur, ut oportet, non sine patientia perfici possunt. Nam si quis velit in diebus jejuniorum exquirere delicatas epulas, et in cena una seu prandio uno tantum cibi sumere, quantum in prandio simul et cena capere solitus erat et horam anticipare et postea sub vesperum cenulam sumere tam copiosam, ut cena dici possit: iste certe non facile esuriet neque sitiet neque patientia opus habebit; sed si serio statuat, non anticipare horam, nisi morbus aut alia necessitas cogat, vulgares et viles epulas paenitentiae agendae accommodatas sumere easque in ea mensura, quae refectionem unam eamque ordinariam non excedat, et quod in alia refectione sumeretur, si dies jejunii non esset, dare pauperibus, ut sit juxta beatum Leonem, refectio pauperis abstinentia jejunantis (Sermo 11 de jejunio 10. mensis). Et alibi: Esuriamus paululum, dilectissimi, et aliquantulum, quod juvandis possit prodesse pauperibus, nostrae consuetudini subtrahamus (Sermo 9 de jejunio 7. mensis). Et denique sub noctem cenula, quae sumi a multis solet, vere sit cenula: tum sine dubio patientia necessaria erit ad esuriem et sitim tolerandam, et sic jejunando Christi patientiam utcumque saltem imitabimur et Christo confixi erimus Cruci, saltem ex parte. At ista non sunt omnia necessaria. Ita sit, sed ad patientiam exercendam et ad Christi passionem imitandam necessaria sunt. Deinde mater Ecclesia jubet ecclesiasticos et regulares recitare vel canere septem horas canonicas, et ut fideles omnes saltem orando legant Dominicam orationem et Angelicam salutationem. Ista sacra lectio et oratio si fiat eo modo, quo posset et deberet fieri, sine dubio patientiae auxilio indigebit. Sed non desunt multi, qui, ut patientiae suffragio non indigeant, tollere satagunt omnes difficultates. Primum, quasi onus aliquod grave gerere debeant, velocissime percurrunt omnia, ut videlicet ab illo onere brevissime se expediant; deinde non erecti et stantes vel flexis genibus, sed sedentes vel deambulantes horas canonicas legunt, videlicet ut taedium lectionis et orationis vel sedendo minuatur vel deambulando levatur. Loquor autem de iis, qui privatim horas legunt, non de illis, qui in choro Psalmos decantant. Praeterea ne somnum interrumpere cogantur, non solum Horas diurnas, sed etiam nocturnas sole fulgente decantant. De attentione et mentis elevatione, cum Deus laudatur vel oratur, nihil dico, quia plerique nihil minus cogitant quam id, quod canunt vel legunt. Itaque sublata difficultate consumendi longum tempus in lectione vel oratione nec non surgendi ad horas nocturnas, et omisso labore standi vel flectendi genua et animum coercendi, ut non huc atque illuc divagetur, sed totus sit in iis, quae legit: mirum non est, si multi patientiae subsidio egere non videantur. Sed isti audiant, qua sollicitudine Horas canonicas sanctus Franciscus legebat, et tunc intellegent, hoc pium Officium sine patientiae auxilio peragi non posse. Sic igitur loquitur sanctus Bonaventura in Vita sancti Francisci (Cap. 10. Vitae S. Francisci): Solitus erat vir sanctus Horas canonicas non minus timorate Deo persolvere quam devote. Nam licet oculorum, stomachi, splenis et hepatis aegritudine laboraret, nolebat tamen muro vel parieti inhaerere, dum psalleret; sed Horas semper erectus et sine capucio, non gyrovagis oculis nec cum aliqua syncopa, persolvebat. Si quando esset in itinere constitutus, figebat tunc temporis gressum, hujusmodi consuetudinem reverentem et sacram ob pluviarum inundantiam non omittens. Graviter etiam se putabat offendere, si quando orationi deditus vanis phantasmatibus interius vagaretur. Cum aliquod tale accideret, non parcebat confessioni, quin illud protinus expiaret. Psalmos cum tanta mentis attentione dicebat, quasi Deum praesentem haberet; et cum nomen Domini in eis occurreret, prae suavitatis dulcedine labia sua lingere videbatur. Certe si quis conari velit sic horas canonicas legere et noctu etiam surgere ad nocturnas Horas persolvendas, experiatur omnino, sine labore et patientia se non posse divino Officio satisfacere. Multa sunt alia, quae mater Ecclesia de voluntate Dei, ex Litteris sacris edocta, praecipit, quae sine patientia recte peragi non possunt, qualia sunt, dare superfluum opum pauperibus, ignoscere peccantibus in nos et satisfacere iis, quos nos offendimus; confessio peccatorum omnium saltem annis singulis; perceptio sacrosanctae Eucharistiae, quae non parvam exigit praeparationem; quae sine patientia recte peragi non possunt. Sed ego pauca ista per modum exempli ponere volui.
Alterum est, in quo divina voluntas cernitur et sine patientia perfici nequit, id totum, quod ad nos vexandos vel daemones vel homines faciunt. Quamvis enim homines mali et daemones pessimi, cum nos exercent, nihil boni cogitent: tamen Deus, sine quo illi nihil agere possunt, illam vexationem non permitteret, nisi nobis utilem esse judicaret; proinde omnis illa vexatio de manu Domini suscipienda ac per hoc patienter et libenter toleranda est. Sic Job simplex et rectus non ignorabat, stragem illam, quam passus est, cum una die perdidit omnes opes et omnes filios, ac deinde totius corporis sanitatem, a diaboli invidia processisse; dixit tamen: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum (Iob 1,21), quia noverat, stragem illam sine Dei voluntate fieri non potuisse. Non haec dico, quasi velim homines ab hominibus vel a daemonibus afflictos non posse aut non debere resarcire damna, medicinam afferre corpori seque resque suas defendere: sed hoc tantum admoneo, non esse cogitandum de ultione contra homines malos neque reddendum malum pro malo, sed patienter tolerandum, quod Deus nos tolerare voluerit, ut, voluntatem Dei facientes, reportemus promissionem.
Postremum illud est, ut intellegamus, omnia, quae casu vel fortuito accidere videntur, ut nimiam siccitatem, nimiam pluviam, pestilentiam, penuriam et alia id genus non sine providentia et voluntate Dei contigere; ac per hoc non queramur de elementis vel de ipso Deo, sed agnoscamus flagellum Dei et peccata nostra et, subjecti Deo, in humilitate vera patienter feramus omnia: sic enim fiet, ut placatus Deus relinquat post se benedictionem, et nos ut filios paterna pietate castiget, non ut adulterinos hereditate caelesti privet. Addam ex sancto Gregorio exemplum unum, ex quo intellegi possit, quanta sit merces patientiae. In homilia trigesima quinta super Evangelia narrat, quendam Stephanum adeo fuisse patientem, ut eos sibi prae ceteris amicos crederet, qui sibi molestiam aliquam irrogassent, et gratias pro contumeliis redderet: damna sibi illata lucra maxima existimaret, adversarios omnes in adjutoribus et benefactoribus numeraret. Hunc sine dubitatione mundus amentem et stultum esse censuisset, se ipse Apostolum Christi non surda aure audiverat dicentem: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (1 Cor 3,18). Nam, ut in eodem loco sanctus Gregorius dicit, huic morienti Angeli multi visi sunt affuisse, qui ejus animam in caelum recta referrent; et ipse sanctus Doctor hunc Stephanum inter Martyres sanctos ob ejus patientiam eximiam numerare non dubitavit.

CAPUT XI
De quarto fructu verbi quinti, qui est sitire gloriam Dei, honorem Christi et salutem nostram ac salutem fratrum nostrorum.
Adhuc superest fructus unus, isque dulcissimus, qui ex verbo Sitio decerpi potest. Sanctus enim Augustinus enarrans Psalmum sexagesimum octavum, exponens verbum Sitio dicit, eo verbo significatum fuisse non solum desiderium potus corporalis, sed etiam desiderium, quo Christus flagrabat fidei et salutis inimicorum suorum. Sed possumus nos occasione accepta ex sancti Augustini sententia paulo altius ascendere ac dicere, Christum sitivisse gloriam Dei et salutem hominum, nos autem sitire debere gloriam Dei, honorem Christi, salutem nostram et salutem fratrum nostrorum. Et quidem, quod Christus sitierit gloriam Patris et salutem animarum, dubitari non potest; id enim clamant omnia opera ejus et omnes contiones ejus et omnes passiones ejus et omnia miracula ejus. Nobis potius cogitandum est, ut non simus ingrati tanto benefactori; qua ratione sic inflammari possimus, ut vere sitiamus honorem Dei, qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Io 3,16), et simul Christi gloriam vere atque ardenter sitiamus, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis hostiam et oblationem Deo in odorem suavitatis (Eph 5,2); necnon ut sic vere compatiamur fratribus nostris, ut salutem ipsorum ardentissime sitiamus. Sed illud nobis est maxime necessarium, ut salutem propriam ita vere et ex animo sitiamus, ut sitis illa cogat nos omnia pro viribus cogitare et loqui et agere, quae ad salutem nostram consequendam expediunt. Si enim nos neque honorem Dei neque Christi gloriam neque salutem proximorum sitiamus, non propterea vel Deus honore debito carebit, vel Christus gloria sua privabit, vel proximi salutem non consequentur: sed nos ipsi vere peribimus in aeternum, si salutem propriam sitire neglexerimus. Ex quo mihi saepe vehemens admiratio subit, unde fiat, ut sciamus, Christum salutem nostram tam ardenter sitivisse, et nos ipsi, qui certo credimus, Christum esse Dei sapientiam, non moveamur ad ejus exemplum imitandum in re, quae nobis super omnia necessaria est. Nec minus admiror, quod nos ipsi temporalia bona tam ardenter sitiamus, quasi essent bona sempiterna; et salutem vere sempiternam tam neglegenter quaeramus et non solum non sitiamus, sed vix leviter desideramus, quasi res esset momentanea et levis. Adde, quod temporalia non sint pura bona, sed admixta malis plurimis, et tamen sollicite et anxie appetuntur; salus aeterna nullum malum habet admistum, et tamen sic neglegitur, sic leviter appetitur, ac si nihil solidi contineret. Illumina, Domine, oculos meos interiores, ut inveniam aliquando tam noxiae ignorantiae causam.
Amor certe desiderium parit, desiderium vero, cum ardere vehementer incipit, sitis appellatur. Sed quis potest non amare salutem propriam, praesertim aeternam et ab omni malo immunem? Et si non vehementer desideratur, cur non ardenter sititur, cur non totis viribus quaeritur? Fortasse ratio est, quia salus aeterna non cadit sub sensum, ideoque neque experimentum ejus habemus, quale plane nobis adest salute corporali; proinde istam sitimus, illam frigide desideramus. Sed si res ita se habet, unde David, qui homo mortalis erat, tam ardenter visionem sitiebat Dei, in qua visione salus aeterna consistit, ut clamaret: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Ps 41,2 3). Ubi Propheta, adhuc in terris manens, visionem Dei, quae est ipsa salus aeterna, ardentissime sitiebat. Quod idem non soli contigit Davidi, sed viris plurimis sanctitate insignibus, quibus res omnes terrenae sordebant et insipidae videbantur, et sola vehementissime sapiebat et dulcissima esse videbatur memoria vel recordatio Dei. Non igitur causa, cur nos non ardenter sitiamus beatitudinem sempiternam, ea est, quod ea sub sensum non cadat, sed quod non attente et assidue cum plena fide cogitatur. Cur autem non ita, ut oportet, cogitetur, causa est, quia nos spirituales non sumus, sed animales. Animalis enim homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei. (1 Cor 2,14). Quare si cupis, anima, sitire salutem tuam et aliorum, et multo etiam magis honorem Dei et gloriam Christi, audi beatum Jacobum dicentem: Si quis ex vobis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat: et dabitur ei. (Iac 1,5). Neque enim ista tam sublimis sapientia in scholis mundi reperitur, sed in solo auditorio spiritus Dei, qui hominem animalem convertit in spiritualem; neque satis est semel et frigide petere, sed oportet perseverare pulsando et inenarrabili gemitu clamare ad aures Patris. Si enim pater carnalis ploranti filiolo et panem poscenti denegare non solet: quanto magis, inquit Dominus, Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? (Lc 11,13).

CAPUT XII
Exponitur ad litteram verbum sextum: Consummatum est. Ion 19,30
Verbum sextum a Domino in Cruce prolatum, refertur ab eodem sancto Joanne ut paene conjunctum cum quinto. Statim atque Dominus dixerit: Sitio, et acetum sibi oblatum biberat, addit sanctus Joannes: Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est (Io 19,30). Et quidem ad litteram nihil aliud est Consummatum est, nisi consummatum ac perfectum est opus passionis. Siquidem opera duo injunxerat Pater Filio; unum praedicandi Evangelium, alterum patiendi pro genere humano. De priore opere dixit Dominus apud Joannem: Opus consummavi, quod dedisti mihi, ut facerem: manifestavi nomen tuum hominibus (Io 17,4). Haec dixit Dominus post ultimam et longissimam contionem habitam ad discipulos post cenam. Proinde tunc consummavit primum opus, quod ei Pater injunxerat. Alterum opus erat bibendi calicem passionis, de quo Dominus ait: Potestis bibere calicem, quam ego bibiturus sum? (Mt 20,22; Mc 10,38). Et alibi: Pater, si vis, transfer calicem hunc a me (Mc 14,36; Lc 22,42). Et alibi: Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis, ut bibam illum? (Io 18,11). De hoc igitur Dominus proximus morti ait: Consummatum est; calicem enim exhausi totum usque ad faeces, nihil jam superest, nisi ut abeam ex vita. Et inclinato capite tradidit spiritum (Io 19,30).
Sed quoniam neque Dominus ipse neque sanctus Joannes, brevitati consulens, explicaverunt, quod esset illud, quod consummatum est, data est nobis occasio ad plura mysteria, non sine ratione et fructu, illud applicandi. Primum igitur sanctus Augustinus in commentario hujus loci refert vocem illam Consummatum est ad impletionem Prophetiarum, quae de ipso erant. Sciens enim, inquit Evangelista, quia jam omnia consummata erant, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio; et paulo post, accepto aceto, dixit: Consummatum est (Io 19,28 30), id est impletum est illud, quod superaret adimplendum. Ex quo intellegimus, etiam illum voluisse dicere, consummata et adimpleta jam esse, quae de ipsius vita et morte praedicta a Prophetis fuerant. Vere enim omnia praedicta fuerant. Conceptio: Ecce, Virgo concipiet (Is 7,14); nativitas in Bethlehem: Et tu, Bethlehem terra Juda, ... ex te exiet Dux, qui regat populum Israel (Mich 5,2; Mt 2,6; Io 7,42); apparitio novae stellae: Orietur stella ex Jacob (Num 24,17); adoratio regum: Reges Tharsis et insulae munera offerent (Ps 71,10); praedicatio Evangelii: Spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus misit me (Is 61,1; Lc 4,18); miracula: Deus ipse veniet et salvabit vos. Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt, tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum (Is 35,4 6); sessio super asinam et pullum ejus: Ecce, Rex tuus veniet tibi justus et Salvator, ipse pauper, et ascendens super asinam et pullum filium asinae (Zach 9,9; Is 62,11; Mt 21;5). Denique passio tota per partes descripta est a David in Psalmis (Ps 21 et 68), et ab Isaia (Is 53), Jeremia (Ir 11), Zacharia (Zach 12) et aliis. Atque hoc est, quod ipse Dominus, iturus ad passionem, dicebat: Ecce, ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis (Lc 18,31). De illis igitur, quae consummanda erant, nunc dicit: Consummatum est id totum, quod consummandum, id est implendum erat, ut Prophetae fideles invenirentur.
Deinde Consummatum est significat ex sententia sancti Joannis Chrysostomi, consummatam fuisse in morte Christi potestatem, quae permissa erat hominibus et daemonibus in Christum; de qua potestate Christus ipse dixit ad principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: Haec est hora vestra et potestas tenebrarum (Lc 22,53). Haec igitur hora et hoc tempus totum, quo, Deo permittente, potestatem habuerunt impii in Christum, finitum est, cum Dominus dixit: Consummatum est; tunc enim finem accepit peregrinatio Filii Dei inter homines, quam praedixit Baruch, cum ait: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob, puero suo, et Israel, electo suo (Bar 3,36 38). Et simul cum peregrinatione finem accepit vitae mortalis condicio, secundum quam esuriebat, fatigabatur, injuriis et flagellis, vulneribus et morti obnoxius erat. Itaque ubi dixit Christus in Cruce, Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum, consummatum est iter, de quo dixerat: Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem (Io 16,28). Consummata est peregrinatio laboriosa, de qua dictum erat a Jeremia: Exspectatio Israel, Salvator ejus in tempore tribulationis; quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum? (Ir 14,8) Consummata est mortalitas humanitatis ejus et consummata est potestas omnium inimicorum ejus in ipsum.
Tertio consummatum est Sacrificium, omnium sacrificiorum maximum, et in quod omnia sacrificia veteris Legis, tamquam figurae et umbrae, in sacrificium verum et solidum intuebantur. Sic enim loquitur sanctus Leo: Traxisti, Domine, omnia ad te, quoniam, scisso templi velo, Sancta sanctorum ab indignis pontificibus recesserunt, ut figura in veritatem, prophetia in manifestationem et lex in Evangelium verteretur (Sermo 8 de Pass. Domini). Et paulo post: Nunc etiam carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis tui implet oblatio (Ibid.). In hoc enim Christi sacrificio Sacerdos est Deus-homo, ara Crus, sacrificium Agnus Dei, ignis holocausti caritas, fructus sacrificii mundi redemptio. Sacerdos, inquam, fuit Deus-homo, quo nullus major excogitari potest: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps 109,4; Io 12,34; Hbr 5,6; 7,17). Et vere secundum ordinem Melchisedech, quia Melchisedech sine patre, sine matre, sine genealogia legitur in Scripturis: et Christus sine patre fuit in terra, sine matre in caelo, sine genealogia, quia generationem ejus quis enarrabit (Is 53,8; Act 8,33)? quippe ante luciferum genitus (Ps 109,3), et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis (Mich 5,2). Ara fuit Crux, quae, quanto vilior fuit, antequam Christus eam subiret, tanto postea illustrior et nobilior facta est, et in novissimo die apparebit in caelo, sole splendidior. De Cruce enim intellegit Ecclesia, quod dicitur in Evangelio: Tunc parebit signum Filii hominis in caelo (Mt 24,30); sic autem cantat Ecclesia (In Festis Inventionis et Exaltationis S. Crucis: V. ad Vesperas): Hoc signum Crucis erit in caelo, cum Dominus ad judicandum venerit. Quod idem confirmat sanctus Joannes Chrysostomus (Homilia 77 in c. 24 Mt), illud etiam observans, quod, quando sol obscurabitur et luna non dabitur lumen suum, tunc in caelo Crux apparebit ipso sole lucidior. Porro sacrificium fuit Agnus Dei prorsus innocens et immaculatus. De quo Isaias: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum (Is 53,7). Et Praecursor Domini: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi (Io 1,29). Et Apostolus Petrus: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Christi (1 Ptr 1,18 19). Qui etiam dicitur in Apocalypsi (Apc 13,8) Agnus occisus ab origine mundi, quia pretium ejus a Deo praevisum proderat etiam illis, qui Christi tempora praecesserunt. Ignis, holocaustum cremans sacrificiumque perficiens, est caritas immensa, quasi fornax vehementer accensa, quae flagrabat in corde Filii Dei, et quam aquae multae passionum exstinguere non potuerunt (Cant 8,7). Denique fructus sacrificii fuit expiatio peccatorum omnium filiorum Adam sive mundi totius reconciliatio. Sic enim loquitur sanctus Joannes in Epistola sua prima: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (1 Io 2,2) Quod idem significant verba S. Joannis Baptistae: Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi (Io 1,29).
Una sola restat quaestio, ad quem modum Christus idem potuerit esse Sacerdos et victima; sacerdotis enim officium est mactare victimam: Christus autem non se ipse mactavit neque potuit id jure facere, quia sacrilegium perpetrasset, non sacrificium obtulisset. Sed vere Christus non se ipse occidit, et tamen vere sacrificium obtulit, quia libens et volens se mactandum obtulit ad gloriam Dei et expiationem peccati. Neque enim potuissent umquam milites aut satellites eum comprehendere vel tenere, neque clavi manus ejus pedesque transfigere, neque mors ad eum quantumvis crucifixum accedere potuisset, nisi ipse voluisset. Itaque verissime dicit Isaias: Oblatus est, quia ipse voluit (Is 53,7). Et ipse Dominus: Ego pono animam meam, nemo tollit animam meam, sed ego pono eam (Io 10,17 18). Et apertissime Apostolus Paulus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Eph 5,2). Admirabili igitur ratione et modo, quod mali sive peccati et sceleris fuit in passione Christi, id totum ad Judam et Judaeos, ad Pilatum et milites pertinet: et isti non sacrificium obtulerunt, sed sacrilegium perpetrarunt; quod in eadem passione fuit boni, religiosi et pii, id totum Christi est, qui ex affluentissima caritate sua, ut iram Dei placaret et mundum Deo reconciliaret et justitiae divinae satisfaceret et genus humanum non periret, obtulit se ipse victimam Deo, non se occidendo, sed mortem et mortem crucis patientissime tolerando. Quod paucissimis verbis sanctus Leo (Sermo 10 de Passione Domini) expressit, cum ait: Admisit in se impias manus furentium, qui, dum proprio incumbunt sceleri, famulati sunt Redemptori.
Quarto, in Christi morte consummatum est proelium ingens Christi cum principe hujus mundi, de quo proelio loquitur Dominus ipse apud Joannem, dicens: Nunc judicium est mundi, nunc princeps huius mundi ejicietur foras: et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Io 12,31 32). Hoc vero proelium judiciale fuit, non militare, qualia sunt proelia litigantium, non qualia sunt proelia militum. Litigabat enim diabolus cum Filio Dei de possessione mundi, id est generis humani. Diabolus a longo tempore intruserat se in possessionem mundi, quia vicerat primum hominem et servum suum illum fecerat cum universa ejus progenie. Itaque ipse etiam B. Paulus daemones vocat principes et potestates mundi et rectores tenebrarum harum (Eph 6,12). Et Christus ipse, ut paulo ante diximus, vocat diabolum principem mundi hujus. Nec solum diabolus se mundi principem haberi volebat, sed etiam Deum unde est illud Psalmographi: Dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit (Ps 95,5). Passim enim diabolus in sculptilibus gentium adorabatur et sacrificiis arietum et vitulorum colebatur. Ab altera parte Filius Dei, ut verus et legitimus heres universorum (Hbr 1,2), mundi principatum sibi repetebat. Hoc igitur proelium in Cruce tandem consummatum et lata sententia in favorem Domini nostri Jesu Christi: quia Dominus in Cruce plenissime satisfecit justitiae divinae pro culpa hominis primi et omnium filiorum ejus. Reddita enim est oboedientia Patri a Filio major, quam fuisset inoboedientia servi ad Dominum, et humiliatus est Filius Dei usque ad mortem in honorem Patris magis, quam in superbiam elatus fuisset servus in injuriam Dei. Ita Deus reconciliatus in gratiam Filii generi humano, eripuit illud de potestate diaboli, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Col 1,13).
Est et alia ratio, quam adducere solet B. Leo, quam verbis illius reddemus: Si crudelis, inquit, et superbus inimicus consilium misericordiae Dei nosse potuisset, Judaeorum animos mansuetudine potius temperare quam injustis odiis studuisset accendere: ne omnium captivorum amitteret servitutem, dum nihil sibi debentis persequitur libertatem (Sermo 10 de Passione Domini). Egregia omnino ratio: aequum enim fuit, ut diabolus imperium amitteret in eos omnes, quos per peccatum servos sibi fecerat; quia in Christum, qui servus ejus non erat et quem ad peccandum numquam induxerat, extendere manus eumque ad mortem usque persequi non dubitaverit.
Sed si res ita se habet, si proelium consummatum est, si victoria penes Filium Dei stetit, et ipse vult omnes homines salvos fieri (I Tim 2,4): cur tam multi usque ad hanc diem mancipia diaboli sunt in hac vita et ad tormenta gehennae rapiuntur in alia? Uno verbo respondeo, quia sic ipsi volunt; Christus enim, a proelio victor regrediens, duo quaedam ingentia beneficia humano generi praestitit: unum, ut justis paradisi januam aperiret, quae a primi hominis lapsu usque ad eam diem clausa fuerat; et illo ipso die victoriae suae dixit: Hodie mecum eris in paradiso, latroni, qui merito sanguinis ejusdem Christi per fidem, spem et caritatem justificatus fuerat; unde canit exsultans Ecclesia: Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum (in Hymno Ambrosiano). Alterum, ut Sacramenta institueret, quae vim haberent, remittendi peccata et gratiam conferendi, et praecones in omnes partes mundi mitteret, qui alta voce praedicarent: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Mc 16,16). Itaque victor in proelio Dominus viam stravit omnibus ad libertatem gloriae filiorum Dei. Quod si multi nolunt eam viam ingredi, culpa sua pereunt, non impotentia vel neglegentia Redemptoris.
Quinto denique, Consummatum est rectissime potest intellegi consummatione aedificii, quod est Ecclesia. Perfectionem enim aedificii consummationem dici, auctor est ipse idem Magister noster Christus, qui ait apud Lucam: Iste homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Lc 14,30). Porro Ecclesiam in passione Christi fuisse consummatam, quae in ejus baptismo fuerat inchoata, docent sancti Patres Epiphanius in libro tertio adversus haereses (Lib. 3 haer. 78), et sanctus Augustinus in libro ultimo de Civitate Dei (Lib 22, c. 17), qui docent Evam, de costa Adami ipso dormiente aedificatam, typum fuisse Ecclesiae, quae ex Christi latere, dum ipse dormire coepisset per mortem, aedificata est: et notant non sine mysterio dixisse Scripturam, Evam fuisse aedificatam, non formatam. Quod autem a baptismo Christi aedificari coeperit Ecclesia, probat sanctus Augustinus (De Civit. Dei Lib. 17 cap. 8) ex Psalmo, ubi dicitur: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Ps 71,8). Regnum enim Christi, quod est Ecclesia, coepit a baptismo Christi, in quo ipse, baptismum Joannis accipiens, aquas consecravit et baptismum suum instituit, quod est janua Ecclesiae, et tunc manifeste innotuit, voce Patris audita de caelo. Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite (Mt 3,17; Mc 1,11; Lc 3,22). Et ex eo tempore Dominus coepit praedicare, et congregare discipulos, qui fuerunt primi, qui ad Ecclesiam accesserunt. Quamvis autem apertio lateris Christi post mortem facta sit et tunc exierint sanguis et aqua, quae significant duo praecipua Sacramenta Ecclesiae, baptismum et Eucharistiam: attamen a Christi passione virtutem accipiunt omnia Sacramenta. Et quod de latere Christi fluxerint sanguis et aqua, declaratio fuit mysteriorum, non institutio. Rectissime igitur dicitur consummatio aedificii Ecclesiae tunc facta, cum Christus dixit: Consummatum est, quia tunc nihil superaret nisi mors, quae statim consecuta est et redemptionis pretium consummavit.

CAPUT XIII
De primo fructu verbi sexti, qui est certitudo eventuum futurorum a Christo praedicatorum.
Non pauci fructus ex verbo sexto decerpi possunt, si quis hujus verbi fecunditatem attente consideret; ac primum ex eo, quod diximus, Consummatum est, intellegi debere de impletione vaticiniorum, deducit sanctus Augustinus (In Psalmum 76) utilissimum documentum. Nam quemadmodum certi sumus ex ipso eventu rerum, vera fuisse, quae Prophetae sancti tanto antea praedixerunt: ita certi esse debemus, omnino futura esse, quae iidem Prophetae futura praedixerunt, quamvis adhuc impleta non sint. Prophetae siquidem non humana voluntate, sed Spiritu Sancto inspirante locuti sunt (2Ptr 1,21); et quia Spiritus Sanctus Deus est, et non potest ullo modo fieri, ut fallat vel mentiatur Deus, ideo certissimi sumus, omnino esse adimplenda, quae futura denuntiata sunt, et impleta non sunt. Sicut usque ad hodiernam diem, inquit sanctus Augustinus, omnia evenerunt: sic et quae restant, eventura sunt; timeamus diem judicii, venturus est Dominus; qui venit humilis, veniet excelsus. Haec ille. Sed nos argumenta majora tenemus, quam antiqui tenuerint, ut in fide rerum futurarum non haesitemus. Qui enim Christi tempora praecesserunt sine experimento ullo, multa credere tenebantur; nos ex iis, quae scimus impleta, facile credere possumus adimplenda, quae restant. Qui temporibus Noe audiebant, futurum esse diluvium generale, hoc ipsum praedicente Noe, Propheta Domini, non verbo solum, sed etiam magno illo labore, quo arcam sollicite fabricabat: non erant faciles ad credendum, quia diluvium ejusmodi numquam viderent, et ideo repentina super eos ira divina descendit. Nos vero, qui scimus impletum fuisse, quod Noe Propheta praedixit, cur non facile credemus futurum diluvium ignis, et eo destruenda omnia, quae nunc tanti facimus? Et tamen revera pauci sunt, qui ista futura credant, ut desiderium a rebus perituris avocent et ibi figant corda, ubi vera et sempiterna sunt gaudia (Oratio in Dom. IV post Pascha.).
Sed hoc ipsum est praedictum ab ipso Domino, ut inexcusabiles sint futuri, qui ex impletione praeteritorum vix adduci possunt, ut credant adimplenda esse futura. Sic enim Dominus loquitur: Sicut in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis; sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. Vigilate igitur, quia nescitis, qua hora Dominus vester venturus sit (Mt 24,37 39.42). Et Apostolus Petrus: Adveniet, inquit, dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et, quae in ipsa sunt, opera exurentur (2 Ptr 3,10). Sed, inquiunt, ista procul absunt. Esto procul absint, si tamen procul absunt, certe mors tua non procul abest, et hora ejus incerta est. Et certum est etiam, in judicio particulari, quod non procul abest, reddendam esse rationem de verbo otioso (Mt 12,36), et si de verbo otioso, quid fiet de verbo pernicioso, de blasphemia, quae tam multis familiaris est? et si de verbis: quid de rebus, de furtis, de adulteriis, de fraudibus in emendo et vendendo, de caedibus, de incendiis, de peccatis aliis etiam gravioribus? Itaque res praedictae jam impletae nos inexcusabiles reddent, nisi certissime credamus esse omnino implenda, quae restant; neque satis est credere, nisi fides nos efficaciter moneat ad facienda vel fugienda, quae fides docet facienda esse vel fugienda. Si, dicente architecto domum minari ruinam, et qui intus sunt, fidem se habere architecto dicant, et tamen non exeant et ruina domus se opprimi sinant: quid dicemus de illa fide? id, quod Apostolus de similibus ait: Dicunt se nosse Deum, factis autem negant (Tit 1,16). Et si jubenti medico, ne aegrotus vinum bibat, aeger assentiatur, medicum utilia praecepisse, atque interim vinum postulet et irascatur, nisi detur, quid dicemus? certe vel aegrotum phrenesi laborare vel medico fidem non habere. Utinam non essent plurimi inter christianos, qui futurum judicium Dei et alia id genus dicant se credere, factis autem negent.

CAPUT XIV
De secundo fructu verbi sexti, hoc est de felicitate servorum crucis.
Alter fructus colligi potest ex secunda explicatione verborum Christi: Consummatum est. Diximus enim cum sancto Joanne Chrysostomo, consummatum fuisse in morte Christi iter laboriosum peregrinationis ipsius Christi. Quae quidem peregrinatio negari non potest, quin fuerit supra modum aspera: sed tamen asperitas illa brevitate et fructu, gloria et honore compensata est. Duravit annis triginta tribus: sed quid est labor annorum triginta trium ad quietem aeternitatis comparatus? Laboravit Dominus in fame et siti, in doloribus multis, in injuriis sine numero, in plagis, in vulneribus, in ipsa morte: sed nunc torrente voluptatis potatur, quae voluptas non deficiet in aeternum. Denique humiliatus est, factus opprobrium hominum et abjectio plebis (Ps 21,7) ad breve tempus, sed Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum (Phlp 2,9 10). Contra vero Judaei perfidi exsultaverunt ad horam in passione Christi; Judas, avaritiae mancipium, exsultavit ad horam in lucro paucorum nummorum; Pilatus exsultavit ad horam, quia non amisit amicitiam Augusti et recuperavit amicitiam regis Herodis; sed jam ad annos fere mille sexcentos cruciantur in gehenna, et fumus eorum ascendet in saecula saeculorum (Apc 14,11). Ex his discant omnes servi Crucis humiles, mites, patientes, quam bonum et faustum sit, crucem suam tollere in praesenti vita et Christum ducem sequi, nec ullo modo invideant iis, qui felices esse videntur in hoc saeculo. Vita enim Christi et sanctorum Apostolorum et Martyrum verissimus commentarius est verborum Magistri omnium magistrorum: Beati pauperes, beati mites, beati, qui lugent, beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,3 5.10). Et contra: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis; vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Lc 6,24 25). Et quamvis non solum verba Christi, sed etiam vita et mors Christi, id est non solum textus, sed etiam commentarius a paucis intellegatur et capiatur in gymnasiis hujus mundi, tamen, si quis exire voluerit de mundo et ad cor suum intrare et serio meditari ac sibi ipse dicere: Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus (Ps 84,9), et simul humili prece et gemitu columbino pulsare voluerit ad aures Magistri, cujus est liber et commentarius: non difficulter intelleget omnem veritatem, et veritas liberabit eum ab erroribus universis, ut jam non sit difficile, quod antea impossibile videbatur.

CAPUT XV
De tertio fructu verbi sexti, hoc est de oblatione spiritualium hostiarum.
Jam fructus tertius, quem ex verbo sexto colligere possumus, ille est, ut discamus ipsi nos ut sacerdotes spirituales offerre Deo spirituales hostias (1 Ptr 2,5), ut loquitur sanctus Petrus, vel exhibere corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium nostrum (Rom 12,1), ut nos docet Apostolus Paulus. Nam si verba illa Consummatum est significant, sacrificium summi Sacerdotis in Cruce fuisse completum: aequum est, ut discipuli Crucifixi, Magistrum imitari cupientes, eo modo, quo possunt, id est pro sua tenuitate et paupertate offerant et ipsi sacrificium Deo. Et quidem Apostolus Petrus docet, omnes christianos esse sacerdotes, non proprie dictos, quales sunt, qui ab episcopis in Ecclesia catholica ordinantur ad offerendum sacrificium corporis Christi, sed sacerdotes spirituales, id est, ut ipse declarat, ad offerendas spirituales hostias, non hostias proprie dictas, quales erant in Testamento veteri oves et boves et turtures et columbae, et in novo Corpus Christi in Eucharistia: sed hostias mysticas, quae ab omnibus offerri possunt, ut orationes et laudes nec non opera bona, jejunia et eleemosynas, de quibus dicit Apostolus Paulus: Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus (Hbr 13,15). Idem vero Apostolus in Epistola ad Romanos (Rom 12,1) accuratissime nos docet mysticum sacrificium offerre Deo ex corporibus nostris, ad similitudinem veterum sacrificiorum Legis antiquae. Quatuor enim leges sacrificiorum erant, prima, ut in sacrificio adesset hostia, id est res Deo sacrata, quam nefas esset in usum profanum converti. Altera, ut ea esset res vivens, ut ovis, capra, vitulus. Tertia, ut esset sancta, id est munda. Erant enim apud Hebraeos animalia munda et immunda: animalia munda censebantur oves, boves, caprae, turtures, passeres, columbae. Reliqua censebantur immunda, ut equus, leo, vulpes, accipitres, corvi et alia. Quarta, ut hostia incenderetur et odorem suavitatis emitteret. Atque haec omnia Apostolus numerat, cum ait: Obsecro vos ..., ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Et addit: rationabile obsequium vestrum (Ibid.), ut eum intellegamus non exhortari nos ad sacrificium proprie dictum, quasi velit, corpora nostra instar ovium sacrificii vere occidi et comburi, sed ad sacrificium mysticum et rationabile, similitudinarium, non proprium, spirituale, non corporale. Hortatur igitur nos Apostolus, ut, quemadmodum Christus in Cruce ad nostram utilitatem obtulit sacrificium corporis sui per veram et propriam mortem: sic nos offeramus ad ejus honorem corpora nostra, quasi hostiam quandam, eamque viventem et sanctam et perfectam ac per hoc Deo bene placentem, quae spirituali quodam modo occidatur et concremetur.
Explicemus ordine singulas condiciones. Primum debent esse nostra corpora hostiae, id est res Deo sacrae, quibus utamur ad honorem Dei non ut rebus nostris, sed ut rebus Dei, cui consecrati sumus per baptismum et qui nos emit pretio magno, ut dicit idem Apostolus ad Corinthios (1 Cor 6,20). Nec solum hostia Dei esse debemus, sed hostia vivens vita gratiae et Spiritus Sancti. Qui enim per peccatum mortui sunt, non sunt hostiae Dei, sed diaboli, qui mortificat animas et in ea re mirifice delectatur. At Deus noster, qui semper vivit et est fons vitae, non vult cadavera fetentia sibi offerri, quae ad nihil utilia sunt, nisi ut projiciantur ad bestias. Proinde necesse est, ut vitam animae diligentissime conservemus, ut hoc modo rationabile obsequium Domino nostro exhibeamus. Sed neque satis est, ut hostia sit viva; nam praeterea requiritur, ut sancta sit: Hostiam, inquit, Apostolus, viventem, sanctam. Sancta dicitur hostia, cum ex animantibus mundis offertur, non ex immundis. Erant autem animalia munda ex quadrupedibus, ut supra diximus, oves, caprae, boves, et ex avibus turtures, passeres et columbae. Priora animantia significant vitam activam, posteriora contemplativam. Proinde, qui vitam activam inter fideles ducunt, si semetipsos hostiam sanctam exhibere volunt Deo, imitari debent simplicitatem et mansuetudinem ovis, quae laedere proximum nescit. Item labores et gravitatem bovis, qui non otiatur, non leviter discurrit, sed, jugum suum ferens et aratrum trahens, in terra colenda laborat assidue. Denique etiam caprae velocitatem in ascensione montium et oculorum acumen in rebus longe conspiciendis: neque enim, qui in Ecclesia Dei vitam activam ducunt, sola mansuetudine et justis laboribus contenti esse debent, sed oportet eos etiam per crebras orationes alta conscendere et, quae sursum sunt, mente conspicere. Quomodo enim opera sua ad Dei gloriam referent et incensum sacrificii sursum emittent, si de Deo numquam aut raro cogitent, si Deum non quaerant, si in amorem ejus per contemplationem non exardescant? Vita enim christianorum activa non debet a contemplativa omnino esse disjuncta, ut neque contemplativa ab activa, ut mox dicemus. Itaque qui non imitantur oves, boves et capras, quae Domino suo assidue utiliterque deserviunt, sed quaerent, quae sua sunt, id est sola commoda sua temporalia consectantur, ii non offerunt Deo hostiam sanctam, sed similes sunt bestiis rapacibus et carnivoris, lupis, canibus, ursis, milvis, vulturibus, corvis, quae suo ventri deserviunt et leonem illum sequuntur, qui semper rugiens circuit, quaerens, quem devoret (1 Ptr 5,8). Jam vero christiani homines, qui vitam contemplativam elegerunt et ipsi se hostiam viventem et sanctam Deo exhibere satagunt, imitari debent solitudinem turturis, puritatem columbae et prudentiam passeris. Solitudo turturis ad monachos maxime et eremitas pertinet, qui nihil commune cum saecularibus habere student et toti contemplationi et Dei laudibus intenti sunt. Puritas columbae cum fecunditate conjuncta episcopis et clericis necessaria est, qui cum hominibus versantur et filios spirituales gignere et nutrire ex officio proprio debent. Qui nisi crebro ad supernam patriam per contemplationem volent et ad necessitates hominum per caritatem descendant, aegre poterunt puritatem cum fecunditate conjungere, sed, vel soli contemplationi dediti, steriles erunt, vel soli procreationi filiorum intenti, pulvere terreno inquinabuntur et, dum alios lucrari volent, ipsi (quod absit) fortasse se perdent. Porro utrisque, tum vitae contemplativae deditis tum vitae activae addictis, passeris prudentia multum omnino prodesse potest. Sunt enim passeres montani et passeres domestici. Passeres montani incredibili sollertia fugiunt laqueos et retia venatorum; passeres domestici in civitatibus habitant et super tecta domorum nidificant, sed ita cum hominibus versantur, ut nulli homini familiares fiant neque facile ab eis apprehendi se sinant. Sic igitur omnibus quidem christianis, sed praesertim clericis et monachis prudentia passerum necessaria est, ut a laqueis daemonum sibi caveant et cum hominibus versentur, ut eis prosint, sed consuetudinem ipsorum ac praesertim feminarum vitent, confabulationes fugiant, comissationes declinent, ludis et spectaculis non intersint, nisi capi velint a laqueo venantium daemoniorum.
Restat lex ultima sacrificiorum, ut sint hostiae non solum viventes et sanctae, sed etiam bene placentes, id est odorem suavissimum sursum mittentes. Id quod Scriptura significat, cum ait: Odoratus est Dominus odorem suavitatis (Gn 8,21). Et de ipso Domino: Dedit se ipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Eph 5,2). Ut autem hostia odorem emittat gratissimum Deo, necesse est, ut occidatur et cremetur. Id fit in sacrificio mystico et rationabili, de quo loquimur cum Apostolo, quando carnalis concupiscentia vere mortificatur et igne caritatis incenditur. Nihil enim est, quod carnalem concupiscentiam efficacius, celerius perfectiusque mortificet quam sincerus Dei amor. Ipse est enim Rex et Dominus omnium affectionum cordis, et omnes ab eo reguntur et pendent, sive timor, sive spes, sive desiderium, sive odium, sive ira, sive quaecumque animi perturbatio. Ipse autem amor non cedit nisi amori majori, ac per hoc, quando divinus amor cor humanum intime possidet et incendit, tunc demum carnales concupiscentiae cedunt et mortificatae quiescunt. Inde ignita desideria et purissimae preces ad Deum ascendunt instar aromatum in odorem suavitatis. Hoc est igitur sacrificium, quod requirit Deus et ad quod promptissime exhibendum hortatur Apostolus.
Sed quia oblatio ista res est ardua et gravis et difficultate plenissima, ideo beatus Paulus efficacissimo argumento utitur, ut eam nobis persuadeat. Argumentum est in verbis illis: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra, etc. In Graeco codice legitur in numero multitudinis: Obsecro vos per miserationes Dei. Et quae sunt et quot miserationes Dei, per quas nos Apostolus obsecrat? Prima est creatio, qua nos fecit esse rem aliquam, cum nihil essemus. Secunda, cum fecit nos servos suos, cum nostra opera non indigeret, sed ut haberet, quibus benefaceret. Tertia, cum fecit ad imaginem suam, ac per hoc capaces cognitionis suae et amicitiae suae. Quarta, cum fecit per Christum filios suos adoptivos et coheredes Unigeniti sui. Quinta, cum fecit nos membra sponsae suae et corporis sui, quibus est caput. Denique sexta, quod obtulerit semetipsum in Cruce oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, ut nos redimeret a servitute et lavaret a maculis, et exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam (Eph 5,27). Hae sunt miserationes Domini, per quas nos Apostolus obsecrat, quasi diceret: Tanta Dominus contulit vobis nec merentibus nec petentibus: cur grave vobis videri debet, si vos ipsi hostiam Deo viventem, sanctam et beneplacentem offeratis? Certe si quis ista attente cogitare voluerit, non solum non grave, sed leve et facile et jucundum ac dulce illi videbitur, tam bono Domino toto corde et toto tempore vitae suae servire eique se totum, ad exemplum ejus, hostiam et oblationem atque adeo holocaustum in odorem suavitatis offerre.

CAPUT XVI
De quarto fructu verbi sexti, qui est meditari cur tam multi sint mali.
Fructus quartus sumi potest ex quarta explicatione verborum illorum Consummatum est. Si enim verum est, ut est verissimum, Christum justo judicio Dei transtulisse nos a servitute diaboli in regnum Filii dilectionis suae, quaeramus diligenter et non desistamus, donec inveniamus, quae causa sit, cur tantus hominum numerus malit hosti humani generis iterum se in servitutem tradere, ut cum eo ardeat in aeternum in gehennae camino, quam Christo, Principi benignissimo, deservire, immo cum illo felicissime certissimeque regnare. Ego certe nullam invenio causam, nisi quia in obsequio Christi inchoandum est a Cruce et necesse est carnem crucifigere cum vitiis et concupiscentiis. Haec amara potio atque hic calix absinthii homini naturaliter aegro nauseam facit et saepe causa est, ut malit aegrotare quam eo modo curari. Et si quidem homo non homo, sed bestia esset, aut certe homo delirus et mente captus esset, concedi illi posset, ut sensu et appetitione regeretur; sed cum homo rationis sit particeps, certe intellegit vel intellegere potest, eum, qui jussit carnem crucifigi cum vitiis et concupiscentiis, non solum instare praecepto, sed etiam juvare, immo praevenire auxilio gratiae suae: quo modo sapiens medicus amarum poculum sic temperare novit, ut non difficulter hauriatur. Deinde si unusquisque nostrum primus esset, cui diceretur: Tolle crucem tuam et sequere me, fortasse posset haerere ac diffidere de viribus suis nec audere crucem attingere, quam se portare posse non crederet; at cum tam multi ante nos, nec solum viri, sed etiam pueri et puellae, crucem post Christum fortiter tulerint et carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerint, quid nos timemus, cur haeremus? Hoc argumento sanctus Augustinus (Lib. 8 Confess., c. 11) superatus, carnalem concupiscentiam vicit, quam insuperabilem longo tempore reputaverat. Constituit enim sibi ante oculos mentis ex memoriae promptuario multos et multas continentes, multos et multas virgines, ac sibi dicebat: Cur non poteris, quod isti et istae? isti et istae non in se potuerunt, sed in Domino, Deo suo. Et quod de concupiscentia carnis dicimus, idem dici potest de concupiscentia oculorum, quae est avaritia, et de superbia vitae; nullum enim est vitium, quod adjuvante Deo crucifigi non possit, neque periculum est, ne Deus juvare non velit, cum sanctus Leo (Sermo 16 de Passione Domini) dicat: Juste instat praecepto, quia praecurrit auxilio. Vere igitur miseri sunt, ne dicam amentes et stulti, qui, cum possint jugum Christi suave ac leve subire, et requiem animae suae in hac vita reperire (Mt 11,30) et cum eodem Christo in futura regnare; malint quinque juga boum (Lc 14,19), diabolo jubente, portare et sensibus carnis non sine labore et dolore servire, et ad extremum apud inferos cum ipso suo domino diabolo perpetuo cruciari.

CAPUT XVII
De quinto fructu verbi sexti, qui est crucem amare, crucem honorare, et cruci affigi.
Quintus fructus ex verbis illis decerpendus erit, quatenus haec verba significant, Ecclesiae aedificationem in Cruce consummatam fuisse, et ipsam Ecclesiam ut alteram Evam ex latere Christi morientis tamquam ex costa Adami dormientis prodiisse. Hoc porro mysterium docet nos, ut crucem amemus, crucem honoremus, cruci vehementer afficiamur. Quis enim locum non amat, unde mater ipsius prodiit? Certe fideles omnes miro modo afficiuntur erga sacratissimam domum Lauretanam, quia ibi nata est Virgo Deipara, et ibidem natus est, non quidem extra uterum, sed in utero virginali Jesus Christus, Deus noster. Sic enim loquitur Angelus ad Josephum: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est (Mt 1,20). Hinc etiam et ipsa Ecclesia, memor nativitatis suae, Crucem ubique pingit, ubique locat, in fronte, in templis, in domibus; neque ulla Sacramenta peragit sine Cruce, neque aliquid benedicendo sanctificat sine Cruce; sed amorem praecipuum tunc Cruci deferimus, cum patienter propter amorem Crucifixi toleramus adversa. Hoc enim est in Cruce gloriari, id facere, quod Apostoli faciebant, cum ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti erant pro nomine Jesu contumeliam pati (Act 5,41). Et Apostolus Paulus, quod sit in Cruce gloriari, explicat, cum dicit: gloriamur in tribulationibus, scientes, quod tribulatio patientiam operetur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Rom 5,3 5). Unde concludit ad Galatos scribens: Mihi absit gloriari nisi in Cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Gal 6,14). Hic est vere triumphus Crucis, si mundus cum suis pompis et oblectationibus sit animae christianae et Christum crucifixum diligenti veluti mortuus, et anima ipsa christiana sit ipsi mundo mortua, amans tribulationem et contemptum, quae mundus odit, et odio prosequens carnales voluptates et gloriam temporariam, quae mundus diligit: sic perficitur et consummatur servus Dei, ut de ipso quoque dici possit: Consummatus est.

CAPUT XVIII
De sexto fructu verbi sexti, hoc est de imitatione perseverantiae Christi in eius passione.
Postremus erat fructus ab exemplo perseverantiae Domini in Cruce utilissime colligendus, siquidem ex verbo illo Consummatum est intellegimus, Dominum consummasse opus passionis suae ab initio usque ad finem, ut nihil desiderari posset. Dei perfecta sunt opera, inquit Moyses (Dt 32,4); et quemadmodum Pater die sexto perfecit opus creationis et die septimo requievit: sic et Filius die sexto consummavit opus redemptionis et die septimo requievit. Frustra clamabant Judaei ante Crucem: Si Rex Israel est, descendat de Cruce, et credimus ei (Mt 27,42). Rectius dicit sanctus Bernardus (Sermo de resurrectione): Immo quia Rex Israel est, titulum regni non deserat. Et paulo infra: Non tibi dabit occasionem surripiendae nobis perseverantiae, quae sola coronatur. Non faciet obmutescere praedicatorum linguas, consolantium pusillanimes et dicentium singulis: Tu locum tuum ne deseras, quod sine dubio sequeretur, si respondere possent, quia Christus suum deseruit. Christus igitur perseveravit in Cruce usque ad vitae finem, ut consummaret opus suum sic, ut nihil ei deesset et nobis exemplum perseverantiae prorsus admirabile relinqueret. Facile siquidem est, perseverare in locis amoenis et in actionibus, quae voluptatem afferunt; sed in labore et dolore diutius perseverare, difficillimum est. Sed si cognoverimus, quid Christum perseverare fecerit in Cruce, fortasse discemus et nos crucem nostram perseveranter ferre et, si opus etiam fuerit, in illa perseveranter ad mortem usque pendere. Si quis ad solam crucem oculos admoveat, non poterit non horrere funestae mortis instrumentum. Sed si oculos non tam corporis quam mentis ad illum erigat, qui crucem nos portare jubet, et ad locum, quo illa perducit, et ad fructum, quem eadem ipsa producit: tum non difficile et arduum, sed facile et jucundum erit, perseverare in bajulanda cruce vel perseveranter pendere de cruce.
Quid igitur Christum fecit tam perseveranter sine querela de Cruce pendere usque ad mortem? Prima causa fuit amor Patris. Calicem, inquit, quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Io 18,11)? Amabat Christus Patrem amore prorsus ineffabili, et ab illo pari amore diligebatur. Cum igitur videret calicem illum sibi dari a Patre optimo et amantissimo, ut nullo modo suspicari posset, sibi dandum nisi ad finem optimum et sibi ipsi gloriosissimum: quod mirum, si calicem illum libentissime totum exhausit? Denique Pater Filio nuptias fecit (Mt 22,2 ss.) et sponsam illi dedit Ecclesiam, sed sordidatam et rugosam, quam tamen, si vellet in balneo calente sanguinis sui diligenter abluere, facile redderet gloriosam, non habentem maculam neque rugam (Eph 5,27). Adamavit igitur Christus sponsam a Patre sibi conjunctam, et non grave illi fuit, sanguine suo illam abluere, ut formosam et gloriosam efficeret. Nam si Jacob propter Rachelem annis septem laboravit in pascendis gregibus Laban, sic ut aestu ureretur et gelu et fugeret somnus ab oculis ejus, et visi sunt illi tam multi anni pauci dies prae amoris magnitudine (Gn 29,20); si, inquam, pro una Rachele Jacob nihili fecit laborem annorum septem et rursum aliorum septem: quid mirum, si Filius Dei pro Ecclesia sponsa, quae multorum milium sanctorum Dei filiorum mater futura erat, tres horas in Cruce perseverare voluerit? Denique Christus non amorem solum Patris et Sponsae respiciebat, cum passionis calicem bibiturus esset, sed etiam eminentissimam illam gloriam et numquam finiendam laetitiae magnitudinem, ad quam per crucis patibulum ascensurus erat, dicente Apostolo: Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum (Phlp 2,8 10).
Addamus ad Christi exemplum exemplum Apostolorum. Paulus, cruces suas et aliorum Apostolorum enumerans in epistola ad Romanos, ait: Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames, an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Et respondet: Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8,35 37). Ut durarent et perseverarent in cruciatibus, non cruciatus attendebant, sed amorem Dei, qui nos dilexit et Filium suum pro nobis dedit; vel etiam, quia Christum ipsum considerabant, qui dilexit nos et dedit semetipsum pro nobis (Tit 2,14). Idem Apostolus scribens ad Corinthios: Repletus sum, inquit, consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra (2 Cor 7,4). Unde consolatio tanta, unde gaudium tantum, quod tribulationem quasi sentiri non patiatur? Respondet alio loco, quia, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, aeternum gloriae pondus operatur in nobis (2 Cor 4,17). Itaque contemplatio gloriae sempiternae, quam ante oculos mentis gerebat, causa erat, cur tribulatio momentanea et levis illi videtur. Has cogitationes, inquit sanctus Cyprianus (Lib. de exhort. Mart.), quae persecutio potest vincere, quae possunt tormenta superare? His addi potest exemplum sancti Andreae, qui crucem, in qua biduo pependit, non ut crucem aspexit, sed ut amicam salutavit et, cum populus eum deponendum curare vellet, nullo modo permisit, sed in cruce usque ad mortem perseverare voluit: neque erat iste homo imprudens, sed sapientissimus, et Spiritu Sancto plenus.
Ex his exemplis Christi et Apostolorum ejus discere possunt omnes christiani, quomodo se gerere debent, cum de cruce sua descendere, id est de tribulatione liberari sine peccato non possunt. Ejusmodi sunt in primis regulares omnes, quorum vita votis paupertatis, castitatis et oboedientiae adstricta similis martyrio esse censetur. Item conjugati, cum divina providentia maritus uxorem querulam, morosam, iracundam ac paene intolerabilem sortitus est; vel uxor maritum non minus difficilem habet, qualem fuisse sanctae Monicae virum testis est sanctus Augustinus in libris Confessionum (Lib. 9, cap. 9). Ejusmodi sunt etiam mancipia, quae libertatem amiserunt, addicti perpetuo carceri vel alligati triremibus; aegroti denique, qui morbo incurabili laborant; et pauperes, qui nisi furtis vel latrociniis ad divitias aspirare non queunt. Hi omnes et si qui sunt alii, si perseverare in ferenda cruce cum gaudio spirituali et ingenti mercede cupiunt, non respiciant crucem, sed eum, qui crucem humeris illorum imposuit. Is enim sine dubio Deus fuit, qui Pater noster amantissimus est et sine cujus providentia nihil in hoc mundo geritur. Beneplacitum autem Dei sine dubitatione ulla optimum est et nobis gratissimum esse debet. Proinde cum Christo dicere debent omnes: Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Io 18,11)? Et cum Apostolo: In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8,38). Deinde possunt etiam ac debent omnes, qui crucem suam deponere sine peccato nequeunt, non tam praesentem laborem considerare quam futuram mercedem, quae sine dubitatione superat omnem laborem et dolorem vitae praesentis, dicente Apostolo: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom 8,18). Et alibi de Moyse loquens: Majores divitias aestimans thesauro AEgyptiorum improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem (Hbr 11,26).
Denique addere possumus ad consolationem eorum, qui crucem gravem et longo tempore gestare coguntur, exempla duorum, qui perseverantiam perdiderunt et crucem sine comparatione graviorem invenerunt. Judas, Christi proditor, cum in se reversus proditionis crimen detestaretur, non ferens confusionem, qua suffundi eum necesse erat, si cum Apostolis vel dicipulis aliis versari voluisset, laqueo se ipse suspendit: sed mutavit, non evasit crucem confusionis, quam fugiebat. Major enim confusio illum sequetur in die judicii coram omnibus Angelis et hominibus, quando non solum Christi proditor, sed etiam homicida sui ipsius declarabitur. Et quanta caecitas illa fuit, vitare confusionem modicam apud gregem pusillum et mansuetum discipulorum Christi, qui omnes illum ad bene sperandum de misericordia Salvatoris erexissent: et non vitare infamiam et confusionem proditionis Christi et proprii suspendii apud theatrum omnium hominum et Angelorum? Alterum exemplum desumi potest ex oratione sancti Basilii in quadraginta Martyres. Summa haec est: In persecutione Licinii imperatoris milites quadraginta, cum in fide Christi perseverare statuissent, damnati sunt, ut sub dio, nudi, tempore et loco frigidissimo, totam noctem consummarent et eo modo longissimo acerbissimoque martyrio ex congelatione perirent. Aderat autem paratum balneum calidum, ut, si qui fidem abnegare vellent, in eo reciperentur. Ex iis triginta novem, non tam ad poenam congelationis praesentem et brevi finiendam quam ad coronam gloriae sempiternae mentis oculis aspicientes, facile in fide perseveraverunt et coronas splendidissimas de manu Domini meruerunt. Unus, qui totus defixus erat in poena sua consideranda et appendenda, perseverare non potuit, et ideo in tepefactum balneum insiluit. Sed continuo defluentibus carnibus jam congelatis animam exhalavit et ad inferos, ut Christi abnegator, ad perpetua tormenta descendit. Sic mortem fugiens mortem invenit et crucem brevem et levem cum sempiterna et gravissima commutavit. Horum igitur duorum infelicium hominum imitatores sunt, quotquot crucem ordinis religiosi deserunt; qui jugum suave et onus leve projiciunt et, quando minime cogitant, inveniunt se jugo longe graviori alligatos cupiditatum variarum, quas explere numquam poterunt, et oneribus peccatorum gravissimis pressos, ut respirare non possint. Eadem ratio est de omnibus aliis, qui crucem suam cum Christo ferre recusant et crucem diaboli peccando ferre coguntur.

CAPUT XIX
Explicatur ad litteram verbum septimum: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Lc 23,46.
Pervenimus ad postremam Christi vocem, quam, in Cruce moriturus, non sine magno clamore emisit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Explicabimus ordine verba singula. Pater, inquit, merito Patrem vocat, quia Filius illi fuit oboediens usque ad mortem, ideo dignissimus, qui audiatur. In manus tuas. Manus Dei dicuntur in Scripturis intellegentia et voluntas, sive sapientia et potentia, sive, quod in idem recidit, intellectus omnia sciens et voluntas omnia potens. His enim duabus, quasi manibus, Deus omnia facit, neque indiget instrumentis, quia, ut loquitur sanctus Leo (Sermo 2 de Nativitate): In Deo voluntas potentia est. Itaque velle apud Deum est facere: Omnia, quaecumque voluit, fecit in caelo et in terra (Ps 113,3). Commendo, quasi in depositum trado, ut cum fide restituatur, quando restituendi tempus advenerit. Spiritum meum. De hac voce non parva quaestio est; solet enim spiritus et pro anima, quae forma substantialis corporis est, et pro vita ipsa accipi: quoniam signum vitae spiratio est, et qui spirant, vivunt, qui spirare desinunt, moriuntur. Et quidem si per spiritum hoc loco intellegamus animam Christi, cavendum est, ne quis existimet periculum aliquod fuisse illi animae de corpore exeunti, in quem modum aliis hominibus morientibus commendari solet anima multis precibus et multa sollicitudine, quoniam ad tribunal Judicis vadit, acceptura pro meritis bonis vel malis gloriam sive poenam. Tali commendatione non eguit anima Christi, tum quia beata erat ab initio creationis, tum quia Filio Dei in persona conjuncta erat et anima Dei dici poterat, tum denique quia victrix et triumphatrix de corpore exibat et terrori erat daemonibus omnibus, non ipsa terreri a daemonibus poterat. Itaque si spiritus hoc loco pro anima accipiatur, illa verba Domini Commendo spiritum meum significabunt animam Christi, quae fuerat in corpore tamquam in tabernaculo, futuram esse in manibus Patris, quasi in deposito, donec revertatur ad corpus, juxta illud Sapientiae: Justorum animae in manu Dei sunt (Sap 3,1). Sed omnino credibilius est, hoc loco per spiritum intellegi vitam corporalem, ut sensus sit: Ego spiritum vitae nunc trado ac per hoc desino spirare et vivere, sed hunc spiritum, hanc vitam tibi, Pater, commendo, ut eam corpori meo brevi restituas. Tibi enim nihil perit, quin etiam tibi omnia vivunt, qui vocando, quae non sunt, facis, ut sint, et vocando, quae non vivunt, facis, ut vivant.
Hanc esse veram hujus loci sententiam, primo colligi potest ex Psalmo tricesimo, ex quo Dominus hanc orationem accepit. Sic enim orat sanctus David: Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. In manus tuas commendo spiritum meum (Ps 30,5 6), quo loco apertissime Propheta per spiritum intellegit vitam. Precatur enim Deum, ut non sinat se occidi ab hostibus, sed vitam sibi conservet. Deinde colligitur ex hoc ipso loco Evangelii; posteaquam dixit Dominus: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, subjunxit Evangelista: Et haec dicens, exspiravit (Lc 23,46). Exspirare enim est desinere spiritum trahere, quod est viventium; quod non de anima, forma substantiali, dicitur, sed de aere, quem spiramus, dum vivimus, et spirare desinimus, cum morimur. Postremo colligitur hoc idem ex illis verbis Apostolicis: Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia (Hbr 5,7). Hunc locum aliqui exponunt de oratione, quam Dominus fudit in horto, dicens: Pater, si fieri potest, transfer calicem hunc a me (Mc 14,36). Sed eo loco Dominus non oravit cum clamore valido neque fuit exauditus ac ne ipse quidem exaudiri voluit, ut salvus fieret a morte. Oravit enim, ut calix passionis transiret a se; ut ostenderet desiderium naturale non moriendi, et se vere esse hominem, cujus natura mortem exhorret, sed addidit: non quod ego volo, sed quod tu: fiat voluntas tua (Mc 14,36; Mt 26,42; Lc 22,42) Itaque in horto fieri non potest, ut oratio Christi fuerit illa, de qua loquitur Apostolus ad Hebraeos. Alii orationem istam Christi, cujus meminit sanctus Paulus, volunt istam esse, quam Dominus pro suis crucifixoribus fudit in Cruce, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt, quid faciunt (Lc 23,34). At eo tempore Dominus non est usus clamore valido neque pro se oravit, ut salvus fieret a morte; quae duo habentur aperte apud Apostolum ad Hebraeos. Oravit enim in Cruce pro crucifixoribus, ut eis peccatum illud gravissimum maximumque dimitteretur. Restat igitur, ut verba Apostolica intellegantur de oratione illa postrema, quam fudit in Cruce, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quam orationem fudit cum clamore valido, dicente sancto Luca: Et clamans voce magna, Jesus ait (Lc 23,46), ubi manifeste Paulus Lucasque consentiunt. Deinde oravit Dominus, ut salvus fieret a morte, teste beato Paulo, id quod non potest significare, ut non moreretur in Cruce; sic enim non fuisset exauditus, et Apostolus exauditum fuisse testatur (Hbr 5,7): sed significat eum petiisse, ut non absorberetur a morte, sed mortem solum degustaret et mox reverteretur ad vitam. Hoc enim significant illa verba: Preces ad eum, qui posset illum salvum facere a morte, obtulit. Non enim ignorare poterat Dominus, se omnino moriturum, ac praesertim cum jam esset vicinissimus morti; sed cupiebat salvus fieri a morte in hunc sensum, ut non diutius teneretur a morte, quod nihil fuit aliud nisi orare pro celeri resurrectione: in qua re plane exauditus erat, cum tertia die gloriosissime resurrexit. Haec vero explicatio testimonii Paulini satis aperte convincit, spiritum accipi pro vita, non pro anima, cum Dominus ait: In manus tuas commendo spiritum meum. Non enim sollicitus erat Dominus de anima, quam sciebat esse in tuto, cum beatissima esset et Deum facie ad faciem jam a sua creatione vidisset; sed sollicitus erat de corpore, quod vita destituendum per mortem esse videbat: atque adeo precabatur, ut corpus non diu maneret in morte, quod, ut diximus, cumulatissime impetravit.

CAPUT XX
De primo fructu verbi septimi, qui est meditari potentiam, sapientiam et charitatem Dei.
Jam vero ex hoc verbo postremo et morte Christi, quae proxime secuta est, fructus aliquos more nostro colligemus. Ac primum ex ea re, quae infirmitatis et stultitiae plenissima fuisse videtur, demonstrari video potentiam, sapientiam et caritatem Dei longe maximam. In eo enim, quod Dominus clamans voce magna exspiravit, perspicue cernitur potentia. Hinc enim colligitur, eum potuisse non mori et sponte sua obiisse. Qui enim naturaliter moriuntur, paulatim vires et vocem amittunt neque in extremo spiritu clamare possunt. Proinde non sine causa centurio videns, quod Jesus, tanto profuso sanguine, clamans expirasset, dixit: Vere filius Dei erat iste (Mt 26,54). Magnus Dominus Christus est, qui etiam moriens potentiam suam ostendit, non solum in extremo spiritu clamando, sed etiam terram concutiendo, lapides scindendo, monumenta aperiendo, velum templi disrumpendo: quae omnia Christo moriente facta esse Evangelista testatur (Mt 27,51 53). Accedit, quod ista omnia mysterio non carent, in quo etiam Christi sapientia ostenditur. Nam concussio terrae et scissio petrarum significabant, per Christi passionem et mortem fuisse permovendos homines ad paenitentiam, et etiam obstinatorum corda scindenda, quod illo ipso tempore factum fuisse scribit sanctus Lucas, cum refert, multos ab illo spectaculo reversos tundentes pectora sua (Lc 23,48). Aperitio sepulcrorum designabat resurrectionem mortuorum gloriosam ex morte Christi successuram. Scissio veli, unde patuerunt Sancta sanctorum, signum fuit, ob meritum mortis Christi aperiendum caeleste sanctuarium et Sanctos omnes deinceps admittendos ad videndam faciem Dei. Neque solum in his mysteriis significandis sapientiam suam Christus ostendit, sed etiam in eo, quod ex morte vitam produxit: in cujus rei figuram Moyses ex lapide scaturire fecit aquam (Num 20,11), et ipse Christus ob eandem causam grano frumenti se ipse comparavit, quod moriendo multum fructum affert (Io 12,25), nimirum ut granum frumenti, dum corrumpitur, germinat spicam viventem, sic Christus moriendo in Cruce multitudinem gentium vita gratiae donavit, et apertissime sanctus Petrus de Christo dicit: Deglutiens mortem, ut nos vitae aeternae heredes efficemur (1 Ptr 3,22), quasi dicere voluisset, primus homo, deglutiens dulce pomum vetitum, omnem posteritatem morti addixit: secundus homo, deglutiens mortis pomum amarissimum, omnes, qui ex illo renascuntur, ad vitam aeternam adduxit. Denique sapientiam suam moriendo Christus aperuit, quia fecit, ut crucis patibulum, quo nihil foedius aut horribilius olim cernebatur, factum sit honorificentissimum et gloriosum, ut reges ipsi illud in fronte gestare honori sibi ducant. Nec solum honorificum, sed etiam dulce et amabile Christi amatoribus factum est. Unde canit Ecclesia: Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sustinet (In adoratione S. Crucis Feria VI in Parasceve). Quod ipsum sanctus Andreas exemplo suo demonstravit, dum crucem, in qua figendus erat, aspiciens, dixit: Salve, crux pretiosa, quae decorem de membris Domini suscepisti: diu desiderata, sollicite quaesita, sine intermissione amata et tam concupiscenti animo praeparata, securus et gaudens ad te venio, et tu exsultans suscipias me, discipulum ejus, qui pependit in te Magister meus, Christus.
Quod jam de caritate dicemus? sententia Domini est: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Io 15,13). Id fecit Christus in Cruce; nemo enim potuit, illo invito, vita ipsum spoliare. Nemo, inquit ipse, tollit eam a me, sed ego pono eam (Io 10,18). Ideo autem majorem caritatem nemo habet, quam ut vitam suam ponat pro amicis suis, quia nihil amabilius vel pretiosius vita inveniri potest, cum ipsa fundamentum sit omnium bonorum. Quid enim prodest homini, inquit idem ipse Dominus, si universum mundum lucretur, animae vero suae, id est vitae suae detrimentum patiatur (Mt 16,26)? Hinc omnia pro viribus resistunt et supra vires resistere conantur iis, qui vitam eripere conantur. Ex quo legimus in libro Job: Pellem pro pelle dabit homo, et cuncta, quae habet, pro anima sua (Iob 2,4), id est pro vita sua. Sed haec generalia sunt, veniamus ad propria. Christus caritatem suam erga genus humanum et erga unumquemque nostrum in Cruce moriendo multis modis ineffabiliter demonstravit. Primum enim vita ejus omnium vitarum pretiosissima erat, quippe vita hominis Dei, vita Regis omnium potentissimi, vita doctorum omnium sapientissimi, vita proborum omnium optimi. Deinde vitam posuit pro inimicis, pro sceleratis, pro ingratis. Praeterea vitam posuit, ut istos inimicos, sceleratos et ingratos a gehennae incendiis, quibus addicti jam erant, sui sanguinis pretio liberaret. Denique vitam posuit, ut istos eosdem sibi fratres et coheredes efficeret et in regnis caelestibus perpetuo felicissimos collocaret. Et erit deinceps aliquis tam durus et tam efferatus, qui Christum Jesum toto corde non diligat et in ejus gratiam quaecumque aspera non sustineat? Avertat Deus cor tam lapideum et ferreum, non a fratribus nostris tantum, sed ab omnibus hominibus, etiam infidelibus et atheis.

CAPUT XXI
De secundo fructu verbi septimi, hoc est ut discamus ultima verba Christi in cruce saepe repetere et, morte propinquante, magno ardore orare.
Alter fructus et quidem utilissimus erit, si discamus frequentare orationem, quam Magister noster Christus nos docuit, cum, iturus ad Patrem, dixit: In manus tuas commendo spiritum meum. Sed quoniam ipse non ea necessitate premebatur, qua nos premimur, et ipse Filius et sanctus erat, nos servi et peccatores sumus: ideo Ecclesia, mater et magistra nostra, eandem orationem frequentare nos docet, sed integram, ut est in Psalmo Davidis, non dimidiatam, ut Christus eam protulit. In Psalmo sic legitur: In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me, Domine, Deus veritatis (Ps 30,6). Omisit Christus partem posteriorem, quia ipse Redemptor est, non redemptus; nos, qui pretioso ejus sanguine redempti sumus, istam partem omittere non debemus. Praeterea Christus Patrem oravit ut Filius unigenitus, nos Christum oramus ut Redemptorem; ideo non dicimus: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, sed: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: redemisti me, Domine, Deus veritatis. Ad quem modum sanctus protomartyr Stephanus moriturus, dixit: Domine Jesu, accipe spiritum meum (Act 7,58).
Porro Ecclesia, mater nostra, tribus temporibus hanc orationem frequentare nos docet. Primum diebus singulis ad Completorium, ut noverunt, qui Horas canonicas legunt. Deinde, cum ad sacrosanctam Eucharistiam accedimus, post Domine, non sum dignus Sacerdos primum pro se, deinde pro aliis communicaturis dicit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum. (Nota editoris: Talis ritus in distributione S. Eucharistiae fuit in usu ante editionem Ritualis Romani per Paulum PP. V in pluribus regionibus.) Deinde, in exitu de hac vita fideles omnes admonentur, ut dicant: In manus tuas, Domine etc. (Cfr. Rituale Romanum: In exspiratione.) Quod attinet ad Completorium, non dubium est, quin tunc dicatur: In manus tuas, Domine etc., quoniam Completorium ad finem diei legi solet, ac, ut loquitur sanctus Basilius (In regulis fusius explic. quaest. 37) primis se intendentibus tenebris, et quoniam nocturnis horis facile fieri potest, ut mors inopinata nos opprimat, commendamus animam nostram Domino, ut, si forte subitanea mors nobis adveniat, non adveniat improvisa. Quod autem tempore sacrosanctae Eucharistiae percipiendae dici debeat In manus tuas, Domine etc., ratio est in promptu: quoniam actio illa valde periculosa et simul etiam valde necessaria est, ut sine periculo neque frequentari neque intermitti possit. Qui enim sumit Corpus Domini indigne, judicium sibi manducat (1 Cor 11,29), id est condemnationem sibi ipse sumit; qui Corpus Domini non sumit, panem vitae (Io 6,54) et ipsam vitam non sumit. Itaque angustiae nobis sunt undique, quales experiuntur, qui valde esuriunt et tamen certi non sunt, an, quod apponitur ad comedendum, cibus sit an venenum. Igitur merito cum timore et tremore dicimus: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, nisi tu ex pietate tua feceris dignum, ideo dic tantum verbo et sanabitur anima mea (Cfr. Mt 8,8). Sed quia de hoc etiam ambigo, an plagas meas sanare dignatus fueris, in manus tuas commendo spiritum meum, ut in hoc tam terribili negotio adsis animae meae, quam redemisti pretioso sanguine tuo.
Haec si multi cogitarent, non tam avide se ingererent ad sacerdotium suscipiendum, ut postea cotidie celebrando victum quaererent. Isti enim non valde solliciti esse solent, an ea, qua par est, praeparatione accedant, cum finis eorum magis sit cibus corporis quam animae. Multi etiam, qui in aulis praelatorum vel principum famulantur, etiamsi rite parati non sint ad mensam illam tremendam, accedunt tamen humano timore ducti, ne forte principi vel praelato suo displiceant, si tempore constituto inter communicantes non appareant. Quid ergo? Utilius fortasse erit quam rarissime ad mensam illam accedere? Immo vero utilius est frequenter accedere, sed cum praeparatione debita. Quo enim quis rarius accedit, eo minus aptus efficitur ad participationem mensae caelestis, ut sanctus Cyrillus sapienter admonuit (Lib. 4 in Joannem, c. 17).
Restat tempus propinquae mortis, in quo necesse est, cum magno mentis ardore orationem istam frequentare ac dicere: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: redemisti me, Domine, Deus veritatis. Illud enim est tempus, in quo vere agitur de summa rerum omnium. Nam si forte tunc anima de corpore exiens in manus diaboli veniat, nulla restat ad salutem via. Et contra, si ad paternas Dei manus aditum habeat, nulla deinceps timenda est inimicorum potentia. Itaque cum gemitu inenarrabili, cum vera atque perfecta contritione, cum fiducia multa infinitae misericordiae Dei iterum atque iterum repetendum est: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Et quoniam in illo temporis articulo nullam graviorem tentationem patiuntur, qui neglegenter vitam duxerunt, quam desperationis, quasi tunc paenitentiae tempus jam praeterierit, scutum fidei opponendum est, cum scriptum sit: Quacumque die peccator ingemuerit, peccatorum ejus non recordabor (Ez 18,22; 33,14 16; S. Leo Epist. ad Theodorum Episcopum), et galea spei arripienda, quae in infinita Dei miseratione confidat, et identidem repetendum: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Nec omittenda ratio illa, quae fundamentum spei nostrae esse debet, redemisti nos, Domine, Deus veritatis. Quis enim ei refundet innocentem sanguinem? quis ei restituet pretium, quo nos emit? sic loquitur sanctus Augustinus in libro nono Confessionum: nos omnes docens, ut multum omnino confidamus in redemptione, quae est in Christo Jesu; quae irrita esse non poterit, nisi nos ipsi obicem impaenitentiae vel desperationis opponamus.

CAPUT XXII
De fructu tertio verbi septimi, qui est, morte propinquante, non in aliis confidere sed de salute sua ipse cogitare.
Fructus tertius in eo positus est, ut discamus, morte propinquante, non multum esse confidendum in eleemosynis, jejuniis et orationibus propinquorum vel amicorum. Multi sunt enim, qui, dum vitam ducunt, obliviscuntur animae suae neque aliud cogitant aut agunt, quam ut filios vel nepotes quam ditissimos relinquant. Cum autem moriendum est, tunc primum de anima propria cogitare incipiunt; et quoniam facultates suas jam inter filios vel nepotes diviserunt, animam suam aliis commendant, ut eam eleemosynis, precibus et sacrosancto sacrificio aliisque bonis operibus juvent. Non hoc exemplo suo Christus docuit, qui non cognatis, sed Patri spiritum commendavit; neque hoc sanctus Petrus admonuit, ut fideles animas suas filiis aut nepotibus, sed ut fideli Creatori commendent in benefactis (1 Ptr 4,19).
Non reprehendo eos, qui pro anima sua eleemosynas fieri et sacrosanctae Missae sacrificia offerri jubent vel petunt vel optant; sed damno in primis eos, qui in filiis vel nepotibus nimium confidunt, cum usus doceat, facile illos oblivisci majorum suorum defunctorum. Deinde reprehendo, quod in re tanti momenti non ipsi sibi prospiciant, non ipsi eleemosynas multas faciant, quibus multos sibi amicos concilient, a quibus juxta Evangelium recipiantur in aeterna tabernacula (Lc 16,9). Praeterea gravissime illos arguo, qui non oboediunt Principi Apostolorum, qui jubet fideli Creatori animas commendare, nec solis verbis commendare, sed etiam benefactis commendare (1 Ptr 4,19). Opera enim bona praemissa ad Deum illa sunt, quae pios christianos efficaciter vereque commendant. Audiamus, quid sancto Joanni de caelo sonuerit: Audivi vocem de caelo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur eos (Apc 14,13). Itaque opera bona, facta dum vivimus, non facienda post mortem a filiis vel nepotibus, illa sunt, quae certo nos consequuntur. Praesertim si opera illa non solum sint in genere suo bona, sed ut sanctus Petrus non sine mysterio expressit, bene sint facta. In benefactis, inquit, commendent animas suas fideli Creatori. Plurimi enim sunt, qui bona opera quam plurima a se facta numerare possunt: contiones frequentes, Missas cotidianas, preces horarias annorum multorum, jejunia quadragesimalia annis plurimis continuata, eleemosynas quoque non paucas; sed cum ad examen divinum ista venerint et accurate discutientur, an bene fuerint facta, recta intentione, cum attentione debita, suo tempore et loco, ab homine grato Deo: o quam multa, quae videbantur lucra, in detrimentis numerabuntur! O quam multa, quae humano judicio videbantur aurum, argentum et lapides pretiosi supra fundamentum fidei aedificata, invenientur ligna, faenum, stipulae, quae mox ignis consumet (I Cor 3,12)! Haec me consideratio non parum exercet, et quo magis ad exitum propinquo nam ut Apostolus loquitur: quod antiquatur et senescit, prope interitum est (Hbr 8,13) tanto clarius video, mihi necessarium esse consilium S. Joannis Chrysostomi (Homil. 38 ad pop. Antioch.), qui monet, ut de nostris operibus bonis non multum cogitemus, quoniam ea, si quae sint vera bona, id est bene facta, a Deo scribuntur in libris rationum, neque periculum est, ut mercede debita fraudentur; sed de malis nostris operibus assidue cogitemus atque ea corde contrito et spiritu contribulato multis lacrimis et seria paenitentia diluere satagamus. Qui enim hoc agunt, cum bona spe in exitu dicent: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: Redemisti me, Domine, Deus veritatis.

CAPUT XXIII
De fructu quarto verbi septimi, qui est consideratio causae, propter quam Christus in cruce statim exauditus est.
Sequitur fructus quartus, qui ex felicissima exauditione orationis Domini colligi potest, ut eo tam fausto eventu nos omnes animati et ardentiores simus in nostro spiritu Domino commendando. Verissime enim Apostolus scripsit, exauditum fuisse Dominum Jesum Christum pro sua reverentia (Hbr 5,7). Oraverat Dominus Patrem, ut supra demonstravimus, pro celeri resurrectione corporis sui: exaudita est oratio illa, ut non diutius resurrectio differretur, quam necesse esset ad fidem faciendam, vere corpus Domini fuisse mortuum. Nisi enim probari potuisset, corpus illud vere vitam fuisse defunctum, ipsa quoque resurrectio et tota fides christiana nutaret. Debuit igitur Christus in tumulo jacere ad horas, ut minimum, quadraginta; praesertim cum esset implenda figura Jonae Prophetae, quam ipse Dominus in Evangelio ad mortem suam praemonstrandam factam fuisse docuit (Mt 12,39; 16,4; Lc 11,29). Sed ut resurrectio Christi, quantum fieri poterat, acceleraretur et Christi oratio manifestius exaudita demonstraretur, tres dies et tres noctes, quibus Jonas fuit in ventre ceti, voluit divina providentia, ut revocarentur in Christi resurrectione ad unum integrum diem et duas partes dierum duorum: quod tempus non proprie, sed per figuram intellectionis dici poterat continere tres dies et tres noctes. Neque solum exaudivit orationem Christi Pater, accelerando tempus resurrectionis, sed etiam restituendo corpori mortuo vitam sine comparatione meliorem, quam ante fuisset. Si quidem vita Christi ante obitum mortalis erat, et restituta ei est immortalis. Christus enim resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, ut Apostolus dixit (Rom 6,9). Vita Christi ante mortem passibilis erat, id est obnoxia fami, siti, fatigationi, vulneribus: restituta est impassibilis et nulli omnino injuriae subjecta. Corpus Christi ante mortem erat animale; evasit per resurrectionem spirituale, id est ita subjectum spiritui, ut posset in ictu oculi deferri, quocumque spiritus voluisset.
Porro causa, ob quam oratio Christi tam facile fuerit exaudita, subjungitur ab Apostolo, cum ait pro sua reverentia, quae vox graece ???????? significat timorem reverentialem, qui in Christo erga Patrem omnino eximius fuit. Ideo enim Isaias, describens dona Spiritus Sancti, quae in Christi anima fuerunt, de aliis donis dicit: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus sapientiae et pietatis, de timore reverentiali dicit: et replebit eum spiritus timoris Domini (Is 11,2 3). Quoniam ergo anima Christi plenissima erat timore reverentiali erga Patrem, ideo et Pater in illo sibi maxime complacebat, juxta illud Matthaei: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit (Mt 3,17; 17,5; 2 Ptr 1,17). Et quemadmodum Filius Patrem summopere reverebatur, ita et Pater semper eum orantem audiebat et quidquid peteret, concedebat.
Hinc et nos discere debemus, si volumus a Patre caelesti semper audiri et, quidquid ab illo petimus, impetrare, oportere nos Christum imitari et Patrem caelestem summa reverentia prosequi et nihil ejus honori anteponere. Sic enim fiet, ut nos, quodquod petierimus, impetremus; ac praesertim illud, in quo summa stat rerum nostrarum, ut, morte propinquante, commendatam Deus habeat animam nostram de corpore egredientem, quando leo rugiens prope astat paratus ad praedam. Neque existimet aliquis reverentiam Deo exhibendam solum in genuflexione, in capitis apertione, in ejusdem generis cultu atque honore. Non hoc solum vox ????????, id est reverentialis timor significat, sed potissimum designat timorem magnum offensionis divinae, horrorem intimum et perpetuum peccati, non ob timorem poenae, sed ob amorem Patris. Ille reverentiali timore vere praeditus est, qui culpam, praecipue lethalem, ne cogitare quidem audet. Beatus vir, inquit David, qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis (Ps 111,1). Id est ille timet vere Deum ac per hoc beatus dici potest, qui valde studet omnia Dei mandata servare. Atque hinc illa sancta vidua Judith timebat Dominum valde (Idt 8,8), ut in ejus libro scriptum legimus, quoniam, cum esset adulescentula et speciosissima et dives valde, defuncto viro suo, ne ullam occasionem peccandi dare vel accipere posset, in cubiculo secreto cum puellis clausa morabatur et, habens super lumbos suos cilicium jejunabat omnibus diebus praeter festa domus Israel. En, quanto zelo in ipse Lege veteri, quae majorem multo licentiam permittebat quam Evangelium, cavebat peccata carnalia mulier adulescentula et dives, non alia de causa, nisi quia timebat Dominum valde. Id ipsum de sancto Job Scriptura sancta commemorat. Iste enim pepigerat foedus cum oculis suis, ut ne cogitaret quidem de virgine (Iob 31,1), id est nolebat omnino virginem aspicere, ne forte ex aspectu cogitatio ulla minus honesta subreperet. Et cur tam diligenter Job ista vitabat? quia timebat Dominum valde. Sic enim adjungit: Quam enim partem haberet in me Deus desuper (Iob 31,2)? id est, si turpis cogitatio me utcumque foedaret, non essem ego pars Dei neque esset Deus pars mea. Quod si vellem exempla Sanctorum novi Testamenti proferre, nullus esset finis. Hic igitur est timor Sanctorum, quo si nos quoque pleni essemus, nihil esset, quod a Patre caelesti non facillime impetrare possemus.

CAPUT XXIV
De ultimo fructu verbi septimi, qui est oboedientia erga Dominum.

Restat fructus postremus, qui ex consideratione oboedientiae in ultimis verbis et in ipsa morte Christi declaratae colligitur. Quod enim Apostolus ait: Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phlp 2,8), tunc potissimum impletum est, cum Dominus verbis illis prolatis: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, continuo exspiravit. Operae pretium autem erit paulo altius repetere, quae de oboedientia Christi dici possunt et debent, ut fructum pretiosissimum ex arbore sanctae Crucis decerpamus. Christus igitur, Magister et Dominus virtutum, eam oboedientiam exhibuit Deo Patri, ut major neque cogitari neque fingi possit.
Primum oboedientia Christi erga Patrem ab ipsa ejus conceptione initium sumpsit et usque ad mortem sine intermissione duravit, sic ut vita Domini nostri Jesu Christi unus fuerit continuatae oboedientiae cursus. Siquidem anima Christi in ipso primo suae creationis momento usum habuit liberi arbitrii et simul gratia et sapientia plena fuit, ac per hoc ex illo primo instanti adhuc in utero Matris inclusus exercere coepit oboedientiam. Id, quod in Psalmo illo exprimitur, ubi dicitur in persona Christi: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei (Ps 39,8 9). Illud in capite libri nihil aliud significat nisi in summa Scripturae divinae, hoc est in tota Scriptura summatim ac praecipue de me praedicatur, quod ad hoc electus et missus fuerim, ut facerem voluntatem tuam. Ego vero, Deus meus, id volui ac libentissime acceptavi ac legem tuam, mandatum tuum, imperium tuum in medio cordis emi posui, ut illud semper considerarem et accuratissime promptissimeque perficerem. Huc etiam respiciunt illa ejusdem Christi verba: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus (Io 4,34). Quemadmodum enim cibus non semel aut iterum per totam vitam sumitur, sed cotidie et cum voluptate sumitur: sic ipse Dominus noster cotidie et volenti animo in oboedientiam Patris incumbebat; unde et dicebat: Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus, qui misit me (Io 6,38). Et apertius alio loco: Qui me misit, mecum est et non reliquit me solum, quia, quae placita sunt ei, facio semper (Io 8,29). Et quoniam oboedientia sacrificium est sacrificiorum omnium praestantissimum, juxta Samuelis sententiam (1 Sm 15,22), ideo Christus, quot opera faciebat, dum in terris peregrinaretur, tot sacrificia eaque Deo gratissima offerebat. Haec igitur prima est oboedientiae Christi praerogativa, quod ab ipsa conceptione usque ad finem vitae duraverit.
Deinde Christi oboedientia non fuit determinata ad unum aliquod genus operis, ut inter homines fieri videmus, sed extendebatur ad omnia omnino, quae Deo Patri imperare placuisset. Hinc tanta varietas in vita Christi Domini cernitur, ut nunc moraretur in deserto non manducans neque bibens, fortasse etiam neque dormiens, et cum bestiis degens, ut sanctus Marcus adnotavit (Mc 1,13); nunc in frequentia hominum manducans et bibens; nunc domi obscurus et tacens, idque per annos non paucos; nunc eloquentia et sapientia clarus et miracula maxima patrans; nunc cum potestate magna ex templo ejiciens ementes et vendentes; nunc denique latens et quasi imbecillus declinans a turba: quae omnia requirunt animum liberum ab omni propria voluntate. Neque enim Dominus dixisset: Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Mt 16,24), id est propriae voluntati proprioque judicio renuntiet, nisi ipse hoc jam fecisset; neque alibi, ad oboedientiae perfectionem cohortans discipulos suos, addidisset: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres aut sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Lc 14,26): nisi ipse prior rebus omnibus, quae ardenter diligi solent, nuntium remisisset, sicut etiam animam suam, id est vitam propriam paratus fuisset tam prompte deserere, ac si eam vere odisset. Haec est vera radix et quasi mater oboedientiae, quae in Christo Domino mirabiliter fulsit; et qua qui carent, vix umquam ad perfectae oboedientiae palmam pervenient. Quomodo enim poterit alienae voluntati parere, qui propriae voluntati proprioque judicio adhaeret? Haec nimirum est causa, cur caelestes orbes Angelis moventibus non resistant, sive in ortum sive in occasum convertantur, quoniam non habent propensionem aliquam propriam, sive ad unam partem sive ad aliam. Et eadem causa est, cur ipsi quoque Angeli Deo jubenti ad nutum oboediant, ut in Psalmo canit sanctus David (Ps 102,20 21), quia nullam habent propriam voluntatem repugnantem voluntati Dei, sed, conjuncti feliciter cum Deo, unus spiritus sunt cum eo.
Praeterea oboedientia Christi non solum longe lateque diffunditur, sed etiam, quantum per patientiam et humilitatem ad ima deprimitur, tantum per meritorum excellentiam ad alta sustollitur. Est igitur tertia oboedientiae Christi proprietas, quod ad incredibilem patientiam et humilitatem descendit. Incepit Christus infans ad Paternam implendam oboedientiam in ergastulo tenebricoso sciens et prudens habitare. Infantes ceteri, qui ratione carent in utero, nullas molestias sentiunt. Christus autem, quia rationis usu fruebatur, horruisset sine dubio novem mensibus degere in ergastulo angusto et horrido materni uteri, nisi oboedientia Patris et caritas erga homines effecisset, ut ad liberandum genus humanum, ut Ecclesia canit (In Hymno Ambrosiano), non horreret Virginis uterum. Deinde non exigua patientia et humilitas necessaria fuit, ut toto infantiae tempore Christus, qui etiam tunc sapientior erat Salomone, quippe in quo erant omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei (Col 2,3), sese ad infantium mores et imbecillitatem accommodaret. Sed illa admirabilis prorsus continentia et modestia fuit nec non patientia et humilitas, quod per annos octodecim, ab anno duodecimo usque ad tricesimum, Patre jubente, sic latuit in paterna domo, ut fabri filius (Mc 6,3; Mt 13,55) et faber diceretur et ignarus litterarum et forte indocilis vulgo haberetur, cum tamen omnes homines et Angelos sapientia anteiret. Accessit postea gloria ingens ex praedicatione et miraculis, sed admixta egestati extremae et laboribus assiduis, dicente ipso: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet (Lc 9,58; Mt 8,20). Et fatigatus ex itinere sedit aliquando super fontem (Io 4,6), cum pedes obiret civitates et castella, praedicans regnum Dei. Et tamen facile illi fuisset, si Patris oboedientia sineret, vel humano vel Angelico ministerio rebus omnibus abundare. Quid jam dicam de persecutionibus, de conviciis, de maledictis, de sputis, colaphis, flagellis, denique de ipso crucis supplicio? Hic vero humilis oboedientia sic profundas egit radices, ut plane inimitabilis videatur.
Sed restat adhuc aliquid profundius, videlicet ultimum terribilium. Atque ad hoc profundum oboedientia Christi pervenit, cum clamans voce magna dicit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et haec dicens exspiravit. Videtur autem Filius Dei hunc in modum Patrem affari voluisse: Ego a te, Pater, mandatum accepi, ut ponerem animam meam, ut iterum eam reciperem (Io 10,17); jam tempus advenit, ut hoc postremum mandatum tuum adimpleam. Et quamvis nimis sit amara disjunctio animae meae a carne mea, quae a principio unionis usque ad hanc horam cum summa pace et caritate conjunctae manserunt; quamvis etiam mors, invidia diaboli introducta, valde sit inimica naturae et vere ultimum terribilium: tamen mandatum tuum, in medio atque in initio cordis mei altissime defixum, omnibus rebus praevalere debet. Ideo paratissimus sum nunc mortem deglutire et calicem hunc amarissimum a te mihi datum exhaurire. Sed quia mandatum tuum fuit, ut sic ponerem animam meam, ut iterum reciperem eam, ideo in manus tuas commendo spiritum meum, ut primo quoque tempore illum mihi restituas. Et tunc licentia discedendi a Patre accepta, inclinato ad oboedientiam capite, emisit spiritum. Sic oboedientia vicit et triumphavit, nec solum praemium amplissimum in ipso Christo recepit, ut, qui infra omnes descenderat et omnibus in gratiam Patris caelestis obtemperaverat, supra omnes ascenderet et omnibus imperaret, sed etiam obtinuit, ut omnes homines, qui ejus oboedientiam et humilitatem imitarentur, ipsi quoque super omnes caelos ascenderent et super omnia bona Domini sui constituerentur, ac demum participes throni, et regni fierent in aeternum. Denique de rebellibus et inoboedientibus ac superbissimis spiritibus tam insignem triumphum duxit, ut omnes illi ad conspectum Crucis contremiscant et fugiant.
Hoc exemplar aspicere et imitari debent, quicumque ad veram gloriam aspirant et pacem ac requiem animae suae desiderant. Nec solum viri regulares, qui voto ad oboedientiam Superioris, qui loco Dei praesidet, sese obligarunt, sed omnes homines, qui Christi discipuli et fratres esse cupiunt, ad palmam hujus praeclarissimae victoriae aspirare debent, nisi velint cum superbis daemonibus sub pedibus Sanctorum in aeternum gemere. Oboedientia enim, quae divinis praeceptis debetur, et quam idem Deus deferri jubet iis, qui in terris praesunt, omnibus omnino necessaria est. Omnibus enim Christus dicit: Tollite jugum meum super vos (Mt 11,29), et omnibus Apostolus loquitur, cum ait: Oboedite praepositis vestris et subjacete eis (Hbr 13,17). Et omnibus etiam regibus Samuel praecepit, cum ait: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non magis, ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae; et addit, ut gravitatem peccati inoboedientiae demonstraret, quia quasi scelus idololatriae est, nolle acquiescere (1 Sm 15,22 23), mandatis videlicet Domini et eorum, qui loco Domini praesunt.
Sed in gratiam eorum, qui se totos majorum oboedientiae sponte subjiciunt, addam pauca de felicissimo eorum statu, non ex meo sensu, sed ex verbis Jeremiae Prophetae, qui Spiritu Sancto inspirante locutus ait: Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adulescentia sua: sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se (Lam 3,27 28). Admiranda plane felicitas significatur verbo illo Bonum est viro; nam ut ex verbis sequentibus aperte colligitur, bonum hoc loco dicitur id, quod est utile, honorificum, jucundum, denique omni ex parte beatum. Si quis enim assuescat ab adulescentia portare jugum oboedientiae, liber erit per totam vitam a jugo durissimo carnalium cupiditatum. Testis est sanctus Augustinus in octavo libro Confessionum, quam difficile sit excutere a se jugum concupiscentiae illi, qui per annos aliquos legi carnis oboedivit; et contra, quam sit jucundum et facile jugum Domini portare, antequam vitiorum laquei animam irretierint. Deinde quam ingens lucrum est, in omni opere mereri apud Deum? qui enim nihil agit ex voluntate propria, sed ex oboedientia praelati, in omni opere sacrificat Deo sacrificium illi gratissimum, quia, ut loquitur Samuel: Melior est oboedientia quam victimae (1 Sm 15,22). Et rationem reddit sanctus Gregorius, quia per victimas aliena caro, per oboedientiam propria voluntas mactatur (Lib. Moralium 35, c. 10). Et quod est prorsus admirabile: si forte praelatus peccet imperando, subditus non peccat, sed meretur oboediendo, modo quod jubetur, non sit manifeste peccatum. Addit Jeremias: Sedebit solitarius et tacebit. Quid enim est sedebit, nisi quiescet, quia invenit requiem animae suae? qui enim nuntium remisit voluntati propriae et se totum divinae voluntati adimplendae addixit, nihil ambit, nihil quaerit, nihil cogitat, nihil desiderat, sed liber a mordacibus curis sedet cum Maria secus pedes Domini, audiens verbum illius (Lc 10,39), et vere solitarius sedet, tum quia cum illis habitat, qui sunt cor unum et anima una (Act 4,32), tum quia neminem singulari ac privato amore prosequitur, sed omnes in Christo et propter Christum diligit. Ideo etiam tacet, quia cum nullo litigat, cum nullo rixatur, cum nullo negotium proprium habet. Atque hujus tantae quietis illa ratio est, quia levavit se super se; transcendit enim ab ordine hominum ad ordinem Angelorum. Multi sunt, qui abjiciunt se infra se atque ad ordinem transeunt bestiarum, illi videlicet, qui terrena sapiunt et nihil magni faciunt, nisi quae carnem oblectant et sensus corporales pascunt: avari, lascivi, comissationibus et ebrietati addicti. Alii sunt, qui vitam hominum vivunt et in se quodammodo manent, quales sunt philosophi, qui vel naturae secreta rimantur vel de moribus praecepta tradunt. Alii denique levant se super se, non sine insigni dono et auxilio Dei, et vitam non tam humanam quam Angelicam ducunt, illi videlicet, qui relictis omnibus, quae in mundo possident, et abnegata etiam voluntate propria, cum Apostolo dicere possunt: Nostra conversatio in caelis est (Phlp 3,20), et Angelorum puritatem et contemplationem et oboedientiam aemulantes, vitam non tam humanam quam Angelicam ducunt. Angeli enim nulla umquam peccati sorde inquinantur et semper contemplantur faciem Patris, qui in caelis est (Mt 18,10), et negotiis aliis intermissis, toti sunt in mandatis Domini exsequendis intenti, juxta illud Psalmi: Benedicite Dominum, omnes Angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum ejus, ad audiendam vocem sermonum ejus (Ps 102,20). Haec est felicitas vitae regularis, quae, si serio Angelorum puritatem et oboedientiam imitetur in terris, sine dubitatione ulla eorum gloriae particeps erit in caelo, praesertim si Christum, Ducem et Magistrum, sequatur, qui humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phlp 2,8), et qui, cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, oboedientiam (Hbr 5,8), id est experimento proprio didicit, ex patientia veram probari oboedientiam; ac per hoc non solum oboedientiam exemplo suo docuit, sed docuit etiam, oboedientiae verae atque perfectae fundamenta et quasi bases solidissimas esse humilitatem et patientiam. Qui enim libenter oboedit superiori suo, cum jubet opera honorifica et jucunda, is non plane demonstrat, an virtus oboedientiae an aliquod aliud eum ad parendum invitet; sed qui in rebus vilibus et laboriosis, ubi humilitas et patientia necessariae sunt, prompte alacriterque oboedit, ille certus esse potest, se ut verum Christi discipulum veram atque perfectam oboedientiam didicisse.
Egregie omnino differentiam hanc inter veram fictamque oboedientiam sanctus Gregorius (Lib. 35 Moral. c. 10) explicat. Sic autem loquitur: Quia nonnumquam nobis hujus mundi prospera, nonnumquam vero jubentur adversa, sciendum summopere est, quod oboedientia aliquando, si de suo aliquid habeat, nulla est, aliquando autem, si de suo aliquid non habeat, minima. Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is, qui ad percipienda haec oboedit, oboedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub oboedientia dirigit, qui ad accipienda hujus vitae prospera libidini propriae ambitionis servit. Rursus, cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi ex se ipse animus haec appetat, oboedientia sibi meritum minuit: quia ad ea, quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit. Ad detrimentum quippe oboedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo oboedientia et in adversis ex suo aliquid habere, et rursus in prosperis ex suo aliquid non habere: quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino ordini etiam ex desiderio jungitur; et in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus ex mente separatur. Sed hoc virtutis pondus melius ostendimus, si caelestis patriae duorum hominum facta memoremus. Moyses namque, cum in deserto oves pasceret, Domino per Angelum in igne loquente vocatus est, ut eripiendae omni Israelitarum multitudini praeesset (Ex 3,10 ss). Sed quia apud se humilis exstitit, oblatam statim tanti regiminis gloriam expavit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudius tertius: et ex quo coepisti loqui ad servum tuum, tardioris et impeditioris linguae sum factus; et se postposito, alium deposcit, dicens: Mitte, quem missurus es (Ex 4,10 13). Ecce, cum auctore linguae loquitur et, ne tanti regiminis potestatem suscipiat, elinguem se esse causatur. Paulus quoque divinitus fuerat, ut in Jerusalem debuisset ascendere, admonitus, sicut ipse ad Galatas dicit (Gal 2,1). Isque in itinere cum Prophetam Agabum repperisset, quanta se adversitas in Jerosolymis maneret, audivit. Scriptum quippe est, quod idem Agabus zonam Pauli suis pedibus inserens dixit: Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem. A Paulo autem protinus respondetur: Ego non solum alligari sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu (Act 21,10 14). Praeceptione igitur revelationis Jerosolymam pergens adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit: audit, quae timeat, sed ad haec ardentior anhelat. Moyses itaque ad prospera de suo nihil habet: quia praecepto renititur, ne Israeliticae plebi praeferatur. Paulus ad adversa etiam ex suo voto ducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Ille praesentis potestatis gloriam Deo voluit jubente declinare; iste, Deo aspera et dura disponente, se studuit ad graviora praeparare. Praeeunte ergo utrorumque ducum infracta virtute instituimur, ut, si oboedientiae palmam apprehendere veraciter nitimur, prosperis hujus saeculi ex sola jussione, adversis autem etiam ex devotione militemus. Haec sanctus Gregorius. Quam doctrinam exemplo suo Magister omnium, Christus Dominus, apertissime comprobavit; nam cum sciret, venturas esse turbas, ut reperent eum et facerent regem, fugit in montem ipse solus (Io 6,15). Sed cum sciret venturos Judaeos et milites cum Juda, ut eum caperent et ad supplicium ducerent, juxta praeceptum, quod habuerat a Patre, obviam illis sponte processit et se capi ac ligari permissit (Io 18,1 12; Mt 26,50). Christus igitur, Magister bonus, non verbo et lingua oboedientiam qualemqumque ostentavit, sed opere et veritate oboedientiam Patri exhibuit in vera patientia et humilitate fundatam. Hoc exemplar est nobilissimae virtutis, quod intueri semper debent, qui a Deo vocati ad palmam propriae abnegationis et Christi imitationis aspirant.

* * * * * * * * * * *

Textus latinus hic positus descriptus e libello:
Opuscula ascetica auctore B. Roberto Bellarmino S. J., S. R. E. cardinalis Tomus III, De septem verbis a Christo in cruce prolatis et De arte bene moriendi, Ratisbonae, sumptibus et typis Friderici Pustet, S. Sedis Apost. et S. rit. congr. typogr.; Imprimatur. Ratisbonae, die 25. Februarii 1925. Dr. Scheglmann Vic. Gen.
In locit suspectis textus comparatus est cum editionibus his:
Roberti Cardinalis Bellarmini, Opera omnia, tomus sextus, Neapoli, 1862, p. 397 et seq.
Ven. Cardinalis Roberti Bellarmini Politiani S. J., Opera omnia, ex editione Veneta, pluribus tum additis tum correctis iterum edidit Justinus Fevre, Protonotarius Apostolicus, tomus octavus, Parisiis apud Ludovicum Vives, editorem, 1873, p. 487 et seq.
De septem verbis a Christo in cruce prolatis, libri duo, auctore Roberto S. R. E. Card. Bellarmino e Societate IESU, ROMAE, Typis Gulielmi Pacciotti, 1618.
Tituli capitulorum singulorum nunc novo confecti maxima ex parte iuxta Tabulam generalem et analyticam in: Roberti Bellarmini Opera omnia, Parisii, vol XII, p. 621. positam.

* * * * * * * * * * *