"Mater populi fidelis" et Immaculata Conceptio
Laudetur Jesus Christus.
In octava sumus Immaculatae Conceptiōnis Beatae Mariae Virginis. “Tota pulcra Maria es, et nulla macula in tē” - hīs verbīs Ecclesia vere credentium Mātrem suam laudat.
Celebrāmus ergo dogma fideī, quod Māter Deī ab ipsa conceptione suā nullā maculā peccātī originālis tacta est. Dogma[1] hoc papa Pius IX. (nōnus) diē octō mensis decembrī annō millēsimō octingentēsimō quīnquāgēsimō quartō (1854) solemne declarāvit, quamquam Mātrem Deī immaculātam esse christiānī fidēlēs semper credēbant. Dies conceptiōnis eius in Oriente ā saeculō sextō et in Occidente ā nōnō celebrābātur.
Nam Virgo Māter semper pūra erat et ab omnī maculā peccatī servāta. Nūlla macula peccatī, nullī fructūs[2] serpentis maleficī eam tetigērunt. Ab ipsā conceptiōne suā plēna gratiae erat, et quia cum hāc excelente gratiā Deī semper in oboedientiā fideī cooperābātur[3], mērita eius - in Christo Filiō suō accepta - ab omnium sanctōrum meritīs excelente eminent.[4] Quā dē causā Ecclesia Sancta peculiārī reverentiā eam colit super omnēs sanctōs angelōsque, quam reverentiam verbō Greacō “hyperduliam” theologī nominant.
Duōs mensēs ante (4. 11. 2025) pseudopontifex Leo Prevost documentum pravum et scelerātum nomine tantum Latinō Māter populī fidēlis declarāvit. Quod documentum - sermōne Latīnō nōn scriptum neque declarātum - fīdem Ecclesiae Catholicae negat et Mātrem Deī laude et mēritīs, quibus digna est, privat.
Documentum “Māter populī fidēlis” dē Conceptiōne Immaculātā[5] tantum in paragrafō decimō quartō loquitur, nūllam faciens mentiōnem de peccātō originālī, quam vocem in ipsō Prevostī documentō nūllō modō invenīre possumus. In hōc documentō, ut in omnī theologiā ecclesiae post-conciliaris, existentia aut vis peccātī originālis in natūrā humānā dē factō refellitur.[6] Ex superbiā diabolicā, quā homō peccātum suum neque natūrae humānae corruptiōnem originālem vidēre nolet,[7] errorēs omnēs oriuntur.
Temporibus novissimīs haec superbia, peccatum originālem ignorāns, praesertim errorem syncretismī religionālis[8] gignit. Sī cum pecātō in natūrā humānā nōn ratiocinēmur,[9] facile accipiēmus errōrem in omnibus religiōnibus nōn-christiānīs ita dictam religiōnem natūrāliter bonam vidēre possumus, quae religiō naturālis fortasse hominem, plēnam veritatem de Deō nescientem, ad fīdem salvandam ducere posit. Sed nostrīs temporibus, cum Evangelium salūtis in Jesū Christō omnibus gentibus iam praedicātum esset, nūlla natūrāliter bona religiō existere potest, et omnēs ducēs religiōnum nōn-christiānārum Jesum Filium Deī et remissiōnem peccatōrum in Eō consciente negant, quō factō diabolō serviunt.
Nīmirum ergo sī Prevost, quī cum illīs omnīs Christī inimīcīs, ut ita dicāmus ex falsō officiō suō, communiōnem tenēre obligātus[10] est, Beatam Virginem illō privilēgiō, [11] juxta quod, peccatō originālī servāta est, privat. Nova religiō post-christiāna cum peccātō neque originālī neque personalī ratiocinātur.
Videāmus ergo verba, quibus Prevost cum satelitīs suīs Immaculatam Conceptiōnem Virginis nebulā ātrā operīre vult et ipsō factō negāre.
Paragrafō decimō quartō ergo dicit: “Dogma de immaculātā conceptiōne[12] primātum et exclusivitātem Christī in opere redemptiōnis effert.[13] Docet enim Mariam prīmam redemptam esse ā Christō et transformātam ā Spiritū, ante omnem facultātem agendī. Ex hōc conditiō specialī, dum prīma redempta ā Christō et prīma transformāta Spiritū Sanctō esset, Maria vehementior[14] et profundior valet cum Christō et Spiritū cooperāre, et typus, exemplar exemplumque fieret hōrum, quae Deus attingere vult in omnī homine, quī redemptus est.”[15] Haec Prevost.
Nōn est vērum, quod dogma de Immaculātā Conceptiōne, declarātum erat in prīmīs, ut Christum ut Redemptōrem ūnicum rursum validāret. Fīdem, Christum Redemptōrem Salvatōremque ūnicum esse, Ecclesia Catholica semper confitābātur et confitētur. Dogma de Immaculātā Conceptiōne in prīmīs declarātum est, ut laudem et glōriam Beatae Virginis Ecclesia officiālī modō augeret. Secundō locō hāc declaratiōne papa Pius IX. rursum fidēlibus ante oculōs veritātem de peccātō originālī omnēs hominēs depravātō[16] posuit.
Natūra humāna in ipsā radice[17] suō venēnō serpentis corrupta est, quā corruptiōne[18] Virgo Sanctissima servāta et semper gratiae Dei oboediens, majōra mērita et glōriam attingit, quam omnēs aliī sanctī ūnā. Ut s. Ludovicus de Grignion dicit: omnēs actūs nostrī, etiam bonī et optimī, corruptī sunt superbiā nostrā et amōre suī. Sed Beata Virgo illā corruptiōne in momentō conceptiōnis suā liberāta, ūnō actū fideī, ūnā oratiōne suā brevī, ūnō acūs[19] suae motū majōra mērita impetrāvit, quam martyrēs sanctī martyriō ācerrimō.
Maria Gratiae plena est et caritātis Dei, et caritās major mēritum major habet. Hāc de causā nūllus nostrum, nūllusque sanctōrum omnium Mātrī Dei aequāre se potest.
Tantum laudāre et magnificāre eam possumus et iīs laudibus partem aliquam gratiae eius invenīre. Nam omnis gratia, quae ā Deō humānī generī data est, per Mariam est dāta, et nūllus catholicus orthodoxus titulum dignitatis eius “Mediatrix omnium gratiārum” negāre nōn deberet.
Fac me dignum te laudare, Virgo praeclāra.
Amen.
[1] DOGMA, ătis, n. 3. δόγμα. Alia forma dogma, ae, f. 1.
[2] FRUCTUS, us, m. 4.
[3] CŎŎPĔROR, āris, ātus sum, ari, dep. 1.
[4] ĒMĬNĔO, mĭnes, mĭnui, mĭnere, n. 2. (ex et maneo).
[5] CONCEPTIO, ōnis, f.
[6] RĔFELLO, fellis, felli, fellere, a. 3.
[7] NŌLO, non vis, non vult
[8] RĔLĬGĬO, ōnis, f. 3.
[9] RĂTĬŌCĬNOR, āris, ātus sum, ari, 1.
[10] Obligare est circum ligare, colligare, devincire
[11] PRĪVĬLĒGĬUM, ĭi, n
[12] CONCEPTIO, ōnis, f. 3. actus concipiendi, complexio, comprehensio.
[13] Extollere, ἐξαίρω, est in altum tollere, efferre, erigere
[14] Intente est intentis viribus, intento animo, acriter, impense, vehementer
[15] 14. Il dogma dell’Immacolata Concezione pone in risalto il primato e l’unicità di Cristo nella Redenzione, perché la prima dei redenti è anch’essa redenta da Cristo e trasformata dallo Spirito, prima di qualunque possibilità di un’azione propria.[24] In questa speciale condizione di “prima redenta” da Cristo e di “prima trasformata” dallo Spirito Santo, Maria può cooperare più intensamente e profondamente con Cristo e con lo Spirito, convertendosi in prototipo,[25] modello ed esempio di ciò che Dio vuole realizzare in ogni persona redenta.
[16] DĒPRĀVO, as, āvi, ātum, are, a. 1. (de et pravus). Part. Depravatus I. et II. - Depravo est pravum reddo, distorqueo, corrumpo.
[17] RĀDIX, īcis, f
[18] CORRUPTĬO vel conruptio, ōnis, f. 3. actus corrumpendi.
[19] ĂCUS, us, f. 4.